Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VII. De lithostrotis.

Lithostrata sunt elaborata arte picture parvulis crustis ac tessellis tinctis in varios colores. Teselle autem a tesseris nominatae, id est quadratis lapillis per diminucinonem. De lithostrato autem in evangelio mencio sit ubi in passione domini Pilatus sedisse pro tribunali scribitur in loco qui dicitur Lithostrotos. Ebraice autem Gabbatha in quo manifestatur quod falsorum accusatorum varia ficcio non potuit uincere simplicem assercionem veritatis. Sed qui potestatem habuit pondendi animam suam et iterum sumendi eam dedit semetipsum pro nobis ut per effusionem sanguinis sui maculas diversas nostrorum dilueret peccatorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL