Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXX. De curru.

Currus autem a cursu dictus vel quia rotas habere uidetur unde et currum quasi cursuum. Currus sub allegoria duplici modo intellegitur aut enim angelicus exercitus in eo exprimitur unde legitur in regum Helias igneo curru raptus in celum per angelos quippe illa facta et ostensa sunt adiumenta quia nec ad caelum quidem oreum per se ascendere poterat quem naturae suae infirmitas gravabat, aut sanctorum hominum societas. Unde est illud Psalmiste: Currus Dei decem milia multiplex milia letantium Dominus in illis. Sanctorum ergo unanimitas currus est Domini quem ille velut auriga insidet. Et ad uoluntatis suae ministerium salutari lege moderatur. Sed ut istum currum ostenderet non equis deditum si humanis cogitacionibus adtributum, Ait decem milium multiplex ex quod bene ad innumeros populos non ad equos noscitur pertinere subiunxit milia letancium quod utique de fide libet debet. Intellegi et ut ostenderetur leticiae plenitudo. Ait Dominus in illis: Quia magne exultacionis est cumulus et bonorum omnium dulcedo mirabilis. Nam aliquando currus societas impiorum uinculo peccatorum alligata intellegitur. Unde in Exodo scriptum est: Currus Faraonis et exercitum citum eius proiecit in mare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL