Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Tela pro longitudine stiminum dicta cuius dirivativum est telaria. Tela pro longitudine dicitur, staminum significat autem pro longationem vel ordinationem iudicii unde legitur in propheta, et telam quam orditus est super universas nationes terrae, quia dominus unicuique proemia iudicaturus secundum propria praeparat merita. Colum quod sit in longitudine et rotunditate quasi columna. Fusum quod per ipsum fundatur quod netum est. In colo enim scripturarum scientia exprimitur et infuso intentio discretionis unde scriptum est in Proverbiis de muliere forti manus eius misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum. Solent enim feminae nentes fusum in dextera colum tenere in sinistra in colon lana involuta est, que filo ducenda et nenda transeat in fusum. Sepe autem in scripturis dextera uitam perpetuam leva presentia dei dona significat. Opulentiam uidelicet rerum pacem temporum sospitatem corporum. Scientiam quoque scripturarum et caelestium perceptionem sacramentorum, haec et huiusmodi bona cum domino largiente percipimus quasi lanam colo involutam in leva gestamus, at cum ea pro amore caelestium salubriter exercere incipimus. Tam lanam agni inmaculati de colo infusu de leva in dexteram traicimus quia de bonis nostri redemptoris de exemplis operum eius stolam nobis gloriae caelestis ac vestem caritatis nuptialem facimus. Netum enim unde fila conficiunt laborem exprimunt terrenum unde homines sibi futurae remunerationis preparant indumentum. De quo dominus in evangelio uolens nos retrahere a mundana concupiscentia et ad futuram gloriam preparare, ait: Considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant neque nent et cetera. Stamen dictum, quia rectum stat. Trama quod via recta transmittatur per telam. Est enim filius intra stamen currens, quae duo possunt significare fidem rectam cum bonis operibus.