Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Colores autem dictos quod calore ignis vel sole perficiuntur sive quod inicio colabantur ut summae subtilitatis existerent. Colores autem nascuntur aut fiunt. Nascuntur ut sinopis rubrica. Paritonium melinum fretia auripigmentum ceteri finguntur aut arte aut permixtione. Colores autem diversi diversas significat species uirtutum quibus decoratur plasma dei ad imaginem sui conditoris ut ruborem sinopidis vel minius ostendat in ardore caritatis et purpurissum in martirio et passionibus, pro Christi nomine expensis. In auripigmento splendorem sapienciae invento atque iacincto celestem conversacionem. In cerusa candorem castitatis et ceteris speciebus uirtutum prout se oportunitas temporis adfert et racio postulat ordinis.