Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVI. De calciamentis.

Sutores nuncupatos quod insertis filo porcorum setissuant, id est consuant quasi seteres. Caligarios vero non a calle pedum sed a calo, id est ligno uocatos sine quo consui calciamenta non possunt, quas Greci calepodas dicunt. Fiebant autem prius ex salice tantum, hinc et calciamenta dicta quod in calo, id est ligno fiant vel quod calcentur. Calciamenta ergo mystice significant predicationem pacis, de quibus propheta ait: Quam speciosi sunt super montes pedes evangelizantium pacem predicantis bonum, et apostolo: Calciati inquit pedes in preparatione evangelii pacis, hinc et in Ezechiel scriptum est: Calciavite iacinthino id est spe caelesti, et calciamento exemplo uidelicet precedentium patrum, de quo in Exodo legitur: Et calciamenta habebitis in pedibus vestris. Item calciamenta opera sunt mortalitatis vel exempla pravorum hominum a quibus dominus apostolos prohibuit in evangelio dicens: Neque calciamenta portabitis in via. Ocreae tibilia calciamenta sunt dicta, que crura tegant. Coturni sunt quibus calciabantur tragoedi qui in theatro dicturi erant, et alta intonantique uoce carmina cantaturi. Est enim calciamentum in modum crepidiorum, quo heroes utebantur, sed tale est ut et in dextro et in levo conveniant pede. Soleae sunt quibus tantum pedum plantae teguntur, dictae a solo pedum. Item soleae materiales ex materia corii intexta. Mystice soleae sive scandalia discretionem doctrine significant, unde dominus in evangelio secundum Marcum iussit: Discipulos calciari pedes sandalus vel soleis, ut pes neque tectus sit. Nunc tamen nudus ad terram que mystice significat, ut ne occultetur evangelio, nec terrenis commodis innitatur. Socci, cuius diminutivum soccelli appellati, id est que soccum habeant in quo pars plantae inicitur. Calliculae callicae vel a callo pedum dictae vel quia ligantur. Nam socci non ligantur, sed tantum intromittuntur. Calliculi vero sive calige in Actibus apostolorum discribuntur, ubi Petrus apostolus legitur ab angelo ammonitur ut calciat se caligis suis et sequeretur eum que significat ut solutus a uinculis terrenis liberius iret ad predicationem evangelii. Corrigiae a coriis uocantur, vel a colligatione quasi colligiae. Corrigia ergo misticae ligationem significat mysterii, unde Iohannis Baptista de domino ait: Cuius non sum dignus corrigia calciamenti solvere, id est, mysteria incarnationis eius revelare vel aliter non sum dignus eius calciamenta portare, id est nomen sponsi mihi usurpare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL