Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Enoforum vas ferens uinum, eno enim uinum est, de quo est illud vertitur enofori, fundus sententia nobis. Flascae ex Greco uocabulo dictae haec pro vehendis ac recondendis fialis primum fictae sunt. Unde et nuncupatae postea in usum uini transierant manente Greco uocabulo unde sumpserunt initium. Lagvena et situla Greca nomina sunt, inflexa ex parte ut fierent Latina illi enim laginos, nos laguna, illi silice, nos situlam dicimus. Lagoenae corda hominum sapientiae, uinum retinentes significat, ut in propheta: Omnis languncula implebitur uino. Ydria genus vasis aquatilis per dirivationem uocata. Ydros enim Greci aquam dicunt. Ydria carnem hominum significat, ut in libro Iudicum: Et dedit in manus eorum ydrias vacuas. Et in Salomone: Conteratur inquit ydria super lacum, hoc est carnalis cupiditas, de quo in evangelio legitur: Reliquit ergo ydriam suam et abiit in civitatem. Sex ergo ydriae in evangelio significant sex aetates mundi, in quibus aqua sapientiae legalis, per Christum conversa est in uinum gratiae spiritalis. Situla quod sitientibus apta sit ad bibendum, quod vas Greci cadum uocant. Situla mistice carnem Christi significat, unde in libro Numerorum scriptum est: Fluit aqua de situla eius. Catinum vas fictile quod melius neutro dicitur quam masculino sicut et salinum dicitur, vas aptum salibus. Catinum eandem significationem habet quam diximus de parapside in quo manfestatus est proditor salvatoris.
Scifus in quo manus lavamus seriola est, orcarum ordo directus, vel vas fictile uini apud Syriam primum excogitatum sicut cilicises a Cilia nuncupatae, unde primum adductae sunt. Scifus ergo significat scientiam legis, unde in sacco Beniamin inventus. Est scifus Ioseph quia in corpore Pauli doctrina caelestis praefulgebat eloquii. Orca est anforae species cuius minore uocabulo urcius diminutivo urciolus est. Dolium, cupos et cupas a capiendo id est accipiendo aquam vel uinum uocatas, unde et caupones. Uter ab utero uocatus est. De utre vero Psalmista ait: Factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus. Uter enim in pruina nativo calore vacuatum beneficio conversionis adtrahitur, et cum sic fuerit felici sorte maceratum provenit quod sequitur ut iustificationes domini possint nullatenus oblivisci. Uter enim corpus mortale significat pruina beneficium conversionis ostendit, per quam evenit ut caro nostra lascuiens poenitentiae contrahatur. Tantum enim crescit calor fidei quanto de flamma subtractum fuerit corporalibus, de utribus quoque in evangelio mentio fit, ubi dominus de predicatione fidei locutusus ait: Nemo mittit uinum novum in utres veteres, alio quin rumpuntur utres et uinum effunditur et utres peribunt, sed uinum novum in utres novos mittunt. Et ambo conservabuntur in utribus veteribus carnales homines disignans, et in utribus novis spiritales qui apti sunt ad capiendum uinum gratie caelestis.
Mulgarium vas in quo mulguntur pecora, idem est et mulcrum ab eo quod ibi mulgetur lac. Mulgarium quoque vas est pastorale in quo lac infusum est, et significat veterem legem, in quo continebatur lac facilis doctrinae inperitis conveniens. Labrum enim uocatum eo quod in eo lavationem fieri solitum est infantium. Cuius diminutivum labellum idem et albeum quod in eo albationem fieri solitum est. Labrum enim in Exodo positum legitur, ante aditum templi domini ubi sacerdotes lavabant manus et pedes quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri ad altare quod significat conpunctionis lacrimarum emundationem. Duobus namque modis lacrimarum et conpunctionum status distinguitur, quia primo necesse est, quisque ad dominum conversus pro his quae commisit peccatis veniam fusis lacrimis precetur quod quod cum comitantibus dignis paenitentiae fructibus, longo tempore prefecerit restat ut securior de accepta peccatorum venia effectus iam desideriis in hiantibus optet venire tempus quo mereatur inter beatissimos angelorum choros faciem videre creatoris.
Pelves uocata quod pedes sibi laventur. Pelves enim vi dominus inmissa aqua lavit pedes discipulorum suorum significat orationem sanctam per quam gratia divina post lavationem baptismatis mundat opera nostra a sordibus terrenis. Unde ipse dominus in evangelio ait: Qui lotus est, non habet opus, nisi pedes lavet, sed est mundus totus. Quomodo est utrumque et mundus totus tamen et pedes ei lavandi sunt, nisi quia mundus totus est. In lavacro sancti baptismatis, sed iterum pulvere terrenae habitationis sordidatur. Unde et necesse habet iterum lavari per gratiam divinae pietatis licet prius eadem gratia esset totus mundatus. Apostolo Iohanne attestante si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Cottidie igitur pedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis, et cotidie nos opus habere, ut pedes lavemus, in ipsa oratione dominica confitemur cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.