Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Abram primo uocatus pater uidens populum propter Israhel scilicet tantum postea appellatus est Abraham quod transfertur pater multarum gentium quod erat adhuc per fidem futurum. Gentium autem non habetur in nomine sed subauditur iuxta illud: Erit nomen tuum Abraham quia patrem multarum gentium posui te. Abraham quippe triplicem habet significationem in semetipso; primam salvatoris quando relicta cognatione sua venit in hunc mundum. Alteram patris quando immolavit unicum filium; tertiam vero quod figuram gestat sanctorum qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum enim illud Abrahae ipsam Hierusalem habuit ubi pro tempore prophete et apostoli habitaverunt. Ubi et dominus primum adveniens a credentibus susceptus ab incredulis in ligno suspensus est. In tribus autem uiris qui venerunt ad illum domini nostri Iesu Christi pronuntiatur adventus. Cum quo duo angeli comitabantur quos plerique Moysen et Helias accipiunt unum prisce legislatorem qui per eandem legem adventum indicavit alium qui in fine mundi venturus esse denuntiatur. Et secundum adventum Christi atque eius evangelium Iudeis predicaturus. Unde et in monte dum dominus fuisset transfiguratus hi duo Moyses et Helias cum eo ab apostolis uisi sunt. Quod vero Abraham tres uidens unum adoravit dominum scilicet salvatorem ostendens cuius iam adventus est prestolatus iuxta quod etiam dominus in evangelio ait. Abraham quaesivit videre diem meum uidit et gavisus est. Duas autem uxores quas habuit Abraham id est liberam et ancillam apostolo docente duo esse testamenta didicimus ex quibus duo populi hoc est Iudaeorum et ecclesiae nati sunt.
Loth interpretatur declinans factis enim Sodomorum non consensit sed eorum inlicita carnis incendia declinavit. Ipse igitur Loth frater Abraham iustus et hospitalis in Sodomis qui ex illo incendio quod erat similitudo futuri iudicii meruit salvus evadere typum figurabat corporis Christi quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios gemit quorum factis non consentit. Et aquorum per mixtione in saeculi fine liberabitur illis damnatis supplicio ignis aeterni.
Uxor autem Loth eorum tenuit typum qui per gratiam dei uocari postmodum retro respiciunt et ad ea quae reliquerant redire contendunt. De quibus ipse dominus: Nemo inquit ponens manum suam super aratrum respiciens retro aptus est regno dei. Consequenter ipse Loth legis gestavit personam de qua infidelitatis opera pariunt qui etiam carnali intellectu utuntur filiae eius duae Samariam significant Hierusalemque quae fornicantur in lege per adulterium inlicitae doctrinae.
Moab interpretatur ex patre et totum nomen ethimologiam habet concoepit enim eum primogenita filia de patre. Significat autem Moab sapientiam saecularem de qua dominus loquitur per prophetam: Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo qui auctorem sui sensum habet qui ex dei conditione generatur. Videtur quidem de patre nasci quod interpretatur Moab sed qui adulter est et adversarius populi dei de incestu et spelunca ac nocte generatur.
Ammon cuius causa nomen redditur filius populi mei sic dirivatur ut ex parte sensus nominis ex parte ipse sit sermo. Ammon enim a quo dicti sunt Ammonitae uocatus populus meus possumus iuxta tropologiam filios Ammon intellegere qui de Loth in spelunca generati sunt semine et generati inebrietate et incestu omnes hereticos. De quibus dicit et apostolus Iohannes: Ex nobis exierunt sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum. Isti de inclinatione orti sunt. Hoc enim Loth in lingua nostram vertitur quia omnes simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum.
Sarai interpretatur princeps in ea eo quod esset unius tantummodo domus materfamilias. Postea causa nominis inmutata ablata de fine .i. littera dicitur Sara id est princeps omnium quippe gentium futura princeps erat sicut et dominus pollicitus fuerat ad Abraham: Dabo tibi ex Sara filium et benedicam ei et erit in gente magna sed et reges populorum erunt ex ea.
Agar interpretatur advena vel conversa fuit enim Egyptia. Uxores autem Abraham Sarai et Agar secundum apostolum duorum testamentorum ut supra diximus gestant figuram. Quarum una hoc est Sarai libera ecclesiam significans genuit populum Christianum qui secundum carnem non est sed in libertatem uocatus est. Qua libertate liberavit eum Christus. Altera autem hoc est Agar ancilla mater Ismahelis qui interpretatur auditio dei synagogam exprimit quae populum Iudeorum in servitutem generans non meruit hereditatem accipere cum filio liberae sed proiectus cum matre in deserto istius saeculi oberrat.
Isaac ex risu nomen accepit. Riserat enim pater quando ei promissus est admirans in gaudio risit et mater quando per illos tres uiros promissus est dubitans in gaudio. Ex hac ergo causa nomen accepit. Isaac interpretatur enim risus. Quis ergo in Abraham ut predictum est per immolationem filii sui figurabatur nisi pater excelsus quis in Isaac nisi Christus? Nam sicut Abraham unicum et dilectum filium deo uictimam obtulit. Ita dominus unigenitum filium suum pro nobis omnibus tradidit. Et sicut Isaac ipse sibi ligna portavit quibus erat inponendus ita et Christus gestavit in humeris lignum crucis suae in quo erat crucifigendus. Duo autem servi illi dimissi et non perducti ad locum sacrificii Iudaeos significabant qui cum serviliter uiverent et carnaliter saperent non intellegebant humilitatem Christi ideo quia non intellegebant passionem Christi non pervenerunt ad locum sacrificii sed illud quod figuratum est. In Isaac transgestum est ad arietem quia Christus ovis ipse enim filius ipse agnus filius quia natus aries quia immolatus. Sed quid est quod in vepribus haerebat aries ille cornibus nisi quod Christus a Iudaeis spinis est coronatus et ad extremum in ligno crucis est confixus. De quo scriptum est: Cornua sunt in manibus eius huic per servum Abrahae desponsata est Rebecca quae interpretatur patientia sive quae multum acceperit quia per priscam legem quam ipse servus designat prophetarum oraculis domino nostro Iesu Christo sponsa ecclesia preparata est quae copiosam spiritus sancti gratiam accipiens patienter promissa futurae patriae expectat huius autem filii fuerunt Esau et Iacob.
Esau autem trinomius est et ex propriis causis variae nuncupatur. Dicitur enim Esau id est rufus ob coctionem scilicet rufae lentis ita appellatus cuius edulio primogenita perdidit. Edom autem ob ruborem corporis dictus est quod Latine sanguineus dicitur. Seir vero quod fuerit hispidus et pilosus quoniam enim natus est totus sicut pellis pilosus erat atque idem tribus nominibus appellatur. Esau id est rufus Edom id est sanguineus Seir id est pilosus quia non habuit lenitatem. Hic significat populum Iudaeorum in Christo et prophetis impia persecutione sanguineum et rufum et pilosum tegmine peccatorum horribilem.
Iacob autem qui interpretatur subplantator sive quod in ortu plantam nascentis fratris adprehenderit sive quod postea fratrem arte deceperit. Unde et Esau dixit: Iuste uocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice. Iste quidem Israhel uir uidens deum. Tunc enim hoc nomen accepit quoniam tota nocte luctatus vicit in certamine angelum et oriente lucifero benedictus est. Inde propter uisionem dei Israel appellatus est sicut et ipse ait: Vidi dominum et salva facta est anima mea. Hic autem Christum demonstrat sive populum gentium qui dei patris benedictione prelatus est priore populo Iudaeorum. Isti autem duo filii Rebeccae duos populos ut diximus significant synagogae et ecclesiae. Et quomodo plebs Iudaeorum tempore maior servit minori populo Christianorum sic quidem et in singulis nobis hoc dici potest quod duae gentes et duo populi sint intra nos uitiorum scilicet atque uirtutum sed iste minor est ille maior. Semper enim plures sunt mali quam boni et uitia numerosiora sunt uirtutibus. Sed tamen et in nobis gratia dei populus populum superat et maior servit minori servit et enim caro spiritui et uitia uirtutibus cedunt.
Isaac ergo portat imaginem dei patris Rebecca spiritus sancti Esau populi prioris et diaboli Iacob ecclesiae et Christi senuisse Isaac consummationem orbis ostendit. Oculi illius caliginasse fidem perisse de mundo et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. Quod filius maior uocatur acceptio legis est Iudaeorum. Quod escas eius atque capturam diligit pater homines sunt ab errore salvati quos per doctrinam iustus quisque venatur. Quod Isaac de maioris filii sui venatione vesci concupiscit. Significat quod omnipotens deus Iudaici populi bona operatione pasci desideravit. Sed illo tardante minorem Rebecca subposuit quia dum Iudaicus populus bona opera foris quaerit gentilem populum mater gratia introduxit ut omnipotenti patri cibum boni operis offerret. Et benedictionem maioris fratris acciperet qui eosdem cibos ex domesticis animalibus prebuit quia gentilis populus placeret deo exterioribus sacrificiis non quaerens per uocem prophetae dicit: In me sunt deus uota quae reddam laudationes tibi. Quod isdem Iacob manus ac brachia et collum hedinis pellibus texit hoc est gentilis populus dum se peccatorem confiteri non erubescit carnis in se peccata mactavit. Quod vestimentis fratris maioris induitur. Hoc est quod sacrae scripturae preceptis quae maiori populo data fuerant in bona operatione vestitus est. Et eis minor in domo utitur quae maior foras exiens intus reliquit. Quae ille Iudaicus populus habere non potuit dum solam in eis litteram attendit. Quod Isaac eundem filium nescit quem benedicit hoc est quod de gentili populo dominus per Psalmistam dicit: Populus quem non cognovi serviet mihi. Quod presentem non uidit et tamen quae ei in futuro eveniant uidit. Significat quod omnipotens deus per prophetas suos prediceret gentilitati gratiam praerogandam quam ei et in presenti per speciem non ostendit quia tunc ea in errore dereliquit. Et tamen quia hanc quandoque collecturus erat per benedictionis gratiam praevidit.
Igitur Esau post benedictionem patris invidiae stimulus concitatus necem fratri suo Iacob fraudulenter excogitat. Hoc nimirum et Iudaicus populus in Christo praemeditatus non solum dominum patibulo crucis tradidit verum etiam credentes in illo usque ad effusionem sanguinis persecutus est. Iacob autem dolos fugiens fratris relicta domo patria vel parentibus vadit in regionem longinquam ut acciperet sibi uxorem. Non aliter Christus relictis parentibus secundum carnem id est populo Israhel et patria id est Hierosolima et omnibus regionibus Iudaeae abiit in gentes accipiens sibi inde ecclesiam ut impleretur quod dictum est: Vocabo non plebem meam plebem meam et non dilectam dilectam. Et erit in loco ubi dictum est non plebs mea uos ibi uocabuntur filii dei uivi.
Pergente autem Iacob in Mesopotamiam venit in locum ubi nunc Bethel uocatur. Et posuit sub capite suo lapidem magnum et dormiens uidit scalam sub nixam in nitentem caelo et angelos dei ascendentes et descendentes hoc uiso evigilavit unxitque lapidem dicens. Vere hic domus dei est et porta caeli. Et his dictis discessit. Somnus iste Iacob mors sive passio est Christi. Lapis ad caput eius qui nominatim quodammodo dictus est. Etiam unctus Christus significatur. Caput enim uiri Christus est. Quis enim nescit Christum ab unctione appellari. Domus autem dei quia ibi natus est Christus in Bethleem porta vero caeli quia ibi in terram descendit ibi iterum ad caelum conscendit. Erectio autem lapidis resurrectio Christi est porro scala Christus est qui dixit: Ego sum via per hanc ascendebant et descendebant angeli in quibus significati sunt evangelistae praedicatores Christi ascendentes utique cum ad intellegendam eius super eminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam ut eum inveniant in principio verbum deum apud deum per quem facta sunt omnia. Descendentes autem ut eum inveniant factum ex muliere factum sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret. In illa enim scala a terra usque in caelum a carne usque ad spiritum quia in illo carnales proficiendo velut ascendendo spiritales fiunt. Ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodammodo cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus ipse est sursum in capite suo ipse deorsum in corpore suo id est ecclesia. Ipsum ergo scalam intellegimus quia ipse dixit ego sum via. Ad ipsum ergo ascenditur ut in excelsis intellegatur. Et ad ipsum descenditur ut imbribus suis parvulis nutriatur. Et per illum se erigunt ut eum sublimiter expectent. Per ipsum se etiam humiliant ut eum sublimiter ac temperanter adnuntient.
Nunc autem quid iterum significaverint quattuor uxores Iacob quarum duae liberae duae ancillae fuerunt est dicendum. Vidimus enim apostolum in libera et in ancilla quas habebat Abraham duo testamenta intellegere sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur. Hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exheredatur. Hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt. Unde hic proculdubio aliquid significat quamquam enim duae liberae uxores Iacob ad novum testamentum quod in libertate uocati sumus existimentur pertinere. Non tamen frustra duae sunt nisi quia duae uitae nobis in Christi corpore predicantur. Una temporalis in qua laboramus alia aeterna in qua dilectionem dei contemplabimur.
Lia namque interpretatur laborans. Rachel autem uisus principium sive verbum. Actio ergo huius uitae in qua uivimus ex fide laboriosa est in operibus et incerta quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere uolumus. Ipsa est Lia prior uxor Iacob ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae et incerte providentiae nostrae spes vero aeternae contemplationis dei habens certam intellegentiam veritatis ipsa est Rachel. Unde etiam dicitur bona facie et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus. Et propter hanc servit gratiae dei quia peccata nostra et si fuerint sicut fenicium tamquam nix dealbabuntur.
Laban quippe interpretatur dealbatio cui servivit Iacob propter Rachel. Neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire iustitiae nisi ut quiete uivat in verbo ex quo uidetur principium quod est deus. Bala quippe ancilla Rachel interpretatur inveterata. De vetere quippe uita carnalibus sensibus dedita corporeae cogitantur imagines. Etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia divinitatis auditur. Suscipit et Lia de ancilla sua filios amore habendi numerosioris prolis accensa. Invenimus autem Zelfam ancillam eius interpretari os dicens. Qua propter haec ancilla illos figurat quorum in predicatione fidei evangelicae os erat et cor non erat. De quibus scriptum est: Populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me. De quimus apostolus dicit: Qui predicas non furandum furaris? Verumtamen ut etiam per hanc conditionalem libera illa uxor Iacob laborans filios heredes regni suscipiat. Ideo dominus dicit: Quae dicunt facite quae autem faciunt facere nolite. Unde et apostolus: Sive inquit occasione sive veritate Christus adnuntietur. Et in hoc gaudeo sed et gaudebo tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetatur.
Servitus itaque ipsa Iacob septem annorum pro duabus uxoribus huius uitae presentis tempus significat qui per septem dies evolvitur in qua dominus formam servi accepit factus oboediens paternae uoluntate usque ad mortem. Ille enim pro ovibus servit et dominus noster ait: Non venit filius hominis ministrari sed ministrare. Ille oves pavit. Et dominus in evangelio dicit: Ego sum pastor bonus ille mercedis lucro varium sibi pecus abstulit. Christus diversarum gentium varietatem sibimet congregavit ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum opposuit ut in earum contemplatione multiplicarentur eius oves. Et dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina patris et filii et spiritus sancti populo fideli proposuit ut quisquis hoc pleno corde perspexerit efficiatur ovis dei.
Post longam igitur servitutem quam Iacob apud socerum suum pro uxoribus vel pro mercede sustinuit precepit ei deus ut reverteretur ad patriam suam. Tunc ignorante socero suo cum uxoribus suis properavit. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore atque idola quae Rachel furaverat apud eum requisivit nec repperit. Quid ergo sibi hoc ipsum figuraliter velit dum enim Laban superius aliam gerat personam nunc tamen diaboli typum figurat. Laban quippe interpretatur dealbatio. Dealbatio autem diabolus non inconvenienter accipitur qui cum sit tenebrosus ex merito transfigurat se velut angelum lucis.
Huic servivit Iacob id est ex parte reproborum Iudaicus populus ex cuius carne incarnatus dominus venit. Potest etiam per Laban mundus hic exprimi qui cum furore Iacob sequitur quia electos quosque qui redemptoris nostri membra sunt persequendo opprimere conatur. Huius filiam id est seu mundi sive diaboli Iacob abstulit cum Christus sibi ecclesiam coniunxit quam et de domo patris abstulit quia ei per prophetam dicit: Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Quid vero in idolis nisi avaritia designatur. Unde et per Paulum dicitur: Et avaritia quae est idolorum servitus. Laban ergo veniens apud Iacob idolum non invenit quia ostensis mundi thesauris diabolus in redemptore nostro vestigia concupiscentiae terrenae non repperit se quae Iacob non habuit ea Rachel sedendo cooperuit. Per Rachel quippe quae dei ovis dicitur ecclesia figuratur sedere autem est humilitatem paenitentiae appetere sicut scriptum est: Surgite postquam sederitis. Rachel ergo idola sedendo operuit quia sancta ecclesia Christum sequens uitium terrenae concupiscentiae per humilitatem paenitentiae cooperuit. De hac coopertione uitiorum per prophetam dicitur. Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Sumpsit autem Iacob lapidem et constituit eum titulum et cetera.
Mystice autem inter fideles tam Iudaeos quam gentes testis est lapis eminens in similitudinem Christi et acervus lapidum qui est multitudo credentium. Vir enim qui cum Iacob luctatus est typum Christi evidentissime gesserat cui tamen ideo prevaluit Iacob utique uolenti ut ministerium figuraret passionis domini ubi uisus est Iacob in Iudaeorum typo hoc est in corporis sui sobole prevaluisse deo. Et quasi cum infirmo ita cum carne eius luctamen inire et invalescere in passione eius sicut scriptum est: Cum diceret crucifige. Et tamen Iacob ab eodem angelo benedictionem quem uictor superaverat impetravit cuius nominis inpositio utique benedictio fuit. Interpretatur autem Israel uidens deum quod erit in fine premium sanctorum omnium. Porro tetigit illi idem angelus latitudinem femoris et claudum reddidit sicque erat unus atque idem Iacob benedictus et claudus.
Benedictus in his qui in Christum ex eodem populo crediderunt atque in infidelibus claudus. Nam in femoris nervo valitudo generis et multitudo est. Plures quippe sunt in stirpe qui degenerentes a fide patrum et a preceptis auctoris sui deviantes in errore sui seminis claudicant. De quibus prophetice predictum est: Et claudicaverunt a semitis suis. Qui tamen populus post tactis sibi uiribus non solum claudicat sed et torpescit ne ultra iam generare filios possit. Denique quod adiecit idem patriarcha uidisse se deum facie ad faciem cum superius uirum secum narret fuisse luctatum id significat quia idem deus homo erat futurus qui cum Iacob populo luctaretur.
Dina quae transfertur in causam iurgii enim in Sicimis causa exstitit. Haec quippe ut mulieres videret extraneae regionis egreditur quando unaquaeque mens sua studia neglegens actiones alienas curans extra habitum atque extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem terrae princeps opprimit quia uidelicet inventam curis exterioribus diabolus corrumpit et adglutinata est anima eius cum ea qui unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia cum mens a culpa resipiscit afficitur atque amissum flere conatur. Tristemque blanditus falsae spei delinit. Zelus quem habuerunt filii Iacob in ulciscendo stupro sororis suae moraliter commonet pastores fidelium quatinus habeant curam animarum sibi commissarum ne uiolentur aut corporali delicto aut fornicatione spiritali paratique sint ipsi semper secundum apostolum ulcisci omnem inoboedientiam resistentem veritati atque excommunicationis gladio feriunt stupratorem ne pro tanto commisso inpunitus evadat.
Ruben primogenitus Israhelis qui interpretatur uisionis filius sic enim quando eum peperit Lia uocavit nomen eius Ruben dicens. Quia uidit deus humilitatem meam populum significat Iudaeorum qui deum quodammodo uidit hoc est agnovit per acceptionem legis sed uiolavit cubile dei patris quando carnem quam sibi Christus adsciverat confixit in patibulo crucis. Aliter significat electum populum ex Iudaeis cui divina miseratio contulit ut qui dominum negando et crucifigendo aeternae morti seipsum addixerat conpunctus ad predicationem sanctorum apostolorum erroris sui paenitentiam ageret et ex fide uiveret.
Simeon qui interpretatur auditio sic enim dixit Lia quando peperit eum quia exaudivit me deus. Hic scribas designat Iudaeorum qui acceperunt quidem uocem dei praecepta legis sibi tradentem sed in furore suo occiderunt prophetas et in dolore suo suffoderunt fixuris clavorum Christum firmissimum murum in quo credentes stabili robore communiantur.
Levi qui interpretatur additus auctor et figura est principum sacerdotum qui dominum crucifixerunt. Aliter Levi significat chorum apostolicum et universum martyrum exercitum necnon et caput martyrum omnique ordini perfectorum ista dicuntur. Qui perfectionem caritatis morientes pro domino impleverunt et abrenuntiantes omnibus culmen doctrinae evangelicae assecuti sunt. Tamquam veri Levitae non habentes partem in terra sed cum propheta dicentes: Dominus pars hereditatis meae. Unde Moyses in benedictione Levi ad dominum ait: Perfectio tua et doctrina tua uiro sancto tuo quem probasti in temptatione et iudicasti ad aquas contradictionis. Temptatus est enim iste uir sanctus ut apostolus ait: Per omnia secundum similitudinem excepto peccato sed maximam ei tunc diabolus temptationem intulit. Cum in eius necem Iudaeorum animos tanta obstinatione excitavit ut omnes una uoce dicerent: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Aquae enim contradictionis populi sunt Iudaeorum qui inundatione persecutionum contra Christum et sanctos eius surrexerunt.
Iuda confessio dicitur quia quando eum peperit Lia laudem domino retulit dicens: Nunc super hoc confitebor domino id est gratias ago. Hic significat Christum qui in cubile sepulchri quasi leo securus quodam corporis somno quievit de uictoque mortis imperio post triduum surrexit qui contra adversarias potestates in cruce confligens sanctam ecclesiam quam de gentibus universis ad se uitem veram colligens uino sanguinis sui lavavit cunctis hostibus superiorem fecit.
Isachar qui interpretatur merces hoc autem ideo quia mandragoris filii sui Ruben introitum uiri qui Racheli debebatur ad se emerat Lia. Unde et dum natus esset dixit Lia: Dedit deus mercedem meam. Hunc pater Iacob in benedictione sua asinum fortem nuncupavit subponentem humerum suum ad portandum quia in labore terrae et vehendis ad mare quae in finibus suis nascebantur plurimum laboravit. Significat autem ecclesiam de gentibus quae subiecit humerum suum ad crucis onus portandum et ad implendum mandata Christi qui dixit: Iugum enim meum suave et onus meum leve est.
Zabulon vero qui interpretatur habitaculum propterea quia Lia iam secura de cohabitatione Iacob dixit habitavit mecum uir meus. Hic eandem ecclesiam significat quae secus fluctus huius uitae inhabitans omnes temptationes et turbines saeculi. Et in doctoribus suis ad montes uirtutum laudes domino referendas convocat populos omnium gentium.
Neptalim quoque qui interpretatur conversavit me vel dilatavit me vel certe implicuit me. De conversione sive comparatione causa nominis eius est. Unde et dicit Rachel cum eum peperisset ancilla eius Bala: Comparavit me deus cum sorore mea et invalui. Cui dixit pater in benedictione sua. Neptalim cervus emissus dans eloquia pulchritudinis sive Neptalim ager inriguus utrumque enim significat Ebreum verbum aila. Significat autem quod aquae calidae in ipsa nascuntur tribu sive quod supra lacum Genesar fluento Iordanis esset inriguus. Ebrei autem uolunt propter Tyberiadem quae legis uidebatur habere notitiam agrum inriguum et eloquia pulchritudinis prophetari. Cervus autem emissus temporaneas fruges et velocitatem terrae uberioris ostendit sed melius si ad doctrinam salvatoris cuncta referamus quod ibi vel maxime docuerit salvator quod in evangelio quoque scriptum est. Aliter autem exprimit omnes sanctos praedicatores qui instar cervorum transilientes ad superna se erigunt cunctisque credentibus doctrinae eloquia conferunt.
Dan qui interpretatur iudicium. Bala enim cum eum peperisset dixit Rachel domina eius: Iudicavit me dominus et exaudiens dedit mihi filium causam nominis expressit. Hic iusta prophetiam Iacob coluber in via cerastes in semita esse dicitur. Dicant quidam Antichristum per haec verba praedici de ista tribu futurum pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens et unde inter tribus Israel primus Dan ad aquilonem castra metatus est significans illum qui se in lateribus aquilonis sedere dicit. Et de quo figuraliter propheta dicit a Dan auditus est fremitus equorum qui non solum coluber sed etiam cerastes uocatur. Cerata enim grece cornua dicuntur. Serpens ille cornutus esse perhibetur per quem digne Antichristus asseritur qui contra uitam fidelium cum morsu pestifere predicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciet semitam angustiorem esse quam viam.
Fit ergo coluber in via quod in presentis uitae latitudine eos ambulare provocat quibus quasi parcendo blanditur sed mordet quod eos quibus libertatem tribuit erroris sui veneno consumit. Fit iterum cerastes in semita quia quos fideles reperit et esse inter angusta itinera precepti caelestis constringere uidet non solum nequitia callidae persuasionis impetit verum etiam terrore potestatis perimit in persecutionis angore post beneficia ficte dulcedinis exercet cornua potestatis. In quo loco equi hunc mundum insinuant quod per elationem suam in cursu labentium temporum spumat et quod Antichristus extrema mundi adprehendere nititur. Cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulam quippe equi mordere est extrema saeculi feriendo contingere ut cadat ascensor eius retro. Ascensor equi est quia quisquis in iniquitatibus dignitate mundi extollitur retro cadere dicitur. Dicit enim Moyses in benedictione Dan: Catulus leonis fluit largiter de Basan. Leo enim fortitudinem Christi figuram gerit. E contrario vero per ferocitatem significat diabolum. Antichristus ergo filius est ferocis diaboli. Hic largiter fluet de Basan quia plenus est confusione. Basan enim interpretatur confusio sive pinguedo vel bruchus. Pinguedo enim hic nimietatem significat suae avaritiae atque luxuriae bruchi autem similitudinem habet in hoc quod sicut bruchus herbae ita ipse uirtutum devastat formositatem.
Gad ab adventu seu procinctu uocatus est quando enim peperit eum Zelfa dixit domina eius Lia infortunata id est quod dicitur in procinctu vel eventu. Dicit enim de illo in benedictione pater Iacob Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum. Totum autem illud est quod ante Ruben et dimidiam tribum Manasse ad filios quos trans Iordanen in possessione dimiserat post quattuordecim annos revertens proelium adversum eos gentium vicinarum grande repperit et uictis hostibus fortiter dimicaret. Lege librum Iesu Nave et Paralipomenon de quo Moyses ait: Benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit coepitque brachium et verticem et uidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias domini et iudicium suum Israhel.
In benedictione Gad uidetur Moyses praedicere secundum historiam potentiam uirorum fortium vel iudicum qui de illa tribu fuerunt sicut fuit Iephtae inter ceteros iudices valde clarus et nobilis actu. Secundum allegoriam vero Gad qui interpretatur accinctus figuram tenet domini Iesu Christi qui adversus nequitias spiritales pugnaturus in infirmitate carnis nostrae uirtute divinitatis suae precinctus apparuit. Qui in latitudine benedictus est cum non solum ex Iudaeis sed ex omnibus etiam nationibus amplissimum a patre in toto orbe regnum accepit impleto quod propheta praedixerat. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum et horribile in gentibus. Quia vero per humilitatem passionis ad tantam excrevit gloriam celsitudinis apte de eius morte subiungitur. Quasi leo requevit coepitque brachium et verticem et cetera. In requietione enim leonis potestas exprimitur ipsius salvatoris qui brachio fortitudinis suae potestates mundanas religioni suae inclinavit.
Subiectis quippe sibi regnis et gentibus universis principatus eius potentia claruit ipse enim apostolis principibus scilicet populi dei toto orbe evangelium praedicantibus adiutor et cooperator ubique fuit. Dicente evangelista: Illi autem profecti predicaverunt ubique. Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.
Aser qui interpretatur beatus quia dum eum peperisset Zelfa dixit Lia: Beata ergo et