Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. De proprio quarundam gentium habitu.

Sarabere est fluxa ac sinuosa vestimenta de quibus legitur in Daniele et sarabere eorum non sunt in minutae. Et Publius ut quid ergo in ventre duo Parthi sarabare quedam suspenderet, apud quosdam autem sarabare quedam capitum tegmina nuncupantur. Qualia uidemus in capite magorum picta. Mastruga vestis Germanica ex pelliculis ferarum, de qua Cicero pro Scauro: quem purpur pura regalis non commovit, eum sardorum mastruga mutavit. Mastruga autem quasi monstruosa eo quod qui ea induuntur, quasi in ferarum habitu transformantur. Legitur in apostolo: de quibusdam sanctis qui fuerunt sub vetere testamento circumierunt in melotis in pellibus. Caprinis egentes angustiati afflicti quibus dignus non erat mundus, in quo manifestatur quod uiri sancti quibus ad eternam uitam gradiendi amor incumbit, non presentis uitae deliciis per uoluptatem uti desiderent, sed per continenciam magis uirtutum copiam habere studeant, in quibus ornati ad aeterni regis convivium intrare mereantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL