Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Gazophilatium arca est ubi colliguntur in templo ea quae ad indigentiam pauperum mittuntur. Conpositum est autem de lingua Persica et Greca. Gaza enim lingua Persarum thesaurum, filacion Grece custodia interpretatur. Mystice autem gazophilacium cordas sanctorum, sapientiae divitiis plena, quod in Ezechiel propheta et in evangelio satis demonstrantur. Arca dicta quod arceat uisum atque prohibeat. Hinc et archivum hinc et arcanum, id est secretum unde caeteri arcentur. Arce autem mistica significatio in Exodo plenissime demonstratur, ubi de constructione arcae testamenti domini narratur, quia aut incarnationem dominicam significat, autem sanctam aecclesiam in qua testamenta divina recondita sunt. Item arca Noe quod sanctae aeclesiae tipum teneat manifestis indiciis comprobatur. Loculus ad aliquid ponendum in terra factus locus seu ad vestes vel pecuniam custodiendam. Unde et per diminutionem dicitur. Legitur enim de loculo in Genesi ubi de sepulchro Ioseph narratur, et in evangelio de loculis Iudae proditoris mentio fit. Scrinia sunt vasa in quibus servantur libra vel thesauri, unde apud Romanos illi qui libros aeclesiasticos thesauros servant scriniarii nuncupantur. Saccus a sago dictus, quod eo consuto efficiatur, quasi saggus. Poenitentium enim iste est habitus et uilium rerum condimentum. Marsuppium sacculus nummorum quem Greci marsuppa appellant. Quaedam Greca nomina in Latinum paulo inflectuntur propter Romanum eloquium. Sitarciae nautarum sunt ab eo quod sutae sunt. Involucrum dictum quod aliquid in se teneat involutum. Fiscus sacculus est publicus, unde et fiscellae et fiscinae dicuntur hunc habent exactores et in eo mittunt debitum publicum quod redditur regibus. Fiscus autem primae positionis est dirivativum fiscina diminutivum fiscilla. Sacculus mystice thesaurizatio est, bonorum operum unde dominus ait in evangelio: Facite uobis sacculos qui non veterescunt. Et in aliam partem illud intellegitur quod in Salomone legitur: Marsuppium sive sacculum commune possideamus, id est avaritiam. Pera iuxta allegoriam uictus est, sollicitudo, unde dominus praecepit dicens: Nolite portare sacculum, neque peram in via.