Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Canistrum fissis cannis contexitur, unde et nuncupatum alii Grecum asserunt. Canistrum autem significat linguam doctoris, in qua offeruntur legis precepto panes azimorum hoc est verbum evangelii in sacrificium domini, sicut legitur in unctione Aaron et filiorum eius factum est. Cofinus est vas ex uirgultis contextum aptum mundare stercora et transportare, de quo dicit Psalmista pro Israhel manus eius in cofino servierunt. Dictus autem confinus quasi covus vel quasi cavus, et hoc quamvis ad historiam dici uideatur quando in Aegypta Iudaeorum populus diversis necessitatibus serviebat modo ut lateres faceret modo, ut terram cofinis exhiberet tamen istud Christianorum partibus diligentium applicamus, a quo dorso avertit deus onera peccatorum quando se felici humilitate prosternunt, sicut ipse dicit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego uos reficiam. Cofinos autem dicimus per quos sordium purgamenta proicimus, ut loci puritas elucescat. Manus ergo suas in eis tenent qui peccatorum inmunditus occupantur, sed de hac servitute liberamur a domino quando scelerum nostrorum sordibus expiamur. Item duodecim cofini in evangelio apostoli intelleguntur in quibus collecte sunt reliquiae fragmentorum ex quinque panibus et duobus piscibus. Sporta vel quod in sparto fieri solet vel quod exportet aliquid. In evangelio quoque legitur quod tulerint apostoli de fragmentis septem panum, septem sportas plenas. Quod significat apostolicos doctores ea quae plebes non valent consunere de mysticis doctrinis spiritus sancti hoc ipsi in se colligant.