Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Vasa dicta a vescendo quod in ea escae apponatur cuius diminutivum vascula quasi vescula. Fictilia dicta quod fiant et fingantur ex terra. Fingere enim est facere formare et plasmare, unde et figuli dicuntur, et vas fictile dicitur. Non fictum illud quod mendacium est, sed quod formatur, ut sit et habeat aliquam formam. Unde et apostolus dicit: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit quare sic me fecisti. Fictilia vasa in Samo insula prius inventa traduntur facta ex Creta et indurata igne. Unde et Samia vasa postea inventum est rubricam addere et ex rubra Creta fingere, antiquiorum fuisse usum fictilium vasorum constat, quam fundendi aeris aut argenti. Apud veteres enim nec aurea nec argentei sed fictilia vasa habebantur sicut ad uina doltis ex cogitatis ad aquas anforis hydrus ad balneas ac reliquis quae in usibus hominum aut rota fiunt aut manu aptantur. Fictilium ergo vasorum figura ad humanae conditionis sortem pertinet. Unde scriptum est: Formavit deus hominem de limo terrae quae tamen igne spiritus sancti ad purum et cocta vasa pretiosa et ad servitium dei habilia fiunt. Vasa enim pretiosa aurei et argentea sancti sunt sapientiae splendore et eloquentiae nitore fulgentes, sicut e contrario lignea vel fictilia vasa illi sunt qui adhuc aliquid minus de perfectione habent. Unde dixit apostolus: In magno inquit domo non sunt sola vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem sunt in honorem alia vero incontumeliam. Magna inquit domus est ecclesia ex multis consistens hominibus. Necesse est ergo non omnes ibi esse aequos. Nam et in magna domo non possunt omnia vasa similia repperiri licet, sit domus valde magna, sed inter aurea et argentea vasa prospiciuntur et lignea et fictilia et alia quidem multa digna sunt honore, alia vero sunt contemptibilia et id certum usum discreta. Deinde quia naturalis erat vasorum divisio, ut ne quid tale apud nos existimaret adicit, si enim qui se mundaverit ab his erit vas in honore sanctificatum et optimum domino ad omne opus bonum praeparatum. Sed quod illic materia naturalis facit hoc hic arbitrium. Qui enim se a deterioribus segregaverit est vas utile in honorem dei alia vero incontumeliam. Hoc autem in nostro est positum arbitrio et potestate, utrum id quod melius an quod deterius est eligamus.
Celata vasa argentea aurea sunt signis eminentioribus intus extrave expressa a caelo uocata, quod est genus ferramenti quod vulgo cilionem uocant. Crisen dicta vasi deaurata Grecum est. Anagliva quod superius sunt sculpta Greci enim ana sursum gleve, sculpturam dicunt, id est sursum sculpta. Vasa enim celata sive anagleva significant sanctos variarum uirtutum, insignis distinctos atque decoratos. Illa autem vasa quae deaurata dicuntur significant eos quos donum perfecte caritatis adornant, de quibus scriptum est in Psalmo: Astitit regina a dextris tuis investitu deaurato circum amicta varietate. Aurum ad caritatis debemus aptare fulgorem qua uirtute circumdata sancta resplendet aeclesia, et ne solam ibi intellegeres esse caritatem. In vestitu dixit deaurato non aureo. Deauratum enim dicimus quando super ducta species auri in aliqua materia glutiantur. Ideo autem supra uirtutes alias gratia caritatis apparuit, quia omnia eius fulgor excellit addit circum amicta varietate. Perscrutemur cur aeclesia dei de vestis varietate laudetur, cui totum simplex convenit atque unum. Sed hic varietate, aut linguas multiplices significat, quia omnis gens secundum suam patriam in aeclesia psallit auctori aut uirtutum pulcherrimam diversitatem. Ornatur enim auro apostolorum, argento prophetarum, gemmis uirginum, cocco martyrum, purpura poenitentium. Ista est ergo varietas unitatis quae oculis domini ex omnibus gentibus pia conversatione placitura texitur.
Discus antea iscus ab specie scuti, unde et scutella postea discus uocatus quod det escas, id est apponatur a quo discumbentes dicti, sive apofraijkin id est quod iaceant. Pan ipsis quadri angulum et quadri laterum vas, id est Parthi absidis, vel vena quod dispansis patentibus sit oris lanceis. De disce et parapside in evangelio legitur, hoc est in decollatione sancti Iohannis disci commemoratio fit, et in passione salvatoris de parapside legitur, in quibus ammonemur ut libidinem et crudelitatem fugiamus, et fraudem vel perditionem facere omnino caveamur omnes qui luxuriam heredis et avaritiam Iudae detestamur. Mensa enim a mense dicta est, quia eodem die convivia ritu gentium exercebantur. De mensa ergo propheta ait: Parasti in conspecti mee mensam. Aeclesiae vero mensa est beata convivatio opulatio felix, saturitas fide esca caelestis. Verum istam mensam adversus eos paratam esse manifestum est, qui in aliqua perversitate demersi aeclesiam dei suo gravit errore corruptant de quibus apostolus dicit: Qui manducat indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus datum scilicet ad remissionem peccatorum. Et uitam perpetuam possidendam memento autem quod mensa et in bono et in malo ponitur, sicut dicit apostolus: Non potestis communicare mensae domini et mensae daemoniorum. Item mensa altare est Christi, a quo fideles percipiunt corporis et sanguinis eius mysterium. Rursum mensa domini est utriusque legis intellectualis epulatio in qua convivarum more pascuntur, qui dilicias domini auditate mentis esuriunt, et sancti spiritus saluberrima ebrietate impleri se desiderant. Haec Iudaeis fuit in scandalum sicut Psalmista testatur dicens: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributionem et in scandalum, quando ipsi Iudaei Christi spiritale detestati sunt convivium. Praecepit ergo dominus Moysi in Exodo ut faceret mensam de lignis sethim et pararet in ministerium eius diversa vasa hoc est acitabula, fialas, turibula et ciathos in quibus offerenda erant libamina et cetera. Mensa enim domini de lignis sethim facta scriptura sacra est de sanctis uiris prolata.
Varia vasa quae ad offerenda sunt libamina facta variae sunt distinctiones eloquii divini, pro dispari capacitate audientium. Non enim una eidemque omnibus potest convenire doctrina, aliter namque sapientes, aliter insipientes, aliter divites, aliter pauperes, aliter sani, aliter infirmi, aliter senes, aliter iuvenes, aliter uiri, aliter femine, aliter celibes, aliter coniugati, aliter prelati, aliter subditi docenda sunt. Quae tamen vasa omnia ad mensam tabernaculi omnia ad offerenda libamina pertinent, quia quaecumque prudens doctor diversa pro diversitate audientium loquitur universa in regula sacrae scripturae repperiuntur, atque ad offerenda domino uota bonorum operum corda excitant auditorum. Hinc et in libro Numerorum scriptum est: Quod principes offerrent ad dedicationem altaris diversa vasa hoc est acitabula, fialas et mortariola, quae utique mysticam significationem habent. Denique acitabula quae angustum os desuper habent angustiam littere legalis et obscuritatem locutionis propheticae per mysterium exprimunt. Fialae vero quae ex uitro primitus factae dicuntur. Nam Greci hyalin uitrum nominant, et sunt in summo ore latiores luciditatem ac perspicuitatem evangelici sensus in quo mysteria omnia legis et prophetarum explanata sunt, et planam locutionem doctrinae apostolicae, in qua ea, quae prius in enigmate latebant in lucem prolata et exposita sunt insinuant. Et quid in mortariolo aureo, nisi cor electorum plenum divina sapientia et aromata in se continens uirtutum significatur.