Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Lanis a laniando, id est a vellendo uocata hinc et vellus dictum, quod prius lanae vellerentur, non tonderentur. Linum ex terra oritur defluxumque nomen eius a Greco. Nam linum Greci linarium dicunt, sive quod sit molle et lene. Possunt autem mystice in lana qui ovinus est habitur, omnia pietatis et simplicitatis opera quae proximis impendimus accipi. Potest in lino quod ex terra uirens oritur, sed longo ac multiplici exercitio amittit humorum nativum, atque ad gratiam novi candoris pervenit. Castigatio nostrae carnis intimari, cui dum in genitos uitiorum sordes per continentiam excoquimus, dignam profecto eam qua Christum induamus efficimus, iuxta illud apostoli: Quotquot ergo in Christo baptizati estis Christum induistis. De lana ergo et lino in Proverbiis de muliere forte scriptum est. Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Quaerit ergo mulier fortis lanam et linum et operatur consilio manuum suarum, cum aeclesia sancta sollicite perquirit, quibus se pietatis fructibus exerceat, quomodo a carnalibus emundet illecebris, et hoc utrumque consilio prudentissimo, hoc est supernae solummodo retributionis facit intuitu. Stuppa vero canabi est sive lini, haec secundum antiquam ortografiam. Stuppa dicta quod ex ea rimae navium stippentur. Unde et stippatores dicuntur qui in vallibus eam componunt. Haec potest significare de spectam verbi doctrinam a superbis, quae tamen frequenter adiuvat necessitatibus populorum in fluctibus huius saeculi laborantium. Byssum genus est, quoddam lini nimium candidi et mollissimi, quod Greci papaten uocant. De bysso quoque in Proverbiis scriptum est: Byssus quoque et purpura indumentum eius. Byssus in castitate purae conversationis, purpura in effusione pretiosi martyrum sanguinis. Byssus namque candidi coloris est, purpureus autem color de sanguine conchiliorum marinorum tinguitur, quod et ostrum uocatur, eo quod ex testae humore tinguitur, unde pulchre dictum est a patribus, qua sancta aeclesia electorum floribus vernans, in pace habet lilia, in bello rosas. Item quia byssus de terra uirens oritur, sed per exercitationes longas, ac multifarias amisso humore ac uirore nativo ad decorem candidae vestis perducit. Purpura autem regalis est habitus. Bysso induitur aeclesia, cum castigant corpora sua electi et servituti subiciunt. Purpura autem cum eandem continentiam non ob favorem vulgi, sed pro adquirenda beatitudine regni perennis exercent. Sed hic uirtutum habitus. In praesenti quidem nescientibus uidetur contemptibilis, sed in futuro qualis fuerit, manifeste parebit. Unde pulchre in Apocalipsi sua, Iohannes sanctorum se uocem audisse refert dicentium: Gaudeamus et exultemus, quia venerit nuptiae agni, et uxor eius praeparuit se, et datum est ei ut cooperiat se byssinum, splendens candidum. Byssum enim iustificationes sunt sanctorum. Et in contrariam partem byssi et purpurae significatio in evangelio trahitur, ubi ita legitur: Erat quidem dives qui induebatur purpura et bysso. Ubi saecularium divitiarum ambitio exprimitur, quae ad tempus avaris arridet, sed cito decidua ad luctum aeternum eos perducit.