Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Quadrige et bige et trige et seiuge a numero equorum et iugo dicti ex quibus quadrigas soli, bigas lunae, trigas inferis se iugas Iovi desultores, Lucifero et Hespero sacraverunt. Quadrigam ideo soli iungunt que per quatuor tempora annus vertitur: vere estate et autumno et hieme. Bigas lunae, quoniam gemino cursu cum sole contendit sive quod die et nocte uidetur. Iungunt enim unum equum nigrum alterum candidum. Trigas diis inferis que hii per tres etates homines ad se rapiunt, id est per infantiam iuventutem, atque senectam. Seiugum si maximus cursus currvi Iovis propter quod maximum deorum suorum eum esse credunt. Quadrige autem in scripturis sacris, aut quatuor evangelistae sive evangelia intelleguntur, vel quatuor uirtutes principales, hoc est prudentia, iustitia, fortitudo, et temperantia. In quibus omnium uirtutum summa consistit, quae etiam hominem ad celsitudinem perfectionis provehunt, et ad celeste regnum perducunt. In bigis autem aut duo testamenta intelleguntur, aut duo populi fidelium, ex Iudeis uidelicet, et gentibus quos auriga celestis secundum uoluntatem suam ducit. Unde et Psalterus ait: Deduc me Domine in via tua et ambulabo in veritate tua.