Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Cinctus est lata zona et minus lata semicinctium, et utrisque minima cingulum. Nam a cincto per diminutionem cingulum nominatum. Cincto autem iuvenes in exercitatione. Cingulum ergo spiritalem operationem sanctorum significat, ut est illud in Psalmo: Precinxisti me laetitia cum cantem tibi, gloria mea ut non compungar. Balteus cingulum militare est, dictus pro hoc quod ex eo signa dependent ad demonstrandam legionis militaris summa, id est sex milium sexcentorum ex quo numero et ipsi consistunt, unde et balteus dicitur, non tantum que cingitur, sed etiam a quo arma dependent. Balteus vero accinctum uirtutum significat, sive circumspectione mentis ut est illud in Deuteronomio: Habebis paxillum balteo, id est stimulum conpunctionis in multiplicatione uirtutum. Et in aliam partem, baltei significatio trahitur in Iob ubi ita legitur: Balteum regum dissolvit, et precingit fune renes eorum. Zona Grecum est, quam illi zonarim, nos cingulum nuncupamus. Strofium est cingulum aureum cum gemmis de quo ait Cinna: Strofio lactantes cincta papilla. Sed Prudentius : Nomen hoc gemmae strofio illigata est. Zona enim significat mortificationem corporis, unde de Iohanne Baptista in evangelio legitur: Ipse autem Iohannis habebat vestimentum de pilis camelorum, et zona pellicia circa lumbos suos. Esca autem eius erat locusta, et mel silvestre. Ecce in Iohanne uilitas cibi et vestimenti laudatur quorum exercitatio indui ite arguitur de pilis inquit habebat, non de lana que aliud austerae vestis indicium est, aliud luxoriae mollioris. Zona autem pellici qui accinctus, fuit et Helias mortificationis simbulum est. Porro que sequitur: Esca autem eius erat locustae et mel silvestrae, habitatori solitudinis congruum fuit. Ut non dilicias ciborum, sed necessitatem humanae carnis expleret. Redimiculum est, quod subcinctorum sive bracile nuncupari quod descendens per cervicem et a lateribus colli. Divisum utrarumque alarum sui ambit atque hinc inde subcingit, ut constringens latitudine vestis corpus contrahat atque iungendo conponat. Hunc vulgo bracilem quasi bracialem dicunt, quamvis nunc non brachiorum sed renum sit cingulum, huius habitur consuetudinem monachi habuerunt in Aegypto commorantes, ita ut brachiis impigri ad omne opus expeditique redderentur, illud apostoli preceptum studentes omni uirtute complere, quia non solum mihi, sed etiam his qui mecum erant ministraverunt manus iste neque panem ab aliquo gratis manducavimus sed in labore et fatigatione nocte ac die operantes ne quem vestrum graveremus, et si quis non vult operari nec manducet. Subcinctorium autem uocatu quod ut dictum est: Sub braciis ductum alarum sinum ambit atque inde subcingit. Subcinctorium autem significat solidamentum iustitiae et veritatis, unde scriptum est in Esaia de domino: Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renu es. Quia ipse factum est nobis a deo sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, qui in evangelio loquebatur: Ego sum lux via et veritas et uita, de quo in Psalmis dicitur: Verita de terra orta est. Et iustitia de caelo prospexit. Unde et apostolus hortatur Ephesios dicens: State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti lorica iustitiae. Fascia est qua tegitur pectus et papille comprimuntur atque crispanti cingulo angustius pectus artatur. Et dicta fascia quod in modum fasciculi corpus alligatur. Hinc et fasciola quibus vulnera colligantur. Potest autem in fascia sollicita mentis custodia erga cogitationis perversas et desideria nociva intellegi, quam mulier, hoc est fidelis anima ad conservationem sui sibimetipsi adhibet. Unde dicitur propheta: Numquid potest oblivisci mulier ornamenti sui aut fasciae pectoralis suae, et reliquae.