Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIII. De ornamento.

Ornamenta sunt dicta eo quod eorum cultu ora vultque decorentur. In ornamentis autem uirtutum varietates vel diversae carismatum gratiae quae animas hominum ornant intellegi possunt, unde in Ezechiele dominus ad Iudaeum dicit: Induite subtilibus et ornavite. Et alibi scriptum est: Ornavite in munilibus. E contrario vero in Salomone ita legitur: Ecce mulier in ornamento meretricio hoc est heretica pravitas sophistica locutione et falso uirtutum colore. Prima ornamenti est corona insigne uictoriae sive regii honoris signum. Quae ideo in capite regum ponitur ad significandos circumfusos morbe populos quibus accinctus quasi caput suam coronatur. Nomen coronae hac ex causa uocatum eo quod in initio circum aras curreretur, atque imagine circuitus vel cori esse formatam et nominatam coronam. Imperatores Romani et reges quidam gentium coronis aureis utuntur. Persae thiaras gerunt sed reges rectas, satrape in curvas. Reperta autem thiara a se miramide Assyriorum regina quod genus ornamenti ex inde usque hodie gens ipsa retinet. Athenienses enim cicladas aureas gerebant partim in vestice nonnulli in fronte. Non enim eadem sunt insignia omnium regnorum. Gentilium vates insulas apices pillea sive galeria utebantur. Corona autem mystice aeternae gloriae mercedem pro iustitia sigificat. Unde apostoli ait: Bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi, de reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quoniam spiritalium profectivum consummatio provehit ad coronam. Recte horum quoque remuneratio nominae coronae uocitatur. Item corona discipulorum domini ambitum vel totius aeclesiae conventum ad Christum significat. De quo Psalmista ait: Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Et item: Benedices inquit coronam anni benignitatis tuae. Corona enim non improbe circum euntium discipulorum, uidetur significare conventum quia ipsum docentem desiderantium apostolorum circuitus ambiebat, haec erat corona capitis, hoc regalae diadema quod non ornaret impositum, sed de Christo domino potius ornaretur. In hac enim corona et totius mundi circulum merito poterimus advertere, in quo generalis significatus aeclesia. In contrariam vero corona ponitur quando tribulationis circumdationem significat. Unde scriptum est: Coronans coronavit e tribulatione. Nam diadema quidam dicunt esse ornamentum capitis matronarum ex auro et gemmis contextum quod in se circumactis extremitatibus retro astringitur, et exinde dictum Grece quod preligetur. Insula est fasciola sacerdotalis capitis alba in modum diadematis aqua uitte ab utraque parte dependent quae insulam uinciunt, unde et uretae dictae sunt quod uinciant. Insula autem plerumque lita erat, plerumque tortilis de albo et cocco. Apex est pilleum sutile quo sacerdotes gentiles utebantur, appellatus ab apiendo, id est a ligando. Nam uirgula quae in pilleo erat conectabatur, filo quod fiebat ex lana ostiae. Galerium pilleum expellae cesae hostiae factum pilleum autem dictum a pelle hostiae unde fiebat. Gdarim et ipsud sacerdotum erat quod a plerisque mitra uocatur. Mitra est pilleum Frigium caput proregens, quale est ornamentum capitis devotarum, sed pilleum uirorum est. Mitrae autem feminarum redimicula autem sunt quibus mitra alligatur, pilleum autem ut prediximus a pelle erat, nam mitra ex lana est. Ricula est mitra uirginalis capitis. Vittae sunt quae in crinibus innectuntur, quibus fluentes religantur capilli et uittae dictae quod uinciant. Tenia autem uittarum extremitas dependens diversorum colorum. Item uitta est qua corona uincitur. Tenia vero extrema pars uittae quae dependet coronae.

 Discriminalia capitis mulierum sunt uocata ex eo quod caput auro discernant. Nam discriminare dividere dicitur. Acus sunt quibus in feminis ornandorum crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et sparsos dissipentur capillos. In aures ab aurium foraminibus nuncupatae quibus pretiosa grana lapidum dependunt. Harum usus in Grecia puellae utraque, aure pueri tantum dextera gerebant. Torques sunt circuli aurei a collo ad pectus usque pendentes. Torques autem et bullae a uiris geruntur, a feminis vero munilia et catella. Dictae autem torques quod sint tortae et bullae quod similes sint rotunditate bullis quae in aqua vento inflantur. Munile ornamentum ex gemmis est, quod solet ex feminarum pendere collo dictum a munere hoc etiam et serpentum dicitur, quia constat ex amforolis quibusdam aureis gemmisque variis in modum facturae serpentis. Licet et segmentatas vestes dicamus ut ipsa et segmentatis dormis et parvula cunis plerumque autem et per munile omnia ornamenta matrronarum significantur, quicquid illis munere datur. Murena vulgo uocatur quod scilicet auri metallo in uirgulis lentescente quadam ordinis flexuosi catena contexitur in similitudinem murenae serpentis, quae ad collum ornandum aptatur. Haec et interdum auri atque argenti texitur uirgulis, unde et in Canticis dicitur canticorum murenulas aureas, faciemus tibi vermiculatis argento. In murenulis quippe scriptura sancta ostenditur, quae auro spirtalium sensuum fulget interius et argento caelestis eloquii nitet. Dextras communes esse uirorum ac feminarum, quia utriusque sexus dextrae sunt. Armillae autem proprie uirorum sunt collatae uictoriae causa militibus ob armorum uirtutem, unde et quondam vulgo uiriliae dicebantur. Ab intellectu autem circuli, armilla non discrepat, quia ipso quoque hoc ubi ponitur ambiendo constringit sed armilla latius extenditur circulus rotundus fit. Fulae sunt quibus pectus feminarum ornatur vel palleum tenetur a uiris in humeris seu cingulum in lumbis. Lunulae sunt ornamenta mulierum in lunae similitudine bullulae aureae dependentes. Specula sunt in quibus feminae vultus suos intuuntur, dictum autem speculum vel quod ex splendore reddatur, vel quod ibi feminae intuentes considerent speciem sui vultus et quicquid ornamenti deesse viderint adiciant. Periscelidae sunt apud feminas crurum ornamenta quibus gressus earum ornantur. Olfactoriola vascula sunt a quibus odoramenta gestantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL