Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Anuli autem per diminutionem dicti a circulis et anis qui sunt circam brachia, et circum crura, unde et signa eorum per diminutionem sigilla, nam signa maiora sunt, sigilla vero quasi minora signa. Anulos homines primum gestare ceperunt quarto a pollice digito quod eo vena quaedam ad corusque pertingat, quam notandam ornandamque aliquo insigni veteres putaverunt. Apud Romanos anuli de publico dabantur et non sine discrimine. Nam dignitate precipuis uiris gemmati dabantur caeterisque solidi. Anulum aureum neque servus neque libertinus gestabat in publico, sed anulo aureo liberi utebantur, libertini argenteo, servi ferreo. Anulus fidei signaculum demonstrat, ut est illud: Date anulum in manu eius, hoc est fidei indicium in bona operatione. In Esaia quoque ubi enumerantur ornamenta multiplicia mitrae et ceterorum mentio fit intellegitur ita: In die illa auferet dominus ornamentum calciamentorum, et lunulas et torques et monilia et asmillas et mitras, discriminalia et perisceliolas et murenulas et olfactoriola, et in aures et anulos et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria et pallia et lintheamina et acus et specula, et sindones et uittas, et theristra. Mystica autem eorum significatio a sanctis doctoribus lucide exposita est. Describit monilia feminarum et per haec insignia civitatum vel iuxta anagogen variarum ornamenta uirtutum habent mulieres in lunae similitudinem bullulas dependentes quas nos ad ecclesiae ornamenta transferimus, quae illuminatur solae iustitiae. Torques quoque quae ad pectus usque pendentes, intellegentiam ac principale mentis in corde demonstrant, et monilia quae uno sermone omnia ornamenta significant, et armillarum bona opera, quales Rebecca accepit in sponsalibus et mitras capitis ornamenta et discriminalia ut iudicium habet singulorum. Et periscelidas quibus noster gressos ornatur, et aidimus pes tuus non offendet et eruet pedes meos a lapsu et murenulas quae auri atque argenti texuntur uirgulis, sensu uidelicet scripturarum et olfactiriola, ut Christi bonus odor simus, et in aures ne audiamus iudicium sanguinis, sed domini verba dicentis. Qui habet aures audiendi, audiat. Et anulos quibus signamur ad domini militiam quem deus signavit pater. Unde dicitur ad principem Tyri: Tu es signaculum similitudinis, filius quoque prodigus, cum stola recepit anulum et calciamenta, et gemmas in fronte pendentes, quibus nostra ora decorantur, de cuius capitis ornamento. Et in Psalmo legimus: Sicut ungventum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron. Mutatoria iuxta anagogen illa sunt de quibus dicitur: Ibunt de uirtute in uirtutem, et lintheamina ut lanti in domino dilicus perfruamur, secundum illud quod in Psalmis scriptum est: Torrente uoluptatis tuae potabis eos. Haec autem omnia perdiderit filiae Sion, quia ambulaverunt extento collo, et oculorum nutibus, superbiam gestierunt, putantes suae esse potentiae quod habebant et non domini gratiae. Habent acus mulieres a quibus ornatorum crinium conpago retinetur, ne laxius fluant et in sparsos dissipentur capillos. Habent et specula quibus considerant vultum suum, et si quid deesse viderint addunt ornatui habent sindones quae uocantur amictoria, et uittas quibus crines ligantur. Habent et theristra quae nos pallia possumus appellare quibus obvoluta est et Rebecca et hodie Arabiae et Mesopotamiae operiuntur feminae. Filiae ergo si non propter suberbiam suam perdiderunt acus quibus omnium praeceptorum regula stringebatur, perdiderunt specula quae obtulerunt in Exodo manentes in foribus tabernaculi mulieres ad luterem domini fabricandum. De quibus et Paulus apostolus loquebatur: Videmus autem nunc per speculum in enigmate, amiserunt sindones et uittas quibus opieriebant humeros et fluentem huc atque illuc animum constringebant, et theristra quo tutissimo in estibus tegebantur umbraculo. Item in aures obaedientia sive intellectus in scripturis rectus intellegitur. Unde in Exodo uiri cum mulieribus prebue sunt armillas et in aures anulos et dextralia. In malum vero partem aliquando haec significationem trahunt, ut est illud quod ob fornicationem uituli conflatilis. In Exodo legitur, ubi dixit Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. Et in libro Iudicum dixit Gedeon ad populum: Date mihi inaures ex preda vestra. Inaures enim aureas Ismahelitae id est obedientes sibi habere consuerunt, et post pauca fornicatusque est inquit Israhel ex eo. Torques predicationis decus intellegitur, ut in Ezechiel: Dedi inquit armillas in manibus tuis, et torque circa collum tuum et in malam partem in Iudicum preter torques aureas camelorum, hoc est ornatam eloquentiam peccatorum. Armillas decus operis, vel uirtus in Exodo uiri cum mulieribus prebuerunt armillas. Dextralia recta operatio ubi et supra. Discriminalia discretio boni et mali, ubi et supra. Anulus ut supra diximus fidei signaculum significat, ut in evangelio: Date anulum in manum eius. Item: Anulus ob signatio sacrilegis est, non enim omnibus patet mystica et occulta sacrae scripturae intellegentia. Unde scriptum est in Apocalypsin: Vidi librum in dextera sedentis signatum sigillis septem. Et alibi clausi inquit signatique sunt sermones. Specula quoque precepta divina sive exemplaria precedentium patrum intelleguntur, unde scriptum est in Exodo: Fecit et labrum aereum cum basi sua de speculis mulierum excubantium in ostio tabernaculi, hoc est sanctarum animarum quae in observantia manditorum dei cotidie uigilant. In polimito varia uirtutum carismata intelleguntur, ut est illud in Ezechiele: Unxite oleo, et vestivi te discoloribus. Et in aliam partem: Negotiatores tui, hoc est Tyri multi in uolucris hyacinti et polimitorum gazarum pretiosarum.