Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Artium quarundam uocabula quibus aliquid fabricatur, huiuscemodi deinceps ex parte, notanda decerno. Artifex generale nomen uocatus quod artem faciat sicut aurifex, que aurum. Faxo enim pro facio antiqui dicebant. Nauclerus Dominus navis est. appellatus, ita quod navis in sorte eius sit. Cleros enim Grece sors dicitur, ceteri autem in navi in conturbatione sunt. Cuberno qui et gubernator quasi cohibernator. Quod cohibeat prudentia sua, hibernia id est tempestas maris. Nauta a nave dictus per dirivationem. Navita autem pro nauta poetice dicitur, sicut Mafors pro Mars, nam rectum est nauta. Remus uocatus quod renium gerit. Sic autem remex quo modo tubex dicitur nominativo casu, epipata Greco nomine appellatur, qui Latine dicitur superveniens. Hic nihil habet negotii, sed naulo elato in alias terras transire disponit. Navem quidam perhibent dictam eo quod naviam rectorem querat id est peritum sapientem strenuum. qui continere et gubernare novit propter maritima pericula et casus, unde est illud in Salamonis intellegens gubernacula possidebit. Navis enim mistice aut ecclesiam significat ut est illud in evangelio: Navis autem iactabatur in mediis fluctibus. Et in Psalmo: Hoc mare magnum, et spatiosum et cetera usque illic naves pertransibunt. In navibus autem merito significantur ecclesiae, quae periculosos fluctus mundi per lignum gloriose crucis evadunt, portantes populos qui signo fidei crediderunt. In his navibus habitat Christus, qui si a credentibus excitetur dicit in manissime tempestati, ut quiescat. Et quiescit. Item alibi id est propheta ait, in spiritu vehementi conteres naves Tarsis. Quia per spiritus sancti gratiam philosophorum dogma quae in mare istius saeculi disputando transierit per predicatores evacuata est. Dominus ergo navis ecclesiae ipse salvator est, qui et gubernatorum, quia per spiritum suum ipse eam regit atque gubernat donec eam ad portum salutis aeterne perducat. Item in aliam partem navis accipitur, ut in Esaia ululate naves maris quo nomine designantur philosophi vel heretici inanis questionibus ob errantes. Rates primum, et antiquissimum navigii genus e rudibus tignis asseribusque consertum, ad cuius similitudinem fabricatae naves ratariae dictae. Nunc iam rates abusive naves, nam propriae rates sunt conexe invicem trabes. Trieris navis magna quam Greci dulconem uocant, de qua in Esaia: non transibit per eam trieris magna. Liburneae dictae a Libiis. Naves enim sunt negotiotorum de qualibus Oratius: ibis liburnis in terra ita navium. Rostratae naves uocate ab eo quod in fronte rostra aerea habeant propter scopulos neferiantur et conladantur. Longe nave sunt quas dromones uocamus, dictae eo quod longiores sint ceteris cuius contrarius musculus curtum navigium. Dromo autem ad ecurrendo dictus, cursum enim Greci dromum uocant. Classis dicta est e Greco uocabulo ano tor kalon , id est lignis, unde et calones naviculae quae ligna militibus portant. Barca est quae cuncta navis commercia ad litus portant. Haec navis in pelago propter nimias undas suo suscipit gremio ubi autem adpropinquaverit, ad portum reddet vicem. Barca navi quam accipit in pelago. Paro navigium piratarum aptum, et ex his ita uocatum. Mioparo quasi minimus, paro est enim scafa ex uimine facta quae contectae crudo corio genus navigii prebet quales utuntur Germanorum pirate in Oceani litoribus vel paludibus ob agilitatem. De qualibet historia gens inquit Saxonum mio paronibus non uiribus nituntur fugae potius quam bello parati. Celones quos Greci celecras uocant, id est veloces biremes, vel triremes agiles et administerium classis aptae. Ennius labitur uncta carma per equora cana celocis. Limbus navicula brevis que alia appellatione dicitur et cumba et caupolus, sicut et lintris id est carabus quem in pado paludibus que utuntur. Carabus est parva scafa ex uimine facta quae contectae crudo corio genus navigii prebet. Varia enim navium genera diversa conventicula possunt exprimere, bonorum et malorum, in quibus boni bona, mali autem mala machinantur similiter et instrumenta navium varia diversas artes significant, in quibus boni prodesse student mali autem nocere.