Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Puppis posterior pars navis est, quasi post prora autem anterior quasi priora. Cumba locus imus navis quod aquis incumbat. Carina a currendo dicta quasi currina. Forinavium latera concava a ferendo onere dicta sive tabulata navium quae sternuntur, dicta ab eo quod incessus ferant, vel foris emineant. Transtra sunt tabulae, ubi sedent remiges quod in transverso sint dicta quae Virgilius iuga appellat. Remi a removendis, et decutiendis fluctibus. Dicti sicut tonsores a tondensi, et decutiendis capillis. Palmula est extrema latitudo remi a palma dicta qua mare inpellitur. Antemne autem dictae quod ante amnem sint positae propter fluit eas amnis. Cornua extreme partes antem narum sunt dictae, per tropum. Malus est arbor navis qua vela sustinentur. Malus autem dictus quia habet instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur quorum uolubilitate vela facilius elevantur. Clavus est quo regitur gubernaculum de quo Ennius ut clavum rectum teneam naucinque gubernem. Porticulus malleus in manu portatur, quo modus signumque datur remigantibus, de quo Plautus adloquendum atque tacendum tute habes porticulum. Tonsilla uncinis ferreus vel ligneus ad quem hi littore defixum funes navium inligantur, de quo Ennius tonsilla sapiunt confugiunt litus aduncas. Ancora dens ferreus ex Greca ethimologia nomen ducit quod quasi hominis manus conprehendat vel scopulos vel arenas. Nam manus Grece KYRA dicitur apud Ebreos autem aspiracionem non habet, nam ancira dicitur. Unde et apud maiores sine aspiracione proferebatur. Significat autem ancora intencionem sanam et affectum ammi bonum quo homo tendit ad Deum et ad uitam eternam. Unde apostolus hortatur nos dicens: Fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem quam sicut ancoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque ad interiora velaminis ubi precursor introium pro nobis Iesus, et cetera.