Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Theatrum est quos cena includitur semicirculi figuram habens in quo stantes omnes inspiciunt, cuius forma primum rotunda erat, sicut et amfitheatrum propterea ex medio amfitheatro theatrum factum, theatrum autem ab spectaculo nominatum APO TETEORTAC quod in eo populus stans desuper spectans ludos contemplaretur. Id est vero theatrum idem et prostibulum eo quod preludos exactos meretrices prosternerentur, id est et lupanar uocatum ab eisdem meretricibus quae propter vulgati corporis levitatem lupe nuncupantur. Nam lupae meretrices sunt a rapacitate uocatae eo quod ad se rapiant miseros et adprehendant. Lupanaria enim a paganis constituta sunt ut pudor mulierum infelicium ibi publicaretur et ludibrio haberentur tam hi qui facerent quam qui paterentur. Mistice autem theatrum presentem mundum significare potest, in quo hi qui luxum huius saeculi secuntur ludibrio habent servos Dei et eorum penas spectando letantur. Unde apostolus dicit: Spectaculum sumus facti in hoc mundo engelis et hominibus propter Deum.