Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. De instrumentis equorum.

Falera ornamenta equorum sunt, et est sermo Grecus. Frena dicta quod equos fremere cogant, vel quod haec equi frendant, id est imprimant dentibus et obmordeant. Unde et nefrendes dicti adhuc latentes porculi quod nondum frendant, id est conminuant dentibus. Hinc et faba fresa, quae moluta est. Lupata sunt freni asperrimi. Dicti autem lupata a lupinis dentibus, qui inaequales sunt, unde etiam eorum morsus vehementer obescamus. Abenas ab habendo dictas, quod his equos habeamus, hoc est, teneamus. Unde et equi habiles dicti. Haec retinacula a retinendo lora. In his ergo quatuor speciebus disciplina designatur insolentium et brutorum hominum. Unde in Psalmista ait: Nolite fieri sicut equus et mulus, inquit, quibus non est intellectus in freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Hic iam generaliter genus humanum commonet ne vagis subdatus erroribus, sed perscrutemur quare iste comparationes sint. Nolite equus sine discretione sessoris servit arbitrio et quorumque fuerit ascensus excurrit. Mulus autem patienter accipit sarcinas, quibus fuerit oneratus et pro hoc utrique intellectum non habent. Quia nec ille eligit cui oboediat, nec iste quibus oneribus ingravetur intellegit. Prohibet ergo huiuscemodi homines diabolicis fraudibus insidori et uitiorum oneribus pergravari. Ne male oboediendo superbiae magis partibus addicantur. Verum istis talibus quid dicit esse faciendum. Scilicet quod animalibus in prudentibus his enim conparationibus stultos, homines veritati subicit invitos. Nam quod ait in freno ad equum pertinet, frenum enim a fero retinendum dictum est. Ferum quippe antiqui caballum, dixerit, in camo ad mulum respicit. Ergo haec duo animalia supra dicta cohibent ista retinacula, ut ad arbitrium iubentis incedant. Ne suis uoluntatibus offerantur, maxima vero amminicula sunt animalium, quibus esca mandatur, ut corporis uita procuretur. Ipsi ergo maxillas per figuram allegoricam dicit inoboedientibus debere constringi, id est copias uictuales partius dari ut ieiuniorum necessitate conclusi, creatoris subdantur imperio allegoria est enim sicut sepe iam dictum est. Quando aliud dicitur et aliud significtur, et quando diximus in hac parte dominum Christum loqui constringe dicit patri quia sancti trinitatis unum velle una potestas una cooperatio est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL