Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Vela Grece armena dicunt proinde quod aere moventur. Apud Latinos autem vela a uolatu dicta, unde est illud velorum pandimus alas. Vela ergo navium typice exprimere possunt uoluntates hominum, quae vento hoc est spiritali inpulsu ad cursum uite bonae sive male ad interitum impelluntur, spiritus enim Dei bonus deducit in viam rectam, et nequam spiritus in viam pravam.