Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Cursus a velocitate crurum uocatus est. Enim cursus celeritas pedum, mistice autem cursus ad transitum presentis uitae pertinet vel certaminis agonem quo milites Christi in hoc mundo laborant. Unde dicit apostolus: Nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit pravium. Vos quidem sic currite, ut conprehendatis, hoc est ut palmam uictoriae, et plenam mercedem laboris vestri accipiatis.