Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. De vestibus sacerdotum.

Octo sunt in lege genera sacerdotalium vestimentorum. Poderis est sacerdotalis linea corpori ac stricta, et usque ad pedes descendens, unde et nucupata quam vulgo camisiam uocant. Aban et cingulum sacerdotale rotundum polimita arte ex cocco purpura iacincthoque contextum, ita ut flores atque geminae in eo esse viderent distincte pilleum est ex bisso rotundum quasi spera media caput tegens sacerdotale. Et in occipitio uicta constrictum, hoc Greci et nostri thiaram vel galeam uocant. Machil quod est tonica taloris tota iacinthina habens ad pedes septuaginta duo tintinabula totidemque intermixta ac dependentia mala punica. Ephod quod interpretatur Latine super indumentum. Erat enim palleum super humerale ex quatuor coloribus et auro contextum habens in utroque humero lapides duos smaragdinos auro conclusos, in quibus sculpta erant nomina patriarcharum. Logicon quod Latine dicitur rationale, pannus duplex auro et inia textus coloribus, habens magnitudinem palmi per quadrum, cui intexti erant duodecim preciosissimi lapides. Hic pannus supra humerali contra pectus pontificis adnectebatur. Petalum aurea lammina in fronte pontificis, quae nomen dei tetragrammaton, Ebraicis interis habebat scriptum. Batin sive feminalia id est brace lineae, usque ad genua pertingentes, quibus verecunda sacerdotis valebantur. Mistice autem poderis significat castitatem corporis et animae usque in finem, cingulum vero continentiam atque abstinentiam mortificationemque carnalium desideriorum.

Quattuor quidem colores precipui hoc est iacinthus, purpura, coccusque bistinctus, ac bissus retorta ex quibus pontificis habitus contextus erat simul cum auro misticam significationem habent, hoc est aurum, figurant sapientiam spiritalem. Iacinthus caelestem conversationem purpura martirium. Coctus bistinctus caritatis perfectionem quae in duobus preceptis constat, hoc est dilectione dei et proximi. Byssus vero castitatem atque munditiam, pilleum quoque sive thiara bissina que caput tegebat et ornabat sacerdotis. Admonet eum omnes capitis sensus deo consecratos habere, ne vel oculi eius uideant vanitatem vel aures libentius audiendo obprobium accipiunt adversus proximum suum, vel os abundet nequitia, et lingua conciniet dolum, sive etiam cor crapula et ebrietate gravet, vel olfactus aspersum mirra aloe, et cinamomo lectum meretricis amplectetur. Tunica iacinthina ostendit qualis esse debet uita sacerdotalis, hoc est supernis solum modo desideriis incessantur intenta, et conversationem iuxta apostolum habens in caelis ac sui salvatoris in desinenter expectans adventum, quae uidelicet tunica sicut et bissina ad pedes usque pertingebat, unde utraque Grece poderis dicta est, ut ostenderetur nil in sacerdotali uita infimum ac sordidum remanere, sed omne quod ageret quasi etherio colore speciosissimum, universa membra eius a capite usque ad pedes gracia uirtututum contecta esse debere. Ephot quod auro et quatuor coloribus contextu erat et lapides preciosos conscriptos nominibus filiorum Israel insertos habebat. Significat bonam operacionem iuxta exempla sanctorum patrum et exercitium uirtutum. Legicon ergo quod est racionale quod in pectore sacerdotis ponebatur ostendit quod sacerdos et rector populi dei omnia debet racionabiliter agere et subtili semper examine bona malaque discernere. Quod autem in racionali quattuor ordines fuerint et horum singuli quique tres habuere lapides, quid nobis intimatur typice nisi ut in uirtutibus que distringunt. Quattuor principaliter fidem sanctae trinititatis non fictam teneamus possimus sane in vanio decere lapidum non solum claritatem, multifariam sacerdotalis actus et cogitatis verum etiam spiritalium capere carismata uir tutum, ac miracula santiatum, de quibus ipse dominus apostolis, infirmos in quidem curate mortuos suscitate, leprosos mundate, demones eicite.

Petulum autem aureum, hoc est, lamina aurea in fronte pontificis, in qua sanctum domini hoc est nomen domini sculptum est sacratus ceteris erat indumentis illius, et merito. Quasi cum divina potencia cunctis quae creavit supereminet, ita oportebat, ut nomen eius ceterum pontificis habitum ornatumque transcendens altius premineret et velut cuncta sanctificans, eximiam in eius fronte sedem teneret. Significat autem ipsam professionis nostrem fiduciam, quam in fronte portamus dicentes singuli cum apostolo: Mihi autem absit gloriaria, nisi in cruce domini nostri Iesu Christi. Verum quia de ceteris supra tractatum est, feminalia que ad operiendam carnem turpitudinis fieri mandantur illam castimoniae portionem, que appetitum, copule, coniugalis cohibet propriae designat. sine qua nemo, vel sacerdocium suscipere vel ad altaris potest ministerium consecrari id est, si non aut uirgo permanserit aut coniugium contra uxoreae coniuncionis federa solverit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL