Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Purpura apud Latinos a puritate lucis uocata, apud Grecos autem purphira dicitur, cum aspiratione apud nos purpura sine aspiratione. Ferrugo color est purpurae sub nigrae quae fit in Hispania ut ferrugine clarus sidera. Dicta autem ferrugo quod omnis purpurae prima tinctura eiusmodi coloris exstat. Coccum Greci nos rubrum se vermiculum dicimus est enim vermiculus ex silvestribus frondibus. Coccus quia ignis habet speciem, merito flagrantissime sanctorum dilectioni comparatur, unde et quidam ex eis qui hanc praesente et comitante secum domino conceperant, aiebant, nonne cor nostrum ardens erat in nobis cum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas, cui contra de reprobis dicitur: Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum, haec quasi bis tinguitur, cum amore dei et proximi flammescit, cum illum ex toto corde, tota anima, tota uirtute, hunc sicut nos ipsos diligimus. Hycacinthus quoniam aeris et caelis speciem imitatur eorundem mentes electorum omni spe ac desiderio caelestia quaerentes significat, cuius nobis coloris sacramentum commendans apostolus ait: Si consurrexistis cum Christo quae sursum sunt querite ubi Christus est in dextera dei sedens.