Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. De angelis.

Angeli Grece uocantur Hebraice malaoth Latine vero nuntii interpretantur. Ab eo quod domini uoluntatem populis nuntient. Angelorum autem uocabulum officii nomen est non naturae. Semper enim spiritus sunt cum mittuntur uocantur angeli quibus ideo pictorum licentia pennas facit ut celerem eorum in cuncta discursum significet sicut et iuxta fabulas poetarum venti pennas habere dicuntur propter velocitatem scilicet. Unde et scriptura sacra dicit: "Qui ambulat super pennas ventorum."

Novem autem esse ordines angelorum sacrae scripturae testantur id est angeli archangeli throni dominationes uirtutes principatus potestates cherubin et seraphim. Quorum officiorum uocabula cur ita dicta sint interpretando exsequimur. Angeli uocantur propter quod de caelis annuntiandum hominibus mittuntur. Angelus enim Grece Latine nuntius dicitur. Archangeli Greca lingua summi nuntii interpretantur. Qui enim parva vel minima annuntiant angeli; qui vero summa archangeli nuncupantur. Archangeli dicti eo quod primatum teneant inter angelos. Archos enim Grece Latine princeps interpretatur. Sunt enim duces et principes sub quorum ordine unicuique angelorum officia deputati sunt. Nam quia archangeli angelis praesunt Zacharias propheta testatur dicens: "Ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur: et angelus alius egrediebatur in occursum eius et dixit ad eum: Curre loquere ad puerum istum dicens: Absque muro habitabitur Hierusalem." Si enim in ipsis officiis angelorum nequaquam potestates superiores inferiores disponerent nullomodo hoc quod homini diceret angelus ab angelo cognovisset. Quidam autem archangelorum privatis nominibus appellantur ut per uocabula ipsa in opere quid valeant designetur. Gabriel Ebraice in lingua nostra vertitur fortitudo Dei ubi enim potentia divina vel fortitudo manifestatur Gabrihel mittitur. Unde et eo tempore quo erat Dominus nasciturus et triumphaturus de mundo Gabrihel venit ad Mariam ut illum annuntiaret qui ad debellandas aereas potestates humilis venire dignatus est. Michael interpretatur "quis sicut Deus?" Quando enim aliquid in mundo mirae uirtutis fit hic archangelus mittitur et ex ipso opere nomen est eius quia nemo valet facere quod facere potest Deus. Raphael interpretatur curatio vel medicina Dei ubicunque enim curandi opus necessarium est hic archangelus a Deo mittitur et inde medicina Dei uocatur. Unde et ad Tobiam idem archangelus missus oculis eius curationem adhibuit et caecitate detersa uisum restituit. Nominis enim interpretatione et angeli officium designatur. *(Uriel interpretatur "ignis Dei" sicut legimus apparuisse ignem in rubo. Legimus etiam ignem missum desuper et implesse quod preceptum est.)* Throni autem et dominationes et principatus et potestates et uirtutes quibus cunctam caelestem societatem Apostolus complectitur ordines angelorum et dignitates intelleguntur. Et pro hac ipsa distributione officiorum alii throni alii dominationes alii principatus alii potestates dicuntur pro certis dignitatibus quibus invicem distinguuntur. Virtutes angelica quaedam ministeria perhibentur per quos signa et miracula in mundo fiunt propter quod et uirtutes dicuntur.

Potestates sunt quibus uirtutes adversae subiectae sunt et inde potestatum nomine nuncupantur quia maligni spiritus eorum potestate coercentur ne tantum mundo noceant quantum cupiunt. Principatus sunt hi qui angelorum agminibus praesunt qui pro eo quod subditos angelos ad explendum ministerium divinum disponunt principatus uocabulum acceperunt. Nam alii sunt qui amministrant alii qui assistunt sicut et per Danihelem dicitur: "Milia milium ministrabant ei et decies milies centena millia assistebant illi." Dominationes sunt hi qui etiam uirtutibus et principatibus preeminent qui pro eo quod ceteris angelorum agminibus dominantur dominationes uocantur. Throni sunt agmina angelorum qui Latino eloquio sedes dicuntur. Et uocati throni quia illis conditor presidet et per eos iudicia sua disponit. Cherubin autem et ipsi sublimes caelorum potestates et angelica ministeria esse perhibentur qui ex Hebraico in linguam nostram interpretantur scientiae multitudo. Sunt enim sublimiora agmina angelorum qui pro eo quod vicinius positi divina scientia ceteris amplius pleni sunt. Cherubim id est plenitudo scientiae appellantur. Ipsa sunt illa duo animalia super propitiatorium arche ficta ex metallo propter significandam angelorum presentiam in quorum medio ostenditur Deus. Seraphim quoque similiter multitudo est angelorum qui ex Hebreo in Latinum ardentes vel incendentes interpretantur. Qui idcirco ardentes uocantur quod inter eos et Deum nulli alii angeli consistunt. Et ideo quantum vicinius coram eo consistunt tanto magis claritate divini luminis inflammantur.

Haec igitur uocabula agminum angelorum ita sunt specialia ordini singulorum ut tamen sint ex parte communia omnium. Nam throni Dei sedes in quorundam angelorum ordine specialiter designentur tamen dicitur per Psalmistam: "Qui sedes super cherubim" dicitur. Sed ideo isti ordines angelorum privatis nominibus appellantur quia hoc ipsum officium in proprio ordine plenius acceperunt et cum sint omnibus communia propriae tamen et nomina suis ordinibus deputatur unicuique enim sicut predictum est propria officia sunt iniuncta que promeruisse eos in mundi constat exordio. Nam quia angeli locis et hominibus praesunt prophetae testatur angelus dicens: "Princeps regni Persarum restiti mihi." Unde apparet nullum esse locum cui angeli non praesint hic est ordo vel distinctio angelorum qui post lapsum malorum in caelesti uigore perstiterunt. Nam postquam apostatae angeli ceciderunt hi perseverantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Unde et post caeli creationem in principio repetitur: "Fiat firmamentum et uocatum est firmamentum caelum." Nimirum ostendens quod post ruinam angelorum malorum hi qui permanserunt firmitatem aeternae perseverantiae consecuti sunt nullo iam lapsu aversi nulla superbia cadentes sed firmiter in Dei amore et contemplatione manentes nihil aliud dulce habent nisi eum a quo creati sunt. Quod autem duo seraphin in Esaia leguntur figuraliter Veteris et Novi Testamenti significationem ostendunt. Ideo vero faciem et pedes Dei operiunt quia preterita ante mundum et futura post mundum scire non possumus sed media tantum eorum testimonio contemplamur. Singuli senas alas habent quia de fabrica tantum mundi quae in sex diebus facta sunt in presenti saeculo novimus quod clamat ter "Sanctus" alter ad alterum Trinitatis in una divinitate demonstrat mysterium. Sed quid prodest nos de angelicis spiritibus ipsa perstringere si non studeamus haec etiam ad nostros profectus congrua consideratione dirivare quia enim superna illa civitas ex angelis et hominibus constat ad quam tantum credimus humanum genus ascendere quantos illic contigit electos angelos remansisse. Sicut scriptum est: "Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei." Debemus et nos aliquid ex illis distinctionibus supernorum civium ad usum nostrae conversationis trahere nosque ipsos ad incrementa uirtutum bonis studiis inflammare quia enim tanta illic ascensura creditur multitudo hominum quanta multitudo remansit angelorum superest ut ipsi quoque homines qui ad caelestem patriam redeunt ex eis agminibus aliquid illuc revertentes imitentur. Distinctae namque conversationes hominum singulorum agminum ordinibus congruunt et in eorum sortem per conversationis similitudinem deputantur.

Nam sunt plerique qui parva capiunt sed tamen haec eadem parva pie adnuntiare fratribus non desistunt isti itaque in angelorum numerum currunt. Et sunt nonnulli qui divinae largitatis munere refecti secretorum caelestium summa et capere prevalent et nuntiare quo ergo isti non inter archangelorum numerum deputantur? Et sunt qui mira faciunt signa valenter operantur. Quo igitur isti nisi ad supernarum uirtutum sortem et numerum congruunt? Et sunt nonnulli qui etiam de obsessis corporibus malignos spiritus fugant eosque uirtute orationis et qui acceptae potestatis eiciunt: quo itaque isti meritum suum nisi inter potestatum caelestium numerum sortiuntur? Et sunt nonnulli qui acceptis uirtutibus etiam electorum hominum merita transcendunt. Cumque et bonis meliores sunt electis quoque fratribus principantur.

