Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLII. De funibus.

Funes dicti quod antea in usum luminis fuerint circumdati cera unde et funalia. Restes sive quod rates contineant, seu quod his reces tendantur. Rudentes sunt funes navium ex nimo stridore ita dicti. Funes vero sive rudentes retinacula exprimere possunt uoluptatum et animas hominum ne in precipicium ruant retinent. Funis fides trinitatis ut in Salomone funis triplex difficile rumpetur funes populi fideles in trinitatis fide contextuit in Psalmo: Funes ceciderit mihi in preclaris. Funes pro longacio peccatorum ut in Esaia: Ve qui trahitis iniquitates in funiculis vanitatis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL