Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER II

I. De hominibus qui quodam praesagio nomina acceperunt.

Adam qui sicut beatus Heronimus tradidit homo seu terrenus sive terra rubra interpretatur. Ex terra enim facta est caro et humus hominis faciendi materies fuit hic figuram Christi gestavit. Nam sicut ille sexta die formatus est ad imaginem dei ita sexta mundi aetate filius dei formam carnis induit ut reformaret hominem ad similitudinem dei.

Eva interpretur uita sive calamitas sive vae. Uita quia origo fuit nascendi, calamitas et vae quia per prevaricationem cause exstitit moriendi. A cadendo enim nomen assumpsit calamitas. Alii autem dicunt quod ob hoc Eva uita et calamitas sit appellata quia saepe mulier uiro causa salutis est saepe calamitatis et mortis quod est vae. Designat autem ecclesiam sponsam Christi factam per mysterium lavacri quod de latere morientis Christi profluxit.

C Cain qui interpretatur possessio unde C ethimologiam ipsius pater exprimens ait. Cain id est possedi hominem per deum idem et lamentatio eo quod pro interfecto Abel interfectus sit et paenam sui sceleris dederit. Hic autem frater quia aetate maior eundem Abel occidit in campo populum priorem significat qui interfecit Christum in Calvariae loco. Abel enim interpretatur luctus quo nomine prefigurabatur occidendus idem et vanitas que a cito solutus est atque subtractus hic pastor ovium Christi tenuit typum qui est verus pastor et rector fidelium populorum. Unde et animam suam posuit pro ovibus suis. Seth qui interpretatur resurrectio vel positio eo quod post interfectionem fratris natus quasi resurrectio illius appositus sit. Hic demonstrat Christum Iesum in quo est vera resurrectio et uita fidelium. Enos iuxta propriae linguae varietatem homo vel uir dicitur et congrue hinc uocabulum habuit. De eo enim scriptum est: Tunc initium fuit invocandi nomen domini. Licet plerique ebreorum arbitrentur quod tunc primum in nomine domini et in similitudine eius fabricata sunt idola declarat ecclesiam in spe uiventem quam diu ad beatitudinem promisse felicitatis perveniat. Enoch filius Chain dedicatio interpretatur in ipsius enim nomine civitatem postea aedificavit Cain. Significat autem impios in hac uita tantum esse fundatos. Cainan lamentatio vel possessio eorum interpretatur sicut enim Cain possessio. Ita dirivatum nomen quod est Cainan facit possessio eorum significat autem appetitores carnalium uoluptatum qui tantum de presentis uitae diliciis sollicitudinem gerunt. Chus ebraice aethiops interpretatur posteritate sui generis nomen sortitus. Ab ipso enim sunt primogeniti Aethiopes in cuius terra dicitur beatus Iob habitasse cum in capite libri illius ita scriptum est: Uir erat in terra Chus nomine Iob idcirco sanctus uir ubi habitaverit deus ut eius meritum uirtutis exprimatur. Chus namque quis nesciat quod sit terra gentilium gentilitas autem obligata uitus exstitit quoniam cognitionem sui conditoris ignoravit. Dicatur itaque ubi habitaverit ut hoc eius laudibus proficiat quod bonus inter malos fuit. Neque valde est laudabile bonum esse cum bonis sed bonum esse cum malis.

Enoch autem filius Iareth interpretatur dedicatio sicut et superior ipse genuit Matusalam ambulavitque cum deo et non apparuit quia tulit illum deus hic septimus ab Adam translatus est et significat septimam requiem futurae resurrectionis quando transferentur sancti in uitam perpetuae inmortalitatis et dedicabantur habitaculum dei in spiritu sancto. Matusalam interpretatur mortuus est evidens ethimologia nominis quidam enim eum cum patre translatum fuisse. Et diluvium preterisse putaverunt ob hoc signanter transfertur. Mortuus est ut ostenderetur rebus non uixisse eum post diluvium sed in eodem cataclismo fuisse defunctum. Soli enim octo homines in archa diluvium evaserunt significat autem idem Matusalam eos qui huic mundo tantum dediti sunt et futuram uitam non quaerunt. Hi enim licet longevi fuerint super terram tamen veraciter moriuntur quia aeternae uitae participes exsistere non merentur. Lamech autem percutiens interpretatur. Iste enim percutiens interfecit Cain quod etiam ipse postea se perpetrasse uxoribus confitetur hic saeculi huius figuram tenet cuius peccatum Christus per sanguinis sui effusionem post lxxvii mundi generationes absolvit iuxta quod eos evangelista Lucas scribit.

