Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Diversitas vestimentorum tegmen, tegumen, indumentum, vestimentum, et reliqua. Tegmen dictum eo quod tegat membra sicut tegumen, tectaque tegunt corpora. Vestimentum vero est, quod usque ad vestigium pretenditur, quasi vestigimentum, ut est tunica talaris, sed et hoc consuetudo sermonis auctorum confundit. Indumentum quod intus ad corpus induitur quasi intumentum. Discernitur autem vestitus a cultu, quoniam lacius intellegitur cultus item cultus ab habitu. Nam habitus ad naturam pertinet cultus ad homines. Plereque autem vestium aut a tempore quo maxime in usu sunt appellantur, aut a locis ubi vel primum confecto vel maxime venditantur aut a genere coloris, aut a nomine repertorum. Vestitus autem quoniam in bonam partem accipitur mistice significat aut fidem qua induuntur renati in baptismate Christi aut caritatem. Unde est illud quod propheta de ecclesiae ornatu in Psaltero ait: Adstitit regina a dextris tuis in vestitude aurato cum amicta varietate quod dicit in vestitute aurato aurum ad caritatis debemus aptare fulgorem qua uirtute circumdata, sancta resplendet aeclesia et ne solam ibi intellegeres esse caritatem, in vestitu dixit de aurato non aureo. De auratum enim dicimus quando superducta species auri in aliqua materia glutinatur. Ideo autem supra uirtutes alias gracia caritatis apparuit, que omnia eius fulgor excellit, addit. Circum amicta varietate perscrutemur cur aecclesiam dei devesti sunt varietate, laudetur cui totum simplex exconvenit atque unum. Sed hic varietate aut lingua multiplices significat que omnis gens secundum suam patriam in ecclesia psallit auctori aut uirtutum pulcherrimam diversitatem ornatur enim auro apostolorum, argento prophetarum gemmis uirginum, cocco martirum, purpura penitencium. Ista est ergo varietas unitatis, quae oculis domini ex omnibus gentibus pia conversacione placitura contexitur. Vestis antiquissima hominum fuit perizomatum, id est subcinctorium quo tantum genitalia conteguntur. Hoc primum primi mortales effoliis arborum sibi fecerit, quoniam post prevaricacionem erubescentes pudenda velarunt cuius usum quedam barbare gentes dum sint nude usque hodie tenent. Haec et campestria nuncupantur, pro eo quod eisdem iuvenes que nudi exercentur in campo pudenda operiunt. Perizoma ergo quod consuerunt primi parentes nostri de foliis fici, et se contegebant, hoc significat quod seculum asperum amplectuntur que prugirine uoluptatis carnalis herent quique decepti heretica pravitate et gracia dei nudati tegumenta mendacior tamquam folia fici colligunt, facientes sibi subcinctoria pravitatis cum de domino vel ecclesia mentiuntur.
Tonica vestis antiquissima appellata, que in motu incedentis sonum facit. Tonus enim sonus est primum autem fuere pellicie tunicae quibus post offensam et eieccionem de paradiso Adam et Eva induti sunt. Talaris tonica dicta eo quod ad talos usque descendat et ad pedes defluat sicut pectoralis, qui apud antiquos brevis, erat ut tantum pectus operiret licet nunc profusior sit. Manide atatonica, id est manicata eo quod habeat manicas quam circumdatam Greci uocant. Tonice autem indumentum significat fidei integritatem quam Petrus apostolus habuisse dinoscitur de quo in evangelio legum cum audiset quia dominus est tunica succinxit se et misit se in mare que fide firmitate pericula evasit istius seculi et temptaciones superavit. Item in Genesi legitur quod Iacob patriarcha Ioseph filio suo fecisset tonicam polimitam sive talarem hoc est astralogon seu manicatam que haberet manicas antiqui enim magis colobiis utebantur. Tonica autem polimita quam fecit ei pater secundum allegoriam varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi congregatam significavit. Item alio modo Ioseph qui inter fratres undecim usque ad finem iustus perseverasse describitur solus talarem tonicam habuisse perhibet. Quidem ergo talaris tunica nisi accio consummata quasi enim propensa tonica talum corporis cooperit, cum bona accio ante dei oculos usque ad uitae nos terminum tegit. Dalmatica vestis primum in Dalmatia provincia Grecia texta est. Tonica sacerdotalis candida cum clavis et purpura. Serica est a serico dicta vel quod eam seres primi miserit oloserica, tota serica; olo enim totum. Tramo Sirica stamine lineo trama ex serico. Olofora tota ex purpura. Olo enim totum. Bissina candida confecta ex quodam genere lini grossioris sunt, que et genus quoddam lini bissum esse existimant.
Vestimentum est ecclesie fides sive uirtutum varietas, vel nacionum dium sitas. Ut in Psalmo: Adstitit regina a dextris tuis in vestitu de aurato circumdata varietate. Et in Esaia: Consurge consurge induere fortitudine tua Sion. Induere vestimentis glorietur Hierusalem civitas sancta vestimentam Christi corpus assumptum sicut propheta dicit: Et ecce uir vestitus lineis. Item vestimentum Christi populi fideles. Vestimentum sanctorum opera iusticie sive fideles Christi. Ut in apostolo: Quicumque in Christo baptizati estis Christum induistis. Vestimentum impiorum opera iniquitatis sunt, ut illud Psalmo: Induantur sicut diploide confusionem suam. Vestimentum caro hominis sicut in Salomone legitur, omni tempore sint vestimenta tua candida, id est nulla pollucione in luxuria sordida vestimentum simulacio hipochritarum, ut in evangelio: Venient ad uos in vestimentis ovium intus autem sunt lupi rapace. Vestis nuptialis, fides, vel ut quidam uolunt, caritas ut in evangelio: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? Vestimentum lineum uirtus animae sive mundicia castitatis, ut in Levitico: Vestiet sacerdos vestimentis lineis et femoralibus.
Linea dicitur qui ex solo lino fit. Linostema est vestisem ex lana linoque contexta et dicta linostema quia in stamine linum, intra mala nam habet. Linea quidem vestis significat mortificacionem uitae carnalis. Linostema vero quae ex lana linoque contexta est hypocritarum personam significat, qui benignitatem erga proximos ostendunt et dolosas iniquitates opponunt. Quid ergo per lanam nisi simplicitas, et quid per linum nisi subtilitas designatur? Et sepe homo subtilis et acutus exterius simplicitatem mansuetudinis ostendit, et interius suptilitatem maliciae contegit. Iste ergo vestem se accionis suae quasi ex lana et lino induit, quoniam ab eo et simplicitas monstratur in superficie et subtilitas malicie servatur in mente.
Lumbare uocatus quod lumbis religetur, vel quod lumbis hereat. Hoc in Egypto, et Siriam non tantum feminae, sed et uiri utuntur. Unde Hieremias trans Eufraten tulit lumbare suum ibique illud in foramine petrae abcondit et postea scissum reperit. Hoc a quibusdam et renale dicitur qui in renibus alligatur. De lumbare ergo dominus ad Hieremiam ita ait: Sicut enim adheret lumbare ad lumbos uiri sic ad glutinam mihi omnem Israhel. Et ad omnem domum Iuda dicit dominus, ut esset mihi in populum, et in nomen et in laudem, et in gloriam, et non audierit. Cinctorium sive lumbare quod in renibus iungitur populus Israhel, est qui in lini similitudinem assumtus de terra, et in locus, nec mollitudinem habuit nec candorem et tam per illius misericordia adhesit deo. Cumque peccasset rationale quippe est, huiuscemodi est linum atque lumbare trans Eufraten, id est in Assyrios et ibi absconditur, hoc est multitudine magnarum et innumerabilium gencium quodammodo absortus et nihili reputatis per longum autem tempus. Ipse propheta: In typum dei populum liberat de captivitate qui nihilominus et post reditum dei precepta non fecit, sed securos deos alienos ad extremum etiam dei filium misit manus et aeterna perdicione contabuit omnis quoque uir sanctus lumbare dei est, qui assumptus de terra et de terrae limo, dei consortio copulatur quodammodo quae in aecclesiam eius uidentur obscena maiori diligencia operit atque circumdat, ne gentilium et hereticorum morsibus pateant quod lumbare si aquam tetigerit et Eufratis fluenta transierit, ita ut Assirie regionis humoribus inbuatur perdit pristinam fortitudinem et conputrescit atque dissolvitur et quamvis in usum dei redeat tamen pristinam pulchritudinem habere non potest.
Non duricia dei sed suo vicio, quia nolunt audire verba eius et ambulant in pravitate, cordis sui sive quod sibi rectum uidetur, hoc faciunt, cingulum mistice intellegitur spiritalis operis accinctus. In Psalmo precincxistime leticia. Balteum accinctus uirtutum sive circum inspeccio mentis unde legitur in Deuteronomio habebis pax illum in balteo, id est, stimulum conpunccionis et in aliam partem in Iob balteum regum dissolum et precinget funerenes eorum. Armelausa vulgo uocata quod ante et retro divisa atque apta est in armos tantum clausa quasi armiclausa. C littera ab lata camisias uocari quod in his dormimus. In camis id est in stratis nostris, femor alia appellata eo quod femora tegant ipse et brace quod sint breves et verecundia corporis his velentur.