Quo ergo isti sortem suam nisi inter principatuum numerum acceperunt? Et sunt nonnulli qui sic in semetipsis cunctis uitiis omnibusque desideriis dominantur ut ipso iure munditiae dii inter homines uocentur. Unde et ad Moysen dicitur: "Ecce constitui te Deum Pharaonis." Quo ergo isti nisi inter numeros dominantium currunt? Et sunt nonnulli qui dum sibimetipsis uigilanti cura dominantur dum se sollicita intentione discutiunt divino timori semper inhaerentes hoc inmunere uirtutis accipiunt ut iudicare recte et alios possint quorum profecto mentibus dum divina contemplatione presto est in his velut in throno suo Dominus presidens aliorum facta examinat et cuncta mirabiliter de sua sede dispensat. Qui ergo isti nisi sui throni conditoris sunt vel quo nisi ad supernarum sedium numeros ascribuntur per quos dum sancta Ecclesia regitur plerumque de quibusdam suis infirmis actibus etiam electi iudicantur. Et sunt nonnulli qui tanta Dei ac proximi dilectione pleni sunt ut cherubi nominentur. Quia enim ut praefati sumus cherubin plenitudo scientiae dicitur. Et Paulo dicente didicimus: "Quia plenitudo legis caritas" omnes qui Dei et proximi caritate ceteris amplius pleni sunt meritorum suorum sortem inter cherubin numero perceperunt.

Et sunt nonnulli qui supernae contemplationes amore accensi in solo conditoris sui desiderio anhelant. Nil iam in hoc mundo cupiunt solo aeternitatis amore pascuntur terrena quaeque abiciunt cuncta temporalia mente transcendunt amant et ardent atque in ipso suo ardore requiescunt amando ardent loquendo et alios accendunt; et quos verbo tangunt ardere protinus in Dei amore faciunt. Quid ergo istos nisi seraphin dixerim quorum cor in igne conversum lucet et urit quia et mentium oculos ad superna inluminant et compungendo in fletibus uitiorum rubiginem purgant: qui ergo ita ad amorem sui conditoris inflammati sunt quo isti nisi inter seraphin numerum sortem suae uocationis acceperunt? Vae autem animae quae in se de his bonis quae numeravimus minime aliquid recognoscit eique adhuc vae deterius imminet se et privatam se donis intellegit. Et nequaquam gemit quisquis ergo talis est fratres mei gemendus est valde quia non gemit. Pensemus igitur accepta electorum munera et uirtute qua possumus ad amorem tantae sortis anhelemus qui in se donorum gratiam minime recognoscit gemat qui vero in se minora cognoscit maiora aliis non invideat.

Angelorum enim nomine potestates supernae ut supra ostendimus designantur ut in Psalmo: "Qui facit angelos suos spiritus." Angelus autem typice Dominus noster Iesus Christus nuncupatur id est nuntius paternae uoluntatis. Unde propheta ait: "Venit ad templum suum dominator quem uos vultis et angelus testamenti quem uos desideratis." Angelus Iohannes precursor in Malachia uocatur ut est illud: "Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam." Simili quoque modo et in Apocalipsi ubi proelia discribuntur ita legitur: "Vidi angelum Dei fortem uolantem per medium caelum." Angeli sancti predicatores uocantur de quibus Dominus ad Iob pro diabolo loquens ait: "Cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur." Et alibi: "Angeli pacis amare flebunt." Et in Apostolo: "Apparuit angelis" Quod nomen non per naturam sed per officium ministrationis sortiti sunt. Angelus diabolus in Apostolo nuncupatur ubi ait: "Etiam si angelus de caelo evangelizaverit uobis preter quod evangelizavimus anathema sit." Similiter et angeli immundi spiritus nuncupantur ubi idem Apostolus ait: "Nescitis quia angelos iudicabimus quanto magis saecularia. His vero similia exempla qui scripturas legit invenire poterit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL