Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. De lignariis.

Lignarius generaliter ligni opifex appellatur. Carpentarius speciale nomen est carpentum enim solum facit sicut navicularius quia tantum navium est fabricator et artifex sarcitector dictus quod ex multis hinc et inde coniunctis tabulis unum tectis arciat corpus, id est et lignarius qui tectoria lignis inducit. Lignarii ergo ac carpentarii atque sarcitectores possunt intellegi sancti doctores atque predicatores evangelii qui spiritale aedificium deo suis sermonibus atque bonis exemplis preparant. Et sive ex noviter credentibus domum deo aedificant, sive ex his quos heretici atque scismatici per errorem corruperant, iterum illos increpando atque corrigendo ad spiritalem aedificium dei restaurant. Unde et in Exodo carpentarii leguntur: Et in regum fabri lignorum et cementarii discribuntur, qui instaurabant sartatecta domus die. Materia inde dicitur omne lignum quod ex ea aliquod efficiatur vel si ad ianuam referar vel ad statuam materia erit. Ad aliquid enim semper materia accipienda est sicut elementa materiam rerum esse dicimus, quia inde ea quae sunt facta uidemus. Et materia quasi mater dicta. In materia enim mystice intellegi potest humana creatura, unde artifex summus per opifices suos hoc est doctores sanctos multiplicem preparat ornatum aecclesiae et vasa apta ad ministerium suum aedificat. Trabes uocatae quod intrans verso positae utrosque parietes contineant, aliud autem sunt tigna aliud trabes. Tigna enim iuncta trabem faciunt. Trabes autem sunt cum sunt dolatae de trabibus, autem in libro Regum ita scriptum est: Posuit Salomon trabes in domo per circuitum forinsecus ut non haererent muris templi, et cetera. Qui itaque per trabes domusque tabulata portabant, nisi predicatores sancti sunt. tipice designati, quidum ipsi sublimen atque honorabilem in aecclesia dei locum tenent. Infirmiores quoque ac fragiles suis predicacionibus ab infirmorum appetti usus tollunt atque ad celestia desideranda ac speranda suspendunt suis etiam intercessionibus, ut inceptis persistant adiuvant. Item trabis sub alia significacione in evangelio posita est ubi dominus ait: Quid autem uides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est non consideras. Hic trabis peccatum maius, et maxime invidia intellegi potest. Festucam autem paccatum minus, sive subitanea iracundia. Asseres ab asse dicti, quia soli ponuntur neque coniuncti. Scindulae eo quod scindantur id est dividantur. In asseribus autem qui a tecto domus conveniunt, pene patientia accipi potest, vel caritas quae operit multitudinem peccatorum, et in Psalmo propheta dicit: Beti quorum remisse sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Epigri et glavi sunt, quibus lignum adheret. Clavi dicti quasi calibi, quia et calibe fiunt, id est ferro. Calips enim ferrum est, clavi autem mistice sanctorum predicationes corda hominum transfigentes intellegi possunt. Unde in Salomone scriptum est verba sapientium ut stimuli, et quasi clavi in altum defixi.

Tabule a veteribus tagulae uocabantur, a tegendo scilicet, unde et tegule, commissura dicitur tabularum coniunctio. Tabule autem possunt significare fideles auditores, quia a trabibus vel tignis, hoc est a sanctis doctoribus sustentantur. Sic et commissura eorum unitas et caritas intellegi potest. Sectio autem dicta a sequendo ea quae ceperit. Nam secare, sectare, et sequi est. Serra autem nomen de sono factum est id est ab stridore. Haec persecutionem in Christianos factam ab infidelibus significare potest. Unde et in apostolo legimus lapidati sunt secti sunt, in occisione gladii mortui sunt. Et Esaiam prophetam lignea serra secatum scriptura narrat. Circinnus dictus quod vergendo efficiat circulum cuius modus duplicata linea fit, quae simplex per latitudinem extensa fuerat. Punctus autem in medio circinni centrum a Grecis dicitur in cuius medium cuncta convergunt. De circinno autem et ceteris instrumentis artificiis in Esaia ubi de plaste idoli mentio fit, ita scriptum est: Faber ferrarius lima operatus est, in prunis, et in malleis formavit illud et operatus est. In brachio fortitudinis suae, artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcian fecit illud in angulari et in circinno, tornavit illud, et fecit imaginem uiri quasi speciosum hominem habitantem in domo, quicquid autem de idolis dictum est, potest referre. Et ad hereseon principes, qui simulacra dogmatam suarum, atque mendatii artifici corde conponunt. Et venerantur ea quae a se sciunt esse simulata, nec sufficit eis error proprius, nisi simplices quosque eorum adolatione deceperint, qui questum putant esse pietatem et devorant domos uiduarum ab utentes que vulgi imperitia. Ita arte dialectica quasi a scia, tererro, et lima, et runcina formant domini suum. Et cudunt malleo atque inaurant sermonis rethorici venustate, quorum deus venter est, et gloria in confusione eorum. Securis uocatur eo quod ea arbores succindant quasi semicuris ex una enim parte acuta est. Et altera fossoria. Haec aput veteres penna uocabatur utrumque autem habens aciem bipennis. Nam bipenni dicitur quod ex utraque parte habeat acutam aciem quasi duas pinnas, pennum autem antiqui acutum dicebant. De secure autem Iohanne Baptista ad Iudeos ita ait: Iam estis securis ad radices arborum posita est, arbor huius mundi est, universum genus humanum. Securis vero est redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro constat teneturque ex humanitate, sed incidit ex divinitate, quae uidelicet securis iam ad radicem arboris istius posita est, qui et si per patientiam expectat, uidetur tunc quod factura est, potest et securis nomine predicatio sermonis evangelici intellegi que secundum apostolum uivus sermo dei et efficax, et penetrabilior omni gladio accipiti. Et pertingens usque ad divisionem animae carnis, et spiritus conpagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum. Et Hieremias propheta verbum domini securi conparat cedenti petram, sive securis sententiam iudicii altissimi significat quae ad radices arborum id est ad finem regni populi Iudaici posita est, ut eos qui in Christum credere noluerint de terra uiventium abscidant.

Ascia ab astulis dicta quas a ligno eximit, cuius diminutivum est asciola. Est autem manubrio brevi et adversa parte referens vel simplicem malleum aut cavatum vel bicorne rastrum. De secure autem ascia et bipinne in Psalmo scriptum est ubi destructio templi domini commemoratur, securibus exciderunt ianuas es in id ipsum. Bipinne et ascia deiecerunt eam, in secure tribulationem huius seculi demonstrat. In ascia pravorum persecutionem qua sanctos usque ad internitionem persequntur in bipinne geminam afflictionem, qua electos dei, pravi homines verbis, et factis affligunt designat. Scalprus dictus quod scalpturis et foraminibus sit aptus, quasi scalforus cuius diminutivus scalpellus. Terebra uocata a verme ligni qui nuncupatur terebra, quem Greci teredonam uocant. Hinc dicta terebra quod ut vermis terendo forat quasi tereforia vel quasi transforans. Aedificare est bona opera facere vel recte docere ut in apostolo, si quis autem aedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos, et in aliam partem pro populo Iudaorum, per Malachiam dicitur: Ipsi edificabunt, et ego destruam. Destruere est mala opera exercere, vel male docere, ut in Salamone unus edificans. Et unus destruens, et in bonam partem per Hieremiam dicitur: Ut destruas et edifices. Mundare est a uitiis expurgare ut est illud evangelii tetigit eum dicens uolo mundare. Et confestim mundata est lepra eius.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL