Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
In fabricis parietum atque tectorum Greci inventorem Dedalum asserunt. Iste enim primus didicisse. Fabricam a Minerva dicitur. Fabros autem sive artifices Greci tectarios uocant, id est instructores architecti autem cementariis que disponunt in fundamentis unde et apostolus de semetipso quasi sapiens inquid architectus fundamentum posui. Macciones dicti a machinis in quibus insistant propter altitudinem parietum.