Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII. De reliquis quae in usu habentur.

Baculus a bacho repertore uitis fertore inventus quo homines moti uino inniterent, sicut autem a bacho, baculus ita a baculo bacillum per diminutionem. Baculus autem sustentationem inbecillitatis humanae significat. Unde propheta ad dominum ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Virga enim pertinet ad iusticiam et fortitudinem domini salvatoris, sicut in alio Psalmo dicit: Virga aequitatis virga regni tui. Baculus ad adiutorium humanum respicit, quo et pes ipse caute defigitur et totum corpus nisu desuper incumbentium sustinetur. Hoc usi sunt patriarchae dicit enim Iacob in baculo meo transivi Iordanem istum. Item in Exodo ait dominus filiis Israhel: Renes vestros accingetis tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes. Vectes dicti quod manibus vectentur, unde ostia saxaque evelluntur. Vectes enim significant aliquando sanctos doctores, quibus iuxta constitutionem divinam vehebatur arca aeclesiae sive mensa domini, ut in Exodo scriptum est: Item vectes aliquando significant claustra fortia inferni, sive peccatores quos dominus legitur confregisse iuxta illud portas ereas contrivit et vectes ferreos confregit. Porta sunt aeneae hominum consuetudines uitiosae quae nos ita in peccatorum atriis recludunt, ut exeundi nequeant prebere licentiam. Vectes autem ferreos spiritus inmundos, non improbe uidemur accipere, qui illas ianuas peccatorum. Ne circumdato exire liceat obserare noscantur. Scalae sunt sanctorum profectus ut in Genesi legitur: Vidit Iacob scalam in somnis stantem super terram et cacumen illius tangens caelum. Scopae curae sunt superstitiosae per vanam gloriam. Ut est illud evangelicum: Et veniens invenit domum vacantem scopis mundatam et ornatam. Et in aliam partem ut in Esaia: Et scopabo eum scopa terens, id est satisfactione poenitentiae. Forfices secundum ethimologiam si a filo dicuntur, F ponitur ut forfices quae sunt sartorum, si a pilo P ut forpices quae sunt tonsorum, si ab accipiendo C, ut forcipes, eo quod formum capiant quae sunt fabrorum, formum enim dixerunt antiqui calidum unde et formosus. Novacula, novacula est in quadam subtilitate tensum latius ferrum radendis pilis acutissimum praeparatum quod licet barbae segetem metat inpressum corporis tamen substantiam relinquit illaesam. In novacula quoque fraus et dolus Antichristi exprimitur. Unde in Psalmo scriptum est: Iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum. Convenienter ergo saevissimi hominis dolum acutae, novaculae comparavit, quia sicut illa hominem non ledit, ita nec iste animam iusti sub quavis affectione percellit. Potest enim radere omnia quae sunt forinsecus attributa quasi pilos sed animae interna, tunc magis efficit pulchriora quando ei nititur auferre mundana. Clavis dicta quod claudat et aperiat catenatum quod capiendo teneat. Clavis enim mistice ad apertionem spiritalis significat. Unde dominus in evangelio ad legis peritos ait: Accepisti clavem scientiae et ipsi non introistis et eos qui intrabant prohibuistis. Et item claves iustitiae misericordiae pietatisque uirtutes designant, in evangelio, ubi dominus Petro ait: Tibi dabo claves regni caelorum. Item clavi acuta sanctorum praedicatio corda hominum transfigentes, ut in Salomone: Verba sapientium stimuli, quasi clavi in altum defixi. Claves enim ut diximus apertio est sanctarum scripturarum vel potestas ligandi atque solvendi, seu ius introducendi ad uitam sive excludendi ad mortem, sicut per Esaiam de salvatore dicitur: Dabo clavem domus David: Et in Apocalypsi habeo claves mortis et inferorum. Orologium quod ibi legamus horas, id est colligamus. Est enim in solariis positum ubi a clavo per lineas currit umbra, ut quamcumque diei horam ostendat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL