Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Pedites autem aiunt propterea pede currere quia pedibus curritur mortalitatis, ob hoc a superiore parte, currunt ad inferiora id est ab oriente, usque ad occidentem, quia mortales oriuntur. Et occidunt, nudi currunt quia et homini in seculo nullae reliquiae sunt. Recto spatio currunt, quia inter uitam et mortem nihil distat. Sed haec igitur propterea fingunt ut vanitates suas, et sacrilegia excusare conantur. Equites autem significant eos qui alienis amminiculis adiuti rem peragunt. Pedites autem qui proprio labore certaminis cursum consummant, unde de aequitibus propheta ad Dominum dicit: Ascendens ascendes super equos tuos, et equitatus tuus satitas, id est ascendes in corda electorum tuorum per inluminationem gratiae, per quam te regente iter uirtutum incedunt. Per que orbem totum te evangelizando ferentes perpetuae salutis mundo uitam predicent. De peditibus autem ita scriptura dicit: Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticessent. Pedes enim sanctorum suorum Dominus servabit, hoc est electorum suorum opera in viam iustitiae diriget. Et impii in tenebris conticescent, quia mittentur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium, ubi conticescent, id est ab arrogantia superbiae suae cessabunt.