Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVIII. De circis.

In circo unde emittuntur equi carceres dixerunt ab ea re qua et ille carcer qui est in civitate quod sicut ibi homines damnati atque inclusi. Ita hic equi coercentur ne exeant antequam signum emittant. Carcer aut spiritaliter poenam significat presentem vel futuram ut est illud Psalmistae: Educ inquit de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo. Hic carcerem duplici modo maiores intellegere volverunt, aut secundi istius penales angustias quas patimur in isto corpore constituti aut magis custodias inferni quas evadere non licet lege humanitatis infirmae. Carcer enim dictus est quasi arcer eo quod a se arceat exire conclusos sunt. Curse de isto carcere liberare desideret causa subsequitur ad confitendum nomini tuo tunc enim a cunctis fidelibus patri confessio laudis exhibetur quando eum resurreccionis miraculo de inferni carcere constat eductos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL