Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Construccionem laterum et altitudinis aedificacio construccio autem vel instruccio uocata eo quod instringat et coherere faciat ut lapides luto et ligna et lapides invicem sibi. Nam in tinctio ferri in aqua instringitur nisi enim candens tinguatur stringi et coherere non potest ferrum. Item construccio a multitudine lapidum et lignorum dicta unde et strues, aliud est enim aedificacio aliud instauracio. Nam hedificacio nova construccione instauracio vero quod reparatur ad instar prioris. Nam instar veteres pro similitudine ponebant, inde et instaurare dicebant. Constat autem construccio fundamento lapidibus calce, arena, et lignis fundamentum dictum quod fundus sit aedificii, idem et cementum a cedendo dictum quod crasso lapide surgat. De mystica autem significacione fundamenti, iam superius dictum est. Lapides ergo diversi generis instruturis apti sunt quorum significacio ut supra iam dictum est et in bonam et in contrariam partem ponitur que dicuntur lapides uivi, hoc est sancti qui ad celestem construccionem habiles sunt et lapides insensati et durique ferramentis spiritalibus, nullo modo cedunt que nulla umquam conversionis penitencia molliuntur nec calcis, hoc est caritatis glutino ad invicem copulari consentiunt.
Arena autem quae per se infirma est et fluvida atque instabilis mari et quando cum calcis adiuncione conmiscetur firmitatem percipit et ad aedificacionem utilis habetur, sic et peccatorum sterilitas quae per se utilis, non est cum per conversionem ad sanctorum societatem pertingit stabilitatem bonorum operum percipit et predicionis mandatum ad instruccionem sanctae aecclesiae pertinebit. Fictilium operum ad parietes et fundamenta coctis laterculis ad tecta interbriculis tegulisque aptantur. Tegulae uocatae quod tegant aedes et in brices quod accipiant imbres. Tegulae autem prime posicionis nomen cuius diminutivum tigillum. Laterculi vero uocati quod lati formentur circum actis undique quatuor tabulis. Lateres autem crudi sunt qui et ipsi in denominati quod lati ligneis formis efficiuntur quorum crates dicuntur in quibus lutum pro hisdem lateribus. Crudis portare solent. Sunt enim conexiones cannarum dicti apo to cratin , id est quod se invicem teneant.
Lutum autem uocatum, quidam per antifrasin putant quod non sit mundum. Nam omne lutum inmundum est. Fictilium a vero perum racio iuxta significacionem mysticam ad creationem humane condicionis potem referri quia scriptum est formavit deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum uitae. Et factus est homo in animam uiventem. Figulus autem noster deus est, quod propheta Hieremias et apostolus Paulus probant. Nam et apud Hieremiam prophetam tale aliquid legimus ubi iubetur a deo uitro ire in domum figuli et videre eum fingentem utique vas conlapsum de manibus suis recolligens rursum finxit illud secundum uoluntatem suam et factus est in quid sermo dei ad eum dicens: Numquid ego non possum facere domum Israel sicut fugulus iste. Et Sapienciam dicit: Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptacio habet ergo nostri deus potestatem sicut et figulus luti ut faciat ab eadem massa vasa ad honorem et vasa ad contumeliam. De lateribus autem in Genesi ita legitur ubi de construccione turris mentionem facit: Cumque proficiscerentur de oriente invenerit campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo dixitque alter ad proximum suum, venite faciamus lateres et coquamus eos igni habuerunt que lateres pro saxis et bitumen pro cemento. Et dixerit venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad celum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras, et reliqua.
Turris haec superMiam huius mundi significat, vel impia dogmata hereticorum qui postquam moti sunt ab oriente, id est a vero lumine recesserunt et venerunt in campum Sennaar, qui interpretatur excussio dentium statim adversus deum impietatis suae aedificant turrem ac domatum superbiam nefario ausu confingunt uolentes curiositate non licita ipsius caeli alta penetrare sed sicut illi per superbiam ab una lingua in multis divisi sunt. Ita et heretici ab unitatre fidei confessione segregati inter se diversitate errores quasi per dissonanciam linguae invicem secernuntur.
Canalis dicta ab eo quod cava sit in modum canne sane canalem medius genere feminino quam masculino proferimus. De canalibus autem ita in Genesi legitur tollens itaque Iacob virgas populeas uirides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas et ponebat in canalibus, ubi effundebatur aqua et veniebant ad puteum contra peccora ut conciperent eo tempore cum venirent ad potandum, et cetera. Cuius mysterium tale est. Quid est virgas, uirides, amigdalinas atque ex platanis ante oculos gregum ponere nisi per scripture seriem antiquorum patrum uitas atque sentencias in exemplum populis prebere, quae nimirum qui iuxta racionis examen rectae sunt, virgae nominantur, quibus ex parte corticem subtrahit, ut in his que expoliantur intimis candor appareti et ex parte corticem servat ut sicut fuerant exterius in veritate permaneant uiridior que virgarum color efficitur dum cortex ex parte subtrahitur et ex parte retinet ante consideracionis enim nostrae oculos predicancium patrum sentenciae quasi virgae variae ponuntur in quibus dum plerumque intellectum littere fugimus quasi corticem subtrahimus et dum plerumque intellectum littere sequimur quasi corticem reservamus. Dumque ab ipsis cortex littere subtrahitur, allegorie candor interior demonstratur. Et dum cortex relinquitur exterioris intellegenciae uirencia exempla monstrantur, quas bene Iacob in aquae canalibus posuit quia et redemptor noster in libris eas sacrae sciencie quibus nos intrinsecus infundimur fixit, has aspicientes arietes cum ovibus coeunt que racionales nostri spiritus intellectus dum in earum intencione defixi sunt singulis quibus que accionibus permiscentur uitales foetus operum procreant qualia exempla precedencium in uocibus preceptorum uident. Fistulae aquarum sunt dicte quod aquas fundant et emittant. Nam stola Grece mittere est, formae earum pro magnitudine aquae et capacitatis modo fiunt possunt autem fistule mistice designare predicatorum hora ex quibus aquae doctrinae effunduntur in corda auditorum ex bonis uidelicet doctoribus salubres aquae et suaves, ex malis vero amare et noxiae.