Noe vero requies interpretatur. Ab eo igitur quod sub illo omnia retro opera quieverint per diluvium appellatus est requies. Significat autem Noe per omnes actus suos Christum. Noe enim ut diximus requies interpretatur. Et dominus dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Et invenietis requiem animabus vestris. Solus iustus invenitur Noe in illa gente cui septem homines donantur propter iustitiam suam. Solus iustos Christus est atque perfectus cui septem ecclesie propter septemplicem spiritum inluminantem in unam ecclesiam condonantur. Noe ergo archa construxit de lignis inputribilibus sic Christus fabricavit ecclesiam ex hominibus uicturis in aeternum. Ligna arce conglutinata erant bitumine sic et ecclesie membra iuncta sunt conpagine unitatis et tolerantia caritatis. Sicut Noe cum suis per aquam et lignum salvatus est sic familia Christi per baptismum et crucis passionem est sanata. Archa enim ista ecclesiam demonstrabat quae natat in fluctibus mundi huius et Christo gubernante ad litus aeternae quietis ostendit. Iam vero illud quod post diluvia de uinea quam plantavit inebriatus Noe et nudatus est in domo sua cui non appareat Christi esse figuram qui inebriatus est dum passus est nudatus est dum crucifixus est. In domo sua id est in gente sua et in domesticis sanguinis sui utique Iudaeis. Tunc enim nudata est mortalitas carnis eius quam nuditatem id est passionem Christi uidens Cham derisit et Iudaei Christi mortem uidentes subsannaverunt. Sem vero et Iafeth tamquam duo populi ex circumcisione et preputio credentes cognita nuditate patris qua significabatur passio salvatoris. Sumentes vestimentum posuerunt super dorsa sua et intrantes aversi operverunt nuditatem patris nec viderunt quod verecunda patris texuerunt. Quodam enim modo passionem Christi velamento tegimus id est sacramento honoramus eiusque mysterii rationem reddentes Iudaeorum detractionem operimus. Vestimentum enim significat sacramentum dorsa memoriam praeteritorum quia passionem Christi transactam celebrat ecclesia non adhuc prospectat futuram. Sem dicitur nominatus quod nomen ex presagio posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae prophete et apostoli et populus dei ex eius quoque stirpe et Christus cuius ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen in gentibus.

Cham callidus interpretatur et ipse ex praesagio futuri cognominatus posteritas enim eius eam terrae partem possedit quae vicino sole calentior est. Unde et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Cham dicitur. Hic Iudaeorum designat imaginem qui Christi carnem atque mortem derident. Iafeth latitudo interpretatur. Ex eo enim populus gentium nascitur et quia latae ex gentibus multitudo credentium ab eadem latitudine Iafeth dictus est. Qui conversatur in ecclesiis Israhelitarum. In his ergo tribus filiis Noe secundo origo saeculi surrexit ut tres partes mundi a trium generatione implerentur. Porro Sem in filiis suis Asiam et Cham Libiam et Iafeth Europam possederunt. In quibus etiam ecclesia Christi sanctae trinitatis fide plantanda praemonstrabatur.

Chanaan filius Cham interpretatur motus eorum quod quid est aliud nisi opus eorum pro motu enim patris id est pro opere eius maledictus est. Unde de sedibus suis eiectus filiis fratrum suorum terram possessionis suae reliquit posteritatem indicans Iudaeorum qui in passione domini damnationis sententiam exceperunt clamantes: Sanguis eius super nos et super filios nostros ob quod a patria quasi ingrati per Romanos in ultionem sanguinis Christi expulsi locum sanctae ecclesiae dederunt in qua verus cultus unius dei perseverat in aeternum.

Nebroth interpretatur tyrannus. Iste enim prior arripuit in suetam in populos tyrannidem et ipse adgressus est adversus deum impietatis aedificare turrem. Unde diabolum expressit qui superbiae appetitum culmen divinae celsitudinis appetivit dicens: Ascendam super altitudinem nubium et ero similis altissimo. Heber interpretatur transitus ethimologia eius mystica est quod ab eius styrpe transiret deus ne persueveraret in eis translata in gentibus gratia ex ipso enim sunt exorti Hebrei. Unde Heber in cuius domo propria loquela remansit ceteris linguis dispersis redemptorem nostrum insinuat. In cuius ecclesia unitas fidei sine scismate perseverat.

Falech interpretatur divisio cui pater propterea tale nomen inposuit quod tunc natus est quando per linguas terra divisa est propter superbiam enim filiorum Adam que semper inimica est simplicitati atque unitati divisio linguarum facta et propter humilitatem et mansuetudinem Christi et apostolorum eius linguarum diversitas coadunata est.

Melchisedech interpretatur rex iustus rex quia postea imperavit salutem iustus pro eo quod discernens sacramenta legis et evangelii non pecudum uictimas sed oblationem panis et calicis in sacrificum obtulit. Hic ergo in oblatione sua regnum Christi vel sacerdotium figuravit. Cuius corporis et sanguinis sacramentum id est oblatio panis ac uini in toto orbe offertur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL