Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI. De lectis et sellis.

Lecta a lectis herbis uocata. Stratus ab sternendo dictus quasi storiatus in his solis antiqui ad dormiendum accubabant nondum laneis stramentis repertis. Storia quod sit strata. Cama est brevis et circa terram Greci enim cami breve dicunt. De lectis et stratu propheta in Psalterio ait: Lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabo. Si hoc ad litteram vellis accipere merito quidem lectum quem noctibus polluerat lacrimis abluebat, sed occurrit inpossibilitas ut tanta fuisset copia lacrimarum quae non solum faciem, sed et lectum lavisse diceretur. Qua propter melius lectum delectationem corporis intellegamus in qua velut in cubile nostro marcescenti uoluptate remittimur quam potem homo lacrimis quamvis paucis lavare si eum contingat caelesti inspiratione deflere. Cubile est cubandi locus. Grabattum Grecum est. Baionola est lectus qui in itinere baiolabatur a baiolando id est deportando. De cubili autem, item in Psalterio scriptum est: In cubilibus vestris conpungimini. Ferarum domicilium propriae cubile dicitur a cubando, ferocium ergo cogitationes apte dixit cubilia quamvis hoc interdum et in bono abusive legatur assumptum ut est de sanctis laetabuntur incubilibus suis. Nam quod dicit incubilibus vestris conpungimini, significat poenitentiam agite. Nam conpunctione quadam animarum fit optata conversio, ac si diceret de se rite pravas cogitationes vestras antequam scelera perpetretis. Grabattum enim significat sufferentiam caritatis fraternae. Unde scriptum est in evangelio quod dominis dixerit paralytico a se sanato: Surge, tolle grabattum tuum et ambula, id est relinque peccata pristina necessitatibus fratrum succurre, et in universis quae agis, uide ne in hoc saeculo mentem figas sed ad uidendam faciem tui festines redemptoris surge bona operando. Porta grabattum diligendo proximum et ambula expectando beatam spem et adventum gloriae magni dei. Nam lectus iuxta allegoriam aut requiem sanctorum significat in Christo aut contemplativam uitam aut infirmitatem corpoream aut uitam opulentiam aut deceptionem hereticorum aut tribulationem uitae futurae. Lectus enim aeclesiae, requies est in Christo, ut est illud in Cantico canticorum: Ecce lectum Salomonis. Sexaginta fortes ambiunt. Item lectus requies spiritalis, hoc est uita contemplativa in Salomono in lectulo meo per noctem quaesivi quem desiderat anima mea. Et in evangelio: Tunc duo erunt in lecto, unus assumetur et unus relinquetur. Rursum lectus corpus hominis vel infirmitas carnis. In Psalmo: Dominus opem fecit illi super lectum doloris eius, et alibi lavabo per singulas noctes lectum meum. Lectum uita opulenta, sicut in Amos pro divitibus: Huius saeculi dicitur qui in dormitis in lectis eburneis. Item lectus in aeclesia hereticorum deceptio de quo in Salomone scriptum est: In textu lectum meum funibus hoc est uinculis peccatorum. Lectus tribulatio uitae futurae hinc dicit in Apocalypsin: Ecce mitto illam in lecto et qui mechantur cum ea in magna tribulatione erunt. Pulvinar lectus divitum est inde et pulu illos. Pulvillus enim significat deceptionem adolatorum. Unde scriptum est in propheta: Vae nobis qui consuitis pulvillos sub omni cubitu et cervicalia ad decipiendas animas. Sponda autem exterior pars lecti pluteus interior. Geniales lecti propriae sunt qui sternuntur puellis nubentibus, dicit autem a generandis liberis. Cunabula sunt lectuli in quibus infantuli iacere consuerunt dicta quod partui adhibeantur quasi cinabula. Nam cine est Grece eniti haec saepe abusive pro infantum nutrimento ponuntur. Feretrum dicitur eo quod in eo mortui deferantur. Quod etiam mistice significat adolatorum favores vel malas consuetudines hominum, in quibus peccatis mortui iacere desiderant. Unde dominus cum uoluit suscitare moruum iussit stare feretrum quia vetuit adolationibus decipi, vel in peccatis diutius morari. Scamna sunt quae lectis altioribus apponuntur, dicta ab scandendo hinc et scabelli qui lectis parvis vel sellis ab ascensu apponuntur. Scabellum autem et suppedanium dicitur nam quod dicunt Greci popodion dicunt Latini scabellum et alii dixerunt suppedanum quod sub pedibus sit. Scabellum humiliatorum subiectionem significat ut est illud in Psalmo donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sedis dicta quam apud veteres Romanos non erat usus acumbendi unde et consere dicebantur propterea, ut ait Varro de uita populi Romani uiri discumbere ceperunt mulieres sedere quia turpis uisus in muliere accubitus. Sedis autem mistice significat habitum regnantis sive iudicantes. Unde Deus in Psalmo: Sedes tua deus in saeculum saeculi. Et iterum: Sedes inquit super thronum qui iudicas aequitatem. Et in evangelio: Dominus ad apostolos ait, sedebitis super sedes iudicantes duodecim tribus Israhel. Cathedre enim sedes doctorum sunt et significant mistice docendi potestatem aut doctrinam legis Moysi sive etiam hereticorum doctrinam. Nam cathedra doctrina vel docendi potestas est. In Psalmo: In cathedra seniorum laudent eum. Cathedra doctrina legis Moysi in evangelio: Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisei. Cathedra hereticorum doctrina. In Psalmo: Et in cathedra pestilentiae non sedit. Sedere enim docere est. Solium in quo reges sedent propter tutelam corporas sui secundum quosdam a soliditate dictum quasi solidum secundum alios per antesticon quasi sodium a sedendo. Unde et sella quasi seda dicta est et subsellia quasi subsedilia. Solium enim in scripturis sacris regnantis habitum et divinae maiestatis excellentiam significat. Unde dominus in Esaia et in Michea legitur: Sedisse super solium excelsum et elevatum filius enim dei dominus noster Iesus Christus hac sententia in regnantis habitu demonstratur qui regnat in aeternum et sedet super sedem sanctam suam. Tripodes scamelli sunt habentes tres pedes, sed et candelabra tripoda sunt quia similiter tres habent pedes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL