Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXV. De coloribus equorum.

Circa causas quoque elementorum idem gentiles etiam colores equorum iunxerunt roseos enim soli, id est igni, albos aeri, prasinos terre, venetos maria dissimulantes. Item roseos estati currere volverunt quod ignei coloris sint et cuncta tunc flavescant. Albos ieme quod sit glatialis et frigoribus, universa canescant. Veri prasinos uiridi colore quia tunc pampinus densatur. Sed haec vana sunt et fidei Christianae contraria unde animadvertere debes Christiane quod circum numina inmunda possideant. Quapropter alienos erit tibi locus quem plurimi Satanae spiritus occupaverunt. Totum enim illum diabolus et angeli eius repleverunt. Attamen in Apocalipsi legimus quod apparuerit Iohanni equus albus rufus niger et pallidus quorum diversitas spiritalem querit intellegenciam, unde equus albus significat ecclesiam. Super nivem gracia de albatam super quem sedebat ille qui habebat arcum, cui et data est corona et exivit uincens ut uinceret quia Dominus supra aecclesiam sedens spiritalis doctrine est contra impios arma ferens uictoriam suis percipit. Equus autem rufus super quem sedebat ille ille qui sumpserat pacem de terra significat populum sinistrum ex sessore suo diabulo sanguino lentum cui semper discordia placet. Equus vero niger super quem sedebat qui stateram habebat in manu sua falsorum caterva est fratrum. Hi stateram recte professionis habent, et socios ledunt per opera tenebrarum. Nam equus pallidus in quos sedebat ille cui nomen erat mors. Et quem infernus sequebatur heretici sunt, qui se catholicos fallunt. Morte inhabitatrice digni perditorum post serapiunt exercitum, diabolus enim et ministris eius metanymicos mors et infernus dicti sunt, eo quod multis causa mortis et infernorum sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL