Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX. De stratu, et reliquis vestibus, quae in usu habentur.

Stragulum vestis est discolor, quod manu artificis diversa varietate distinguitur, dictum autem quod et in stratu et amictu aptus sit. De quo Salomon stragulatam vestem fecit sibi. Byssus et purpura indumentum eius. Stragulata vestis quae variante textura solet firmissima confici. Fortia aeclesiae opera, et diversa uirtutum eius ornamenta significat, de quibus propheta in summi regis uiri uidelicet illius laude cecinit. Astitit regina a dextris tuis in vestitu de aurato circum amicta varietate, sicut supra ostensium est. Cervicalia autem dicta sunt eo quod ponantur sub cervice, vel cubito. Pulvillus dictus sunt a pulvinare qui est divitum lectus, culcitatae uocatae, quod calcentus, id est farciant, pluma sive tumento, quo molliores calidioresque sint. Cervicalia autem sive pulvilli seu culcitae, possunt iuxta allegoriam adulationes designare falsorum doctorum et adolatorum qui decipiunt eos. Quibus pro malis operibus impunitatem promittunt, et uitae proemia indignis spondent, quibus per prophetam dicitur: Vae uobis qui consuitis pulvillos sub omni cubitti, et cervicalia ad decipiendas animas et caetera.

Tapetia dicta quod pedibus primum strarurentur quasi tappetia. Tappetia enim ornatum eloquentiae possunt significare, unde meretrix im Proverbiis ait: In textui funibus lectum meum stravit tappetibus pictis ex Aegypto. In lecto ergo funibus intexto meretrix mollitiem quiescendi designat. In tappetibus vero pictis ex Aegypto, etiam oculorum temptat illecebras, quibus nefando aspectu in retitis, facilius ad se ducenda mentis penetrat archana. Qui vero nomine funium aliquando solent divina praecepta figurari, quae a nostris nos uoluptatibus coercendo religant, promittunt se heretici contextu verborum caelestium salubre suis auditoribus, quasi stratum parare, in quo a uitiorum tumultibus libero corde quiescant, sed veraciter illis funibus peccatorum construunt. Locum perditionis ubi perpetuo pedes manusque alligati damnentur, de quo dominus in Apocalypsi: Et dedi inquit illi tempus ut penitenciam ageret et non vult penitere a fornicatione sua. Ecce mitto eam inlectum et qui mechantur cum ea in tribulationem maximam. in tappetibus vero pictis ex Aegipto, ornatus est loquentiae et dialecticae artis versutia quae ab ethnicis originem sumpsit intelligtur, per quam mens heretica sensum doctrinae pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris se texisse gloriantur. Mantelia nunc pro operiendis mensis sunt, quae ut nomen ipsud indicat, olim tergendis manibus praebebantur. Mappe convivii et epularum appositarum sunt quasi manubiae, atque ob id nominatae, cuius diminutivum mappella est. Sabanum Grecum est facitergium et manitergium a tergendo faciem vel manus uocatum. Haec lintheamina ad officia mensae pertinent et ad ministerium humanum sed non minus ad usum sacri ministerii et ad officium altaris pertinere noscuntur, quando supra mensam domini hoc est sacrum altare lintheamina munda ponuntur, et mappulae manibus sacerdotum et ministrorum tenentur, ut populus eos semper ad servitium dei paratos conspiciat. Vela dicta quod obiectu suo inter ora domorum velent. Aulea vela picta et grandia, quae ideo aulae dictae sunt, quod primum in aula Attali regis Asiae cui successit populus Romanus inventae sunt. Cortinae sunt aulea id est, vela de pellibus qualia in Exodo leguntur a quibus tabernaculum extrinsecus tegebatur. Dicte autem cortinae a corus eo quod prius ex pellibus fuissent facte. Unde et in Exodo tabernaculo legis iubentur cortinas fieri ex pellibus arietum rubris et ex pellibus iacinthinus. Cilicia Arabes nuncupant velamenta pilis caprarum contexta ex quibus sibi tentoria faciunt. Vela enim et cortinas atque sagacilicina, in tabernaculo domini divino praecepto quisquis Exodum legerit: Facta poterit agnoscere. Et inde misterium congruum sano sensu valet rimari, maxime cum ibi decem cortinae iussae sunt diversorum colorum specie variata quia sancta universalis aeclesia ex multis electorum personis, ex multis per orbem aeclesiis, ex variis uirtutum floribus aedificant cuius omnis perfectio in denario numero continetur. Saga ergo quibus operitur tabernaculum rectores sunt eclesiae sanctae quorum industria ac labore, decus eiusdem aeclesie protegitur atque incessabili cura munitus. Ne uidelicet uita fidesque electorum heretica seductione corrumpi ne falsorum catholicorum inprobitate foedari ne temptantium uitiorum sorde adtaminari ne temporalium subsidiorum inopia, possit ad tristitiam deduci.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL