Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. De instrumentis hortorum.

Rota quod quasi ruat, est enim machina de qua e flumine aqua extrahitur. Lucretius: In fluvio versare rotas atque austra uidemus. Austra autem eadem rota ab hauriendo aquam dicta. Girgillus quod in giro vertatur. Est enim lignum in transversa pertica mobile ex quo furas cum situlo utre in puteum dimittitur hauriendae aquae causa. Rota enim cursum humanae uitae significat. Unde est illud in Eclesiaste: Antequam rumpatur funiculis argenti et recurrat uitta aurea et conteratur super fontem et confringatur rota super lacum et revertatur pulvis in terram suam. Quomodo enim hydria quae conteritur cessat haurire et rota per quam de lacu et puteis levantur aquae, si conftracte fuerint aquae usus intercipitur. Ita et cum funiculus argenti fuerit interruptus, et animae rivus recurrerit ad fontem interibit homo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL