Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Aratrum ab arando terram uocatum quasi araterium. Vomer dictus quod vi humus eruat seu ab evomendo terram, de quo Lucretius: uncus aratri ferreus occulto decrescit uomer in arvis sumpsitque detrimenta fulgorem. Ligones quod terram levent quasi levones. Aratrum enim mystice significat opus predicationis evangelicae in quo cultus agri dominici exercetur: Ita ut uomere verbi divini extirpentur uitia simul et eradicentur noxia desideria, sicque preparetur terra cordium humanorum ad accipienda semina uirtutum. Sed studiosus quisque aratrum spiritale tenens ad anteriora adtendere debet ut faciat sulcum rectum, et non avertatur a tramite veritatis, unde dominus ait in evangelio: Nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro aptus est regum caelorum. Vomeres enim et ligones exercitia predicationum sunt, unde propheta de doctoribus ait: Conflabunt gladios suos in uomeres, et lanceas suos in falces. Similiter et sarculus idem significat quod supra, ut in Isaia: Omnes inquit montes qui in sarculo sariuntur. Arare enim et diximus vel fodere predicationis est opus exercere. Unde agricultor dicit in evangelio domine: Dimitte illam et hoc anno usque dum fodiant circa illam imitam stercora. Et in Deuteronomio scriptum est: Non arbis in bove simul et asino. Huic loco sentencia illa de libro Iob: Congruit boves arabant et asine pascebant. Nomen ergo stercoris plures significationes habet. Nam stercus sunt sacrificia Iudeorum, unde in Ezechiel scriptum est: Facta sunt morticina eorum, sicut stercus in medio platearum. Item stercus recordatio peccatorum delinquentibus, ad cordis radicem adposita. Hinc dicit in evangelio: Usque dum fodiam circa illam et mittam cophinum stercoris. Stercus peccati luxoria de quo legitur in Ioel: Conputruerunt iumenta in stercorae suo. Stercus hominis odor teterrimus peccatorum, quidem omne peccatum foetida res est. Hinc dicitur ad Ezechiel: Stercus quod egreditur de homine operies in oculis eorum. Cultelli a cultura dicti, quod ex ipsis putationem veteres in arboribus itebantur, et uitae priusquam falces essent reperte. Falcis est qua arbores putantur et uites. Dicta autem falcis quod his primum milites herbam felicem solebant abscidere. Unde est illud: Pax me certe ducis placitos curvavit in usus. Agricolae autem nunc sum militis ante fui. Falcastrum a similitudine falcis uocatum est autem ferramentum currvum, cum anubrio longo ad densitatem veprium succidendam. Hii et runcones dicti, quibus vepres secantur aruncando dicti. Falces enim predicationes sunt sanctorum superflua auferentes, et quae necessaria sunt relinquentes. Item falces succisio est, carnis per mortem, vel ipsa divinitas circum plectens omnia atque diiudicans. Unde scriptum est in Ioel: Mittite falces et uindemitate uineam terrae, quia maturae sunt uvae. Et aruit messis terrae. Et in Apocalypsi: Et habebat in manu sua falcem acutam, ventilabrum enim significat examen iustitiae. Unde in evangelio de domino legitur: Cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum in horreum. Paleas autem conburet igni inextinguibili. Area aeclesia in evangelio et permundabit aream suam. Item area presens mundus, de quo legitur in propheta: Filia Babylonis area triturae meae. Acervi collectio fidelium ad aream aeclesiae sive sanctorum predicatio perfecta sicut in Iob de hereticis dicitur: Inter acervos eorum meridiati sunt. Triticum sancti vel electi dei in evangelio: Et congregavit triticum suum in horreum. Frumentum corpus Christi, sive evangelicus sermo. In Psalmo cibavit eos ex adipe frumenti. Granum frumenti Christus in evangelio: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet. Frumentum predicationis sermo. In Salomone: Qui abscondunt frumenta maledicentur in populis. Horreum regnum caelorum, in evangelio: Congregavit triticum in horreum suum. Prelum trabes quo uva calcata premitur a premendo uocatum quasi presorium lacus. Prelum quo premitur oleum, ut quod liquatur profluat quo ab uvis vel olivis torquendo oleum uinumque exigitur.