Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Retes uocatae sive aretinendis piscibus sive arestibus, quibus tenduntur. Minus atuem retes in plagium dicitur a plagiis. Nam propriae plagas dicti funes illos quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. Funda genus est piscatoriae retis dicta ab eo quod infundum mittatur, id est etiam a iactando. Iaculum dicitur Plautus probus quidem antea iacolator eras. Tragum genus retis ab eo quod trahit nuncupatum ipsae et verriculum verrere enim trahere est. Retia sive sagena predicacionem mystice designant evangelii. Unde apostoli et tipici piscatores a Domino mittuntur in mare istius seculi ut dogmatibus suis eruant homines ab erroribus mundanis et perducant ad recta fidem Dei. De sagena vero ita in evangelio legitur: Simile est regnum celorum sagene misse in mare et ex omni genere piscium congreganti quam cum impleta esset. Educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos, autem foras miserunt. Sub hac ergo parabola sancta aeclesia sagene conparatur, quia et piscatoribus e comissa et pero eam ad eternum regnum a presentis seculi fluctibus trahitur ne in eternae mortis profunda mergatur, que ex omni genere piscium congregat, quia ad peccatorum veniam sapientes et famos, liberos et servos, divites et pauperes, fortes et infirmos uocat. Unde per Psalmo Deo dicitur: Ad te omnis caro veniet. Quae sagena scilicet tunc unium saliter repletur. Cum in fine suo humani generis summa concluditur quam educunt et secus litus sedent quia sicut mare seculum ita seculi finem significat litus maris in quo scilicet fine boni pisces invasis eliguntur mali proiciuntur foras. Qui et electus quisque in tabernacula eterna recipitur et eterni luce regni perdita ad exteriores tenebras reprobi pertrahuntur. Nam retia aliquando decepcionem diaboli designantur, ut in Psalmo: Cadem in retiaculo eius peccatores. Conopeum rete qua culices excluduntur in medii tentorii, quo magis a Alexandrini utuntur qui ibi ex Nilo culices copiosi nascuntur. Unde et conopeum dicitur. Nam conope Egyptus est legitur quoque in libor Iudit de Holoferne quod habuerit conopeum, et usus esset illo. Columnaque erat ad caput lectuli Holofernis, significat duriciam pravi cordisque errorem genuit male fide securitatis. Gladius qui in ea aligatis pendebat malicia est inique intencionis, coma capitis elacio superbe mentis, cervix vero contumacia utique accionis. Et conopeum hoc est rete muscarum, insidias significat dolose cogitacionis, commendat ergo Iudith nostra puellae suae ostiorum custodiam que sanctam aecclesiam unicuique fidelium catholicae fidei precipit habere observanciam orat ipsa cum lacrimisque supernum auxilium poscit intima devotione cordis accedit ad columnam et ex solum puguinem per quem hostis nequissimiam putet caput cum denudata malicia duri cordis. Abscidit ab oste occasione proterve temptacionis. Aufert et conopetum qui fraudes eius tetigit quibus simplices et incautos implicare contendit, sicque truncum hostis corpus evolvit cum ipsum inimicum ex omni parte infirmum et debilem esse ostendit ut eo facilius bellatores Christi confidant hostem nequissimum se uincere posse quo eum pleniter ediscunt fragilem et suprabilem fore.