Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Primus Dedalus mensam et sellam fecit. Coquinae ad paratum apicius quidam primus conposuit qui in edo ad superiis bonis morte uoluntaria periit, et merito quia is qui gulae atque edacitati servit et animam et corpus interficit. Ab esu et comesu mensae factum uocabulum nullum enim alium habet usum. Coquere ergo significat verbum domini subtiliter in corde meditari debere, hoc est quasi mente de eo quere, cuius verbi frequentatio in libro Levitici repperitur. Comedere enim mystice significat verba divina spiritaliter sumere, et panem illum qui de caelo descendit, a uide delectare. Unde in Iohele scriptum est: Et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis dominum deum vestrum. Torus dicitur a tortis herbis quae accumbentium humeris subponuntur. Sefadium ab stipitibus dictum quasi stipadium, sic enim prius ceptum est. Convivium apud Grecos a computatione, apo fonponon , apud nos vero a convictu rectius appellatur, vel quia uita collocutionem habet. Item convivium a multitudine convescentium. Nam privata mensa est uictus convivium non est. Convivii triplex est modus: discumbendi, edendi et bibendi, ut postquam prima quies aepulis mensaeque, remotae crateras magnos statuunt, et uina coronant. Convivium autem mystice sive sacrae scripturae meditatione significat, ubi refectio spiritalis sumitur, vel remunerationem futuram demonstrat, ubi plenitudo omnium bonorum sanctis et dignis hominibus preparata esse creditur. Unde in propheta scriptum est: Preparabitur a domino in monte hoc convivium pingu uitii, convivium medullatorum, et uindemiae defecatae. Cibus dictus quia capitur ore sicuti esca, quia eam os capit. Victus propriae uocatus quia uitam retinet, unde et ad cibum uocare invitare dicitur.
Alimonia dicitur eo quod eius sumptu corpus alatur, hanc iuvenes accipiunt ad incrementum senes ad perseverantiam neque enim subsistere poterit caro, nisi confortetur alimentis. Cibus enim aut predicationem sermonis domini significat, aut uoluntatem dei. Unde Dominus ait in evangelio: Meus cibus est, ut faciam uoluntatem patris mei. Et in propheta: Cibavit inquit eos ex adipe frumenti, quod sive manna significat, sive corpus domini Christi. Adipem quippe dicimus animalium pinguidinem corpulentam, quod nomen ad frumentum abusive translatum est, ut significaret ei interius aliquam in eis esse bonitatem. Victus autem necessarium cibum significat non deliciosum. Unde dicit apostolus: Habentes autem uictum et vestitum. Sive ut in aliis exemplaribus legimus: Habentes alimenta et operimenta his contenti sumus. Ac si diceret, sufficit illa habere quae ad usum nobis sunt necessaria, haec enim effruemur sola. Caetera vero etiam si cumulata fuerint aliis relinquimus in modum, habentes autem alimenta et operimenta his contenti sumus, operimenta inquiens non vestimenta ut in quibusdam Latinis exemplaribus non propriae continentur id est quae corpus operunt tantum non quae amictus gloria blandiantur. Opulentia ab ope dicta est, quam si discutias. Invenias eam tenere modum. Nam quomodo opitulatur quod nimium est cum incommodius sit sepe quam parum. Opulentiae autem nomen non solum ad corporales res, sed etiam ad spiritales pertinet, quia opes sunt, hoc est divitiae terrenae, similiter et opes uirtutum in scripturis leguntur, quae magis divitem faciunt hominem, quam divitiae terrenae quia ex terrenis desideriis et cupiditate saeculari cruciatur animus hominum, ex amore autem caelestium consolatur et pascitur. Unde apostolus ad Timotheum scribens ait: Divitibus huius saeculi precipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in deo uivo, qui prestat nobis omnia abunde ad fruendum bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant veram uitam.
Epulae ab opulentiae rerum dictae. Aepulae autem simplices in duo necessaria dividuntur panem et uinum, duo superflua, quae terra et mari vescendi causa exquiruntur. Dapes autem regum sunt aepulae privatorum. Deliciae nuncupate quod his delectentur homines, easque suavitur appetant. Aepulae autem quando in bonam partem significationem ducunt spiritale gaudium sanctorum in bonis uirtutum et sapientiae exprimunt. Unde apostolus dicit: Et enim pascha nostrum immolatur est Christus. Itaque aepulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, et cetera. Hoc est laeticitam habentes renovationis facta, vetera fugiamus. Inmunditiam omnem abicientes a nobis, quae est corruptio, quia sicut fermentum totam massam corrumpit, ita et mala uita totum hominem. Similiter autem dapes et diliciae spiritales dilicias bonorum actuum et sacrae scientiae, significant quae pascunt animam. E contrario autem quando abutitur homo terrenis diliciis et corporali cibo non animae sed et corpori detrimentum facit. Pulmentum uocatur a pulte sive enim sola pultis sive quid aliud eius permixtione sumatur, pulmentum propriae dicitur. Pulmentum enim legitur Isaac patriarcha expetivisse ab Esau filio suo quod tamen Iacob bene explevit. Quia Isaac inde bene refectus benedictionem pro eo plenam illi rependit, quod significat remorante priori populi in exteriori exercitatione populus gentium deo patri bone uoluntatis et innocentie simul offerens aeternam benedictionis gratiam accipere promeruit. Satietis autem et saturitas sibi differet. Nam sacietas et ex uno cibo dici potem, pro eo quod satis sit. Saturitas autem a satura nomen accepit quod est vario alimentorum apparatu compositum. Satietas autem aliquando in bonam partem aliquando vero. In contrariam ponitur in bonam quando abundantia uirtutum in presenti vel plenitudinem remunerationis in futuro significat. Unde scriptum est in evangelio: Satiavit dominus quinque milia hominum. Et propheta: Satiabor inquit dum manifestabitur gloria tua. In contrariam autem partem satietas ponitur dum scriptura dicit, de impiis satiabuntur, poenis suis, hoc est abundabunt tormentis futuris. Similiter et saturitas in bonam et in contrariam partem postia, reperitur in bonam, ubi propheta dicit: Edent pauperes et saturabuntur. Et in evangelio dominus: Beati qui esuriunt et satiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. In malam vero ubi de Iudaeis psalmista dicit: Saturati sunt porcina et reliquerunt quae superfuerit parvulis suis. Sordibus enim peccatorum suorum replebantur qui contrarii filio dei extiterunt et transmiserunt reliquias peccatorum filiis suis, quando clamant, sanguis eius super nos et super filios nostros. Crapula est inmoderata uoracitas, quasi cruda opula cuius cruditate gravatur cor et stomachus indigestus afficitur inmoderata enim uoracitas uitium est, sed tantum id est salutis quantum sustentationi naturaeque sufficiat. Crapula autem iuxta allegoriam vel tropologiam in contraria partem magis quam bonam accipitur, quia ad uitium magis refertur quam ad uirtutes. Hinc dominus in evangelio discipulis ait: Attendite autem uobis ne forte graventer corda vestra in crapula et ebrietate, et curis huius uitae et superveniet repente super uos dies illa, et reliqua.
Prandium ab apparatu edendi dictum propriae autem veteres prandium uocabant omnium militum cibum ante pugnam, unde est illud ducis alloquium, prandeamus tamquam apud inferos caenaturi. Caena uocari aiunt a communione vescentium caenon quippe Greci commune dicunt, unde et communicantes quod communiter id est pariter conveniant, apud veteres enim solitum erat in pro patulo vesci et communiter epulari. Ne singularitas luxuriam gigneret, est autem caena vespertinus cibus quam vespertinam antiqui dicebant. In usu enim non erant prandia. Prandium enim mystice significat partum presentis temporis ubi fideles sanctorum prophetarum et apostolorum dictis vel exemplis pascunt. Unde in evangelica parabola scriptum est rex servis suis ait: Dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata sunt. Caenam autem finem mundi intellegere possumus, ubi dominus unicuique reddet secundum opera sua. Unde in evangelica parabola dignis in convivio recumbentibus ille qui non habuit vestem nuptialem proiectus est de consortio aliorum in poenam sibi condignam quia recumbentibus electis inquiete superna soli reprobi proicientur in tenebras exteriores ubi erit fletus et stridor dentium. Panis dictus quod cum omni cibo apponatur, vel quod omne animal eum appetat. Pan enim Grece omne dicitur. Cibarius est qui ad cibum servis datur non ad delicias. Fermentaticius fermentis confectus. Azimus non fermentatur, nam azimus est sine fermento sincerus. Acrizimus leviter fermentatur quasi acro azimus. Panis autem et in bonam partem et in malam accipitur. In bonam vero partem quando Christum significat vel sermonem eius, unde ipse ait in evangelio: Ego sum panis uivus qui de caelo descendi. Et item: Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi uita. Fidem significat panis, ut in evangelio quis inquit vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte, et dicet illi, amice commoda mihi tres panes. Item panis caritas intellegitur, unde in evangelio dominus ait: Quis vestrum patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi. Rursum panes decem plenitudines omnium sanctorum decalogum servantes intelleguntur. Et panes duodecim qui super mensam propositionis per singuli sabbata mutabantur duodecim apostolorum obtinent sacramentum. In contrariam vero partem panis ponitur, ubi doctrinam hereticorum significat. Unde in Salomone scriptum est: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis abscnditur suavior. Item ibi ne desideres inquit de cibis eius in quibus est panis mendacii. Azima sinceritatem mentis significat absque fermento malitiae ut in apostolo: In azimis inquit sinceritatis et veritatis. Similago fidelium multitudo puritas mentis operatio misericordiae et fortitudo caritatis intellegitur, unde in Levitico scriptum est: Si autem anima offert munus sacrificium deo similago sit munus eius. Subcineritius panis dicitur coctus sub cinere, et reversatus ipse est focacius. Subcinericius humilitatis oblationem significat, ut in Genesi festinanter ait: Consparge tres mensuras similaginis, et fac subcinericium panem. Et in aliam partem factus est Ephraim sicut subcinericius qui reversatur.
Clibanicius in testo coctus. De clibanitio pane in Levitico scriptum est, cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersus oleo et lagana azima olea lita. Recte ergo sacrificium in hoc loco ut denuntiaret nativitatem Christi eius dicitur coctum in clibano dei gentricis uidelicet utero. Illa enim clibanus necessarie nominatur, quia et panes ignemque desuper clibanus suscipit sicut et dei genitrix desuper uitae panem deum uidelicet verbum in suo utero ignemque suscepit presentiae spiritus, verba ergo apostolorum panes accipe. Prophetarum vero lagana quantum enim panes a laganis ad nutriendum sunt aptiores, tantum verba apostolorum verbis prophetarum utrique autem azimi, quia ex alia doctrina fermentum non habent verbi gratia sapientiae saecularis quod convenit accidere. Placente sunt quae feriunt de farre quas alii liba dicunt eo quod libeant et placeant. Dulcia sunt genera pistorii operis a sapore dicta melle enim aspersa sumuntur. Crusta superficies panis ipsa et fragmenta quia dividuntur ut fracta. De placentas in Hieremia mentio fit ubi increpatur populo quod placentas sive cavonas reginae caeli coxerint quod hereticos sive scismaticos significat, qui quicquid sapientia saeculari in heresi excoquentes preparant, non deo, sed malignis spiritibus illud offerunt, et in Psalmo scriptum est: Mittit cristallum suum sicut frusta panis. Cristalli substantia obstinatis peccatoribus merito comparatur qui algore perfidie constricti per singulos dies congelescunt. Hos quoque dominus veluti frusta panis emittit, quando conversos sua facit predicare magnalia, unde opulus esuriens caelesti pane vescatur. Frusta enim partes dicimus corporis alicuius significant quippe doctrine diversa dona. Quae ex peccatoribus in sanctis suis dominus saepius monstrare dignatus est. Fermentum a fervore nuncupatum quod plus una hora non potest contineri, crescendo enim excedit. Farina et furfures a farre dictae cuius sunt purgamenta. Amolum flos farinae tenuissimum pre levitata de mola egestum, unde et appellatum quasi a mola. Fermentum fides intellegitur in evangelio, ubi scriptum est: Mulier accepto fermento misit in farina sata tria. Item fermentum corruptionem mentis significat per peccatum ut in Exodo: Omnis inquit qui comederit fermentatum peribit anima eius. Farina multitudo fidelium in evangelio: Mulier accepto misit in farinam sata tria quod est trinitatis misterium. Farina opus bonum vel malum, sicut est illud in propheta: Non est manipulus in eis faciens farinam quod et si fecerit alieni comedent ea. Carnes dicta quod caro sunt sive a creando, unde et a Grecis creas uocantur. Caro sacramentum corporis domini in evangelio: Qui manducat carnem mei, et bibit sanguinem meum. Carnes historia lagis ut quidam uolunt in Exodo ad vesperum vescemini carnibus, et mane saturabimini panibus, hoc est pre illuminationem fidei et resurrectionem domini nostri Iesu Christi spiritali cibo vescemini. Caro enim hominem exteriorem significat, unde scriptum est in apostolo: Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Et sanguis operationem carnalem, unde propheta dicit in Psalmo: Libera me de sanguinibus, deus deus, salve mee. Item caro et sanguis ingluviem ventres. Atque luxoriam significant, ut in apostolo: Caro inquit et sanguis regnum dei non possidebit.
Crudum dicitur quod sit crventum. Est enim cum sanguine coctum, sed et multi temporis aliquid coctum uocatur. Assum quod ardeat quasi arsum. Elixum eo quod in aqua sola decoquitur. Lixa enim aqua dicitur, ab eo quod sit soluta, unde et solutio libidinis luxus et membra loco mota luxa dicuntur. Praeceptum namque ita in lege est de agni carnibus in pascha vescendis non comedetis ex ea crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igne, quid crudae agni carnes, nisi in consideratam ac sine reverentia cogitationis reiectam illius humanitatem significant. Omne enim quod subtiliter cogitamus quasi mente coquimus, sed agni caro nec cruda edenda est, nec aqua cocta, quia redemptor noster nec purus homo estimandus est, neque per humanam sapientiam qualiter incarnari deus potuit cogitandus, omnis enim qui redemptorem nostrum purum hominem credit. Quid iste aliud quam agni carnes crudas comedit, quas uidelicet coquere per divinitatis eius intellegentiam noluit. Omnis vero qui incarnationis eius mysteria iuxta humanam sapientiam discutere conatur carnes agni aqua vult coquere, id est dispensationis eius misterium per dissolutam vult scientiam penetrare. Frixum a sona dictum quando ardet in oleo. Frixura significat timorem poene, unde psalmista ait: Ossa mei sicut in frixorio confrixa sunt, sicut opinione prospera bene meritorum, ossa id est animi fortitudo pinguescit, quando eorum conscientia felici recordatione laetatur, sicut dicit Salomon: Fama bona inpinguat ossa ita reconditione contraria peccatorum uirtus tamquam frixa contrahitur dum ob locutiones hominum et conscientiae sive iudicia graviter expavescit, sive hic frigitur peccator quo futuros ignes incendiaque formidat, nam qui se pavescit arsurum ipsius incendii terrore iam frigetur. Salsum quasi sale a sparsum demptis e medio syllabis tribus. Sal enim condimentum sapientiae significat, ut in evangelio: Ipsa veritas ait: Vos estis sal terrae. Et item habete inquit sal in uobis. Rursum sal infatuatam Iudaeorum, scientiam significat, ut in Levitico: Pluam inquit super terram illam pulverem et sal. Salsugo quoque cordis conpunctionem designat, sicut in Iob de onagris, hoc est monachis dicitur: Tabernacula eius in terra salsuginis. Item salsugo infidelitas Iudaeorum vel ariditas mentis. In Psalterio: Terra fructifera in salsuginem. Ius coquinae magistri a iure nuncupaverit quia ea est lex condimenti eius. Hanc Greci zemam uocant. Coquere ergo diligentem meditationem significat, verbum domini subtiliter in corde meditari quasi mente decoquere est, quod in Levitico ita probatur: Comedere e divina verba spiritaliter sumere, et panem illum qui de caelo ascendit. A uide delectare, unde in Ioel: Et comedet vescentes et saturabimini, et laudabitis dominum deum vestrum. Famis egestas fidei, et assumptio verbi divini. In evangelio: Facta est famis valida in regione illa, et ipse coepit egee. Et in Esaia: Propter ea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame. Et in Amos: Ecce dies veniunt dicit dominus, et emittam famem in terra. Non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum dei. Et in Psaltero: Ut eripiat a morte animas eorum et alat eos in fame. De hac fame verbi dei pro uiro iusto in Psaltero dicitur: Iuvenior fui et non uidi iustum derelictum, nec semen eius gens pane. Et in Salomone: Non occidet dominus fame animam iusti. Sitis hoc quod et superius ariditas cordis, ubi non est verbum dei. In Esaia multitudo eorum siti exaruit. Et in Hieremia: Prohibe pedem uium a nuditate, et guttum tuum a siti. Et in bonam partem: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam.
Lac a Greco sermone dirivatum est pro candore. Greci enim album gleucon dicunt. Lac vero et sanguis est quod nutrit, et quod nutritur, nam lacte nutrimus, uivimus sanguine. Ubera unde lac procedit quattuor evangeliorum doctrinam significant, unde in Cantico canticorum scriptum est: Meliora sunt ubera tua uino. Lac quoque prisca lex per Moysen prolata intellegitur, unde predicatoribus novi testamenti in Genesi dicitur: Pulchriores sunt oculi eius uino et dentes lacte candidiores. Item lac simplice doctrinam significat in apostolo ubi dicit: Tamquam parvuli sunt in Christo. Lac uobis dedi potu non escam, ne dum enim poteratis, hic lac sensus accipitur, id est intellectus parvulus. Hinc et in Esaia scriptum est de eclesia gentium mamilla regum lactaberis, hoc est predictione sanctorum doctorum nutrieris. Item lac sinceritatem mentis significat. In epistola Petri ubi dicit ratione sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem. Nam et alibi scriptum est: Quis pascit gregem et de lacte gregis non comedit. Quactum quasi coactum, id est coagolatum, accepta enim secum alia specie coagulat, coagulatum et in bono et in malo ponitur. In bono sicut in sexagesimo septimo Psalmo dictum est: Mons coagolatur mons pinguis. Coagolatum caritatem concretam significat. Mons enim uber est Christus, vel aeclesia. In malam vero partem ubi scriptum est: Coagulatum est sicut lac cor eorum, quod significat uitiis concretum.
Caseus sensus spiritalis ut quidam uolunt, sicut in libro Regum pro David scribitur: Dixit ei pater suus accipe ephipolente id est trium modiorum mensuram et decem formellas casei. Fer tribuno quod tenet, decem preceptorum legis figuram cum fide sanctae trinitatis. Butyrum evangelicus sermo a lacte legis seductus sicut in Genesi de Abraham narratur, quod cum caeteris dapibus, hoc est uitulo et lacte, hoc ipsud butyrum in prandio domino obtulit. Item butyrum fructus aeclesie quae ex Iudeis credidit, unde in Esaia de Domino scriptum est: Butyrum et mel manducabit. Pascitur enim salvator noster butyro, hoc est fide credentium Iudaeorum, et melle, hoc est dulcedine dilectionis fidelium ex gentibus. Mel Grece appellationis est quod ab apibus nomen habere probatur. Nam apis Grece mellese dicitur. Antea autem mella de rore erant inveniebantur que in arundinum foliis, unde et Vergilius hactenus aerii mellis caelestia dona siquidem hucusque. In India et Arabia colligatum repperiatur ramis inherens in similitudinem eius salis. Mel quoque mystice significat dulcedinem preceptorum dei. Unde propheta dicit in Psalmo: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua domine super mel et favum ori meo. Item mel dulcedinem ipsius per figuram exprimit salvatoris, de quo in cantico Deuteronomii dictum est: Suxe sunt mel de petra. Et Psalmista: De petra inquit melle saturavit eos. In contrariam partem mel ponitur ubi dulcedo peccati et uita uoluptuosa designatur propter quod etiam in sacrificio dei per legem prohibitum est offerri. Favum uocari quia comeditur magis quam bibitur. Fagere enim Greci comedere appellunt. Favus enim mellis iuxta allegoriam caro est salvatoris divinitatis dulcedine plena. Ut in evangelio: Et posuerunt inquit coram eo partem piscis assi et favum mellis. Item favus scriptura est divina melle spiritalis repleta sapientiae, ut in Canticis canticorum: Comedi inquit favum meum cum melle meo. In contrariam vero partem favus est positus ubi hereticorum illecebrosam decepetionem significat, unde in Proverbiis legitur: Favus distillans labia meretricis. Aiunt autem medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis praecipueque Gallenus in libris quorum titulus est Perjie in quo narritur puerorum et iuvenum ac perfecte aetatis mulierumque corpora in sito calore fervere, et noxios esse, his aetatibus cibos, qui calorem augeant, sanitatique concedere. Frigida quaeque in usum sumere, sicut contrario senibus qui pituita laborent, et frigore calidos cibos et uina vetera prodesse.