Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

X. De vasis luminariorum.

Focum antiqui appellaverunt ignem. Fos enim Grece Latine ignis est. Unde et iuxta philosophos calore quodam cuncta procreantur, et revera sine calore nihil nascitur adeo ut de septentrion dicat stereli non quicquam frigore gignit. Varro autem focos ait dictos quod foveant ignes, iam ignis ipsa flamma est, quicquid autem ignem fovet focus uocatur seu ara sit sive aliud quid in quo ignis fovetur. Lucerna a licino dicta est, unde et brevis est lu, ut Persius dispositae pinguem nebulam uomuere lucerna. Si enim a luce diceretur non staret versus. Lacinus autem quasi lucinius. Est enim cicendila lucernae. Lucerna aeclesiae fides est vel opera iustitiae, unde in Salomone scriptum est: Propterea non exinguetur lucerna eius per totam noctem. Item lucerna significat propheticum sermonem vel prediatores divinae legis. Unde propheta ait in Psalmo: Lucerna pedibus meis verbum tuum domine. Et in evangelio de Iohanne Baptista scriptum est: Ille erat lucerna ardens et lucens. Candelabrum a candelis dictum quasi candela forum quod candelam fert. Candelabrum autem mistice corpus domini vel sanctam aeclesiam aut divinam scripturam significat, unde in Zacharia legitur: Vidi a dextris altaris, candelabra duo argentea. Nam septem lucernae candelabro superpositae ut in Exodo legitur septiformis eclesiae sacramentum et septem dona spiritus sancti significant. Cereus per dirivationem a cera nomen habet ex qua formatur de quo quidam hoc tibi nocturnos praestabo cereus ignes subducta luce altera lux tibi sum. Cereus autem qui ad illuminandas tenebras noctis accenditur. Significat doctrinam fidelas praedicatoris quae illuminat animas verbo dei credentes et oboedientes. Item de cera in Psalmo scriptum est: Sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie dei, et iusti epulentur. Quoniam in iudicio dei a facie ipsius sic dispereunt peccatores quemadmodum cera proximo igne consumitur. Lacunaria pendentia lumina sunt quasi lucanerio id est in aere lucentia. Funalia dicuntur quae in tetra ceram sunt dicta a funibus, quos ante papiri usum cera circumdatos habuere maiores unde et funera dicuntur. Lampas flamma est in vertice lucens dicta quod lambentis motum ostendere uideatur. De lampadibus autem in evangelio legitur quod quinque uirgines prudentes lampadas suas cum oleo habuerint, quia electi in cordibus suis oleum misericordiae et caritatis tenent. Quod fatuae uirgines non habent unde intrantibus prudentibus ad nuptias, fatuae repellentur, quia eorum opera quae clara hominibus foris apparuerant in adventu iudicis intus obscurantur et a deo retributionem non inveniunt. Quia pro eis receperunt ab hominibus laudes quas amaverunt. Item lampadae significant corda sanctorum splendida et scientia luminis semper fulgida ut in Canticis canticorum lampades eius. Lampades signis atque flammarum. Item alibi legitur lampas contempta apud cogitationes divitum quod significat doctores de spectos esse in cordibus superborum. Fax dicta quod focos faciat cuius diminutivum facula. Lanterna inde uocata quod lucem interius habeat clausum. Fit enim ex uitro recluso intus lumine ut venti flatus adire non possit et ad prebendum lumen facile ubique circumferatur. Pira est quae in modum are ex lignis construi solet ut ardeat. Puro enim ignis dicitur, sed pira est ipsa lignorum congeries cum nondum ardet. Rogus est cum ardere coeperit, bustum vero iam exustum uocatur. Faram est turris maxima quam Greci ac Latini in commune ei ipsius rei usu farum appellaverunt eo quod flammarum indicio longe a navigantibus. Videatur sicut supra prediximus qualem Ptholomeus iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur usus eius est nocturno navium cursui ignes ostendere ad pronuntianda vada portusque introitur, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant. Nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portibus machinas ad perlucendi ministerium fabricatas faros dicunt. Nam fos lux foros uisio dicitur, unde et lucifer Grece fosforus appellatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL