Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV. De vasis potatoriis.

Poculum a potando nominatum, est enim omne vas in quo bibendi est consuetudo. Poculum enim mystice significat calicem sanguinis domini quod sic inebriat ut mentem sanet a delictis prohibens non ad peccata perducens. Haec uinolentia sobrios reddit, haec plenitudo malis evacuat et qui illo poculo non fuerit repletus aeterna redditur egestate ieiunus. Invenitur etiam et in malo positum ut Esaias ait: Et accepi de manu tua calicem ruinae, poculum irae et indignationis meae, addidit quam preclarum est, utique cum talia conferat, ut ad caelorum regna perducat. De quo poculo in evangelio dicitur: Qui biberit ex aqua quam ego do non sitiet umquam, sed fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. Patere fialae sunt dictae, vel quod in ipsis portare solemus, vel quod patentes sunt in aeclesia dispansisque labris. Fialae doctores sunt in eclesia ampla scientia referti, de quo in Exodo: Item fialae sors in peccatoribus. Irae divinae de quo in Apocalypsin: Septem inquit fialae novissimae, irae dei plenae. Cratera calix est duas habens ansas et est Grecum nomen, declinatur autem apud eos crater. Nam Latine haec cratera dicitur, unde et Persius si tibi crateras argenti. Virgilius crateras magnos stavunt, et uina coronant, fiebant autem primum a conexionibus uirgultorum unde et dictae craterae a poto cratin, id est, quod se invicem teneant. Ciathia quoque, scifi. Cimbia et ipsa poculorum sunt genera, ex quibus cimbia pocula dicta sunt ex similitudine cumbe navis. Emistis species poculi quae ductim id est uno spiritum bibitur. Baccea primum a bacco, quod est uinum nominata, postea in usibus aquariis transiit. Calices et calathi et scalae poculorum genera antea ex ligno facta inde et uocata Greci enim omne lignum cala dicebant. Calix significat sacram scripturam, id est duo testamenta, ut quidam uolunt sicut in evangelio secundum Lucam, duos calices unum ante cenam et alium post cenam in pascha dominus apostolus tradidisse legitur. Item calix figuraliter exprimit supplicia peccatorum. In Psalmo: Ignis solphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Rursum calix tribulatio est, uitae presentis et uindicta in omnes gentes. In Hieremia: Accipe calicem istum et dabis ex eo bibere ad omnes gentes. Ampulla quasi ampla bulla. Simile est enim rotunditate bullis quae ex spumis aquarum fiunt atque ita inflatur vento. Diximus autem superius de mystica vasorum significatione nec necesse est denuo id repetere quod iam plenitur constat explanatum esse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL