Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Regillum est prelatum reginarum amiculum, unde et appellatum. Peplum matronale pallium ex purpura signatum, cuius fimbriae aureis staminis summitate resplendent. Palla est quadrum pallium muliebris vestis deductum usque ad vestigia, quod adfixis ut ordinem gemmis. Et palla dicta id est a nobilitate quae circa finem huiusmodi indumenti sive quadrugis vibrantibus sinuata crispet. Teristrum palleolum est quo usque hodie Arabiae et Mesopotamiae mulieres velant quibus inest uitutissimo teguntur umbraculo. Anoboladium amictorium lineum feminarum quo humeri operiuntur, quod Greci vellatine sindonem uocant. Nam de theristro et in Esaia legitur, et in Genesi de Rebecca ita scriptum est: Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo et ait ad puerum, Cuis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis. Dixitque et ipse est dominus meus. Atilla tollens cito pallium operuit se. Rebecca vero Isaac uiso quis ille homo sit requisito puero cognoscit. Quia cottidie sancta aecclesia adhuc prophetarum atque apostolorum dicta, quid de redemptore suo credere debent intellegit quae sese mox pallio operuit. Quia tanto subtilius salvatoris sui mysteria penetrat quanto altius de ante acta uita confunditur et quia perverse egerit verecundatur. Pallio se cooperire curavit quia uiso domino infirmitatem suae accionis erubuit. Et illa que prius in camelo libere gestabatur descendens postmodum verecundia tegitur. De sindone ergo mystice mundicia castitatis exprimitur, unde corpus domini Ioseph involvisse, quia in enarrabili castitate demonstravit illud mundissimum fore et a mundis hominibus, in sacramento percipiendum oportere. Item in Proverbiis de muliere forte ita legitur, sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit. Chananeo in lintheo sindonis subtilis intextio signatur, sanctae predicacinois, in qua mollitur quiescit quia mens in illa fidelium spem superne refuovet. Unde et Petro animalia in linteo demonstrantur, quia peccatorum animae misericorditer adgregatae in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem fecit et vendidit, qui a fidem quam credendo texuerat loquendo dedit et ab infidelibus uitam rectae conversacionis accepit. Quae et cananeo cingulum tradidit quia per uigorem demonstratae iusticiae fluxa opera gentilitatis adstruxit, ut hoc quod percipitur uivendo teneat sint lumbi vestri praecinti.
Stola matronale operimentum, quod cooperto capite, et scapula a dextro latere in levum humerum mittitur. Stola autem Grece uocatur, quod super emittatur. Idem et ricinum Latino nomine appellatum, eo quod dimidia eius pars retro reicitur, quod vulgo mavortem dicunt. Vocatum autem mavortem, quasi martem signum enim maritalis dignitatis, et potestatis in eo est. Caput enim mulieris uir. Inde et super caput mulieris est stola indumentum baptismi vel fidei significat, ut in evangelio: Cito proferte stolam primam, et induite eum. Item stola remuneracionem futuram significat atque in mortalitatem aliquando vero honorem dignitatis, sive ordinis sacri. Unde scriptum est: Stola gloriae induet illum. Remuneratio autem futura in stola significatur. Ubi legitur in Apocalypsi, quod animabus sanctorum quae clamabunt ad dominum, post effusionem sanguinis sui, et uindictam expetebant, responsum sit, ut requiescerent adhuc modi cum tempus, donec impleantur conserui eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt similter, sicut et illi. Singulas modo stolas habent animae sanctorum de sua in mortalitate gaudentes. Resurgentibus autem corporibus iuxta Esaiam in terra sua duplicia possidebunt. Non desiderium resurrectionis abnuitur, sed ex colligendorum fratrum augmento differtur. Nam et ipsa animarum laetitia, potest stolis albis figurari, cum domino revelante didicerint, et impios in fine damnandos, et usque ad finem saeculi, multos suo numero per martyrium esse sociandos, atque in aeterna caritate perfusi. Maluerint hac consolatione contenti pro subplendo fratrum numero hactenus sua gaudia deferri.