Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI. De instrumentis aedificiorum.

Structuram autem parietum ad normam fieri et ad prependiculum respondere oportet. Norma dicta a Greco uocabulo extra quam rectum nihil fieri potest conponitur autem ex tribus regulis ita ut duae sint. Binum pedum tercia habeat pedes duos uncias decim quas equali crassitudine politas extremis cacuminibus, sibi iungat ut scaemam trigoni faciant id erit norma. Regula dicta quod sit recta quasi rectula et inpedimentum non habeat. Perpendiculum est quod semper adpenditur denique in fabrica nisi omnia ad perpendiculum et certam regulam fiant necesse est cuncta mendosa instruantur ut aliqua prava sint aliqua cubancia, prona nonnulla, alia supina et propter hoc ruant universa quae sunt male constructa. In norma enim et regula atque perpendiculo aequitatis racio intellegenda est, ut omnia opera nostra secundum sanctarum scripturarum tradicione et regulam recte fidei perpendiculum quae sane doctrine faciamus et secundum hoc quod divina precepta docent. Sic opera nostra ad salutem nobis proveniant aliter autem perdit, suum laborem qui extra haec facit quia nisi dominus aedificaverit domum in vanum laborent, qui haedificant eam. Trulle nomen factu eo quod trudit ed detrudit, id est includit calce vel luto lapides. Trulla autem cementarum significat spiritalem haedificacionem dei quam ipse artifex optimus in construccione aecclesiae suae agit. Unde in Amos propheta scriptum est: Et ecce dominus stans super murum litum et in manu eius trulla cementarii et dixit dominus ad me quid tu uides Amos, et dixit trullam cementarii. Et dixit dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non adiciam ultra super aedifacionem vel misericordiam inducere eum et demolientur excelsa idoli et sanctificaciones Israhel desolabuntur. Dominus autem qui est structor macerie et lapis angularis comminatur auferre se trullam in auxilio proteccionis suae a populo Israhel cumque dominus proteccionem suam et ut ita dicam parietis vestimentum. Trulla cessante subtraxerit tunc demolientur excelsa idolorum et sanctificaciones decim tribuum desolabuntur vel distrventur. Iuxta anagogen autem dominus Christus et stat super murum firmissimum super apostolos et sanctos suos quibus dedit ut ipsi murus firmissimus uocarentur. Unde et Petro dixit: Tu est Petrus, et super hanc petram aedificabo aecclesiam meam, et porte inferi non prevalebunt adversus eam, qui murus nisi domini defendatur auxilio omnem fortitudinem amittit sed eo protegente in tantum robustus est ut dicatur ad eum si transieris per ignem flama non conburet te quanto que magis temptacionibus tunditur tanto plus forcior fit et pro nomine salvatoris inter flagella letatur. Scale ab scandendo id est ascendendo uocatae herent enim parietibus. Scale autem dicuntur aut quia unae sint aut plures, qui a numeri tantum pluralis est nomen ut littere quae epistolam significant. Scale enim mistice significat profectus sanctorum per predicaciones eorum. Unde in Genesi legitur quod videret Iacob in somnis scalam stantem super terram et cacumen eius tangens celum. Somnus iste Iacob mors sive passio est Christi. Lapis ad caput eius quia nominatim quodammodo dictus est etiam unctus Christus significatur. Caput enim uiri Chistus est, quis enim nescit Christum ab unccione appellari. Domus autem dei Betlehem dicitur quia ibi natus est Christus. Porta vero caeli quia ibi in terram descendit, ibi iterum ad caelum conscendit. Ereccio autem lapidis resurreccio Christi est. Poro scala Christus est quia dixit: Ego sum via, per hanc ascendebant et descendebant angeli in quibus significati sunt evangelistae predicatores Christi ascendentes utique. Cum ad intellegendum eius super eminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam ut cum inveniant in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum per quem facta sunt omnia descendentes autem ut eum inveniant factum ex mulire. Factum sub lege ut eos que sub lege erant redimeret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL