Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. De potu.

Potio a Greca dirivatione uocata. Hanc enim illi potos dicunt. Aqua enim generaliter uocata, quod superficies eius aequalis sit. Hinc et equora quam inde recentem dicimus, quia non est utilis vetusti ut uinum, sed statim sublata et de flumine fonte vel puteo. Fetescit enim vetusta. Aqua enim naturalis est potus, et generaliter omnibus communis, unde et salubrior caeteris. Potus vero aliquando significat gratiam spiritus sancti, ut in Psalmo: Torrente inquit uoluntatis tuae potabis eos. Item in aliam partem: Non est inquit regnum dei esca et potus.

Vinum inde dictum quod eius potus venas sanguine cito repleat. Hoc alii quod nos cura solvat lieum appellant. Veteres uinum venenum uocabant, sed postquam inventum est uirus letiferi sucus hoc uinum uocatum illud venenum. Unde et Hieronimus in libro quem de uirginite conservanda scripsit adulescentulas inquit ita uinum debere fugere ut venenum, ne pro aetatis calore ferventi bibant et pereant. Inde est quod apud veteres Romanos feminae non utebantur uino, nisi sacrorum causa certis diebus. Merum dicimus cum uinum purum significamus. Nam merum dicimus quicquid purum atque sincerum est, sicut et aquam meram nulli utique rei mixtam. Hinc et merenda quod antiquitus id temporis pueris et operariis quibusque panis merus dabatur, aut quod meridie, hoc est eo tempore id soli ac separatim cibum sumebant. Non utique in prandio aut in caena ad unam mensam inde credimus etiam illud tempus quod post medium diem est meridiem appellari quod purum est. Vinum enim plures significationes habet quia aliquando significat sanguinem Christi, ut in evangelio: Qui manducat inquit meam carnem et bibit meum sanguinem habet uitam aeternam. Aliquando gratiam spiritus sanctus ut in evangelio uinum ait novum in utres novos mitti debet. Aliquando sermonem divinum sive conpunctionem cordis, ut in Psalmo: Potasti inquit nos uino conpunctionis. Aliquando iudicium divinum, ut in Apocalypsi: Ipse calcavit torcular uini irae furoris dei. Aliquando sacram scripturam rectamque doctrinam, unde per Esaiam ad Iudaeos dicitur: Caupones tui miscunt aquam uino. Aliquando opera luxoriae, ut in apostolo: Nolite inquit inebriari uino, in quo est luxuria. Et alibi: Luxuriosa res est uinum et tumultuosa ebrietas. Merum autem sinceritatem iudicii, aut veritatis, vel etiam calorem fidei significat, ut in Psalmo: Vini inquit meri plenus est mixto. Unde beatus Ambrosius, in ymno sanctae epiphaniae: Mirabiliter declamavit splendidissima luce verborum, quod autem dixit meri sinceritatem designat, quod semper purum, semper est limpidum. Nam refectos homines ad gloriam uirtutis non ad uitium, ebrietates adducit, quod autem dixit mixto novum vetusque significat testamentum, quae utraque permixta animarum efficiunt saluberrimam potionem, uinum conditum ferventem amorem significat, id est variis uirtutum pigmentis ornatum unde in Cantico canticorum legitur: Et dabo tibi poculum ex uino condito et mustum malorum granatorum meorum. Mustum est uinum elacii statim sublatum dictum autem creditur mustum quod in se limum et terram habent mixtam. Nam mus terra unde et humus cuius tanta uis fervoris est ut vasa quamvis grandia ex eo plena absque spiramine repleta ilico disrumpat. Mustum autem significat gratiam spiritus sancti noviter datam unde legitur in Actibus apostolorum: Iudaeos esse de apostolis dixisse musto pleni sunt isti, quod licet illi pravo sensu interpretati sint veraciter tamen ipsi divina gratia sunt repleti ex qua multos salubri ebrietate potaverunt.

Acetum vel quia acutum vel quia aquatum uinum, id est aquam mixtum cito in hunc saporem redigitur, unde et acidum quasi aquidum. Mystice autem acetum puritatem corruptam mentis significat, unde in Psalmo scriptum est: Et in siti mea potaverit me aceto. Matheus enim refert cum dominus dixisset sitio oblatum illi fel cum aceto permixtum, ut revera per facta Iudaeorum amaritudo potionis ipsius et austeritas indicaretur. Ille enim dixit sitio quia fidem in ipsis desideratam non poterat invenire. Isti obtulerunt amarissimos mores suos qui nulla conpunctione conversi sunt. Item aceti asperitas mentis corruptio intellegitur. Unde in libro Numerorum Nazareis qui se sanctificabant domino uinum simul et acetum sumere prohibitum est.

Sicera est omnis potio quae extra uinum inebriare potest, cuius licet nomen Ebreum sit, tamen Latinum sonat, pro eo quod ex sucri frumenti vel pomorum conficiatur, aut palmarum fructus in liquorem exprimantur coctisque frugibus aqua pinguior quasi sucus colatur et ipsa potio sicera nuncupatur. Sicera autem ebrietatem significat, aqua omnis scriptura sacra nos prohibet, unde in lege dominus dixit ad Aaron: Vinum et omne quod inebriari potest non bibes tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii id est ad divinum ministerium, et ad doctrinam spiritalitum. Tabernaculum enim testimonii caelestium rerum est contractio, unde non solum nos apostolus prohibet inebriari, sed etiam Esaias propheta simili modo ebrietatem detestatur dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, et cetera. Item sicera peccati dulcedinem et uoluptatis illecebram significat, unde de precursorem domini angelis testatur dicens: Vinum et siceram non bibet, quia ieiuniis et abstinentiae deditus erat. Ebrietas aliquando sobrietas mentis intellegitur, ut in Actibus apostolorum: Hi ebrii sunt. Aliter ebrietas et crapula plenitudinem significat uitiorum, ut in evangelio: Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et in Salomone velut sispina nascatur in manu ebriosi. Fex dicta quod sepe vasis emergendo adfigat. Fex enim ultimum iudicium significat, unde de fece in Psalmo scriptum est: Verum tamen fex eius non est ex inanita. Feces enim hic non sordes sed ima illa atque ultima uini debemus accipere. Nam quomodo feces habere potuit quod merum atque purum ante declaravit, sed ut ad istam fecem cognosceris minime fuisse per ventum redit ad poculum plenum dicens: Bibent ex eo omnes peccatores terrae hic significat quod sepe diximus Iudaeos in fine saeculi cum aliis peccatoribus de isto calice bibituros, quando credere meruerint se que aeclesiae catholice adunata fide coniunxerint.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL