Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVI. De generibus agonum.

Agonum genera sunt haec inmensitas uirium, cursus celeritas, sagittandi peritia, standi patientia, citharam quoque vel tibias incitandi gestus. De moribus quoque de forma, de cantandi modulatione terrestris quoque belli, et navalis prelii, per petiendorum que suppliciorum certamina. De agone autem mundano apostolus sumpsit exemplum ad agonem spiritalem dicens: Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam, et cetera. A quibus omnibus dixerit inquiramus ut possit nobis spiritalis agonis instructio conparacione carnalis adquiri. Illi et enim qui in hoc agone uisibili student legitime decertare utendi omnibus. Escis quas desiderii libido suggesserit non habent facultatem sed illis tantummodo quas eorundem certaminum statuit disciplina. Et non solum interdictis escis et ebrietate omnique crapula eos necesse est. Abstinere verum etiam cuncta inertia et otio atque diffidia ut cotidianis exercitus iugi que meditacione uirtus corum possit adcrescere et ita omni sollicitudine ac tristicia negotiis que secularibus affectu etiam et opere. Coniugali efficiuntur alieni, ut preter exercititum discipline nihil aliud norint nec ulli mundiali curae penitus inplicentur. Ab eo tantum qui certamini presidet sperantes cotidiani uictus subtanciam et corone gloriam condignaque premia uictoriae laude conquirere itaque si agonis mundialis intellegimus disciplinam cuius exemplo beatus apostolus nos uoluit erudire docens: Quanta custodia quid nos conveniat facere qua puritate oportet et custodire nostri corporis atque anime castitatem quos necesse est cotidie sacrosanctis agni carnibus vesci, quod enim illi in corporis puritate cupiunt assequi nos debemus etiam in cordis consciencia possidere in qua Dominus arbiter atque agonitheta residens pugnam cursus atque certaminis nostri iugitur expectat, ut eaque in propatulo horrem admittere ne intrinsecus quidem calescere in cauta cogitacione patiamur. Et in quibus humana cogitacione confundimur ne occulta quidem concupiscencia polluamur. Quae licet possit hominum preterire noticiam sanctorum tamen angelorum, ipsiusque omnipotentis Dei scienciam quam nulla subter fugiunt secreta, nec latere poterunt et in hoc dispar donum est ac per hoc diligentiores nos esse debere quibus non terrenis et marcescentibus floribus sed aeternis conserta gemmis immodum regalis diadematis spiritalis corona servatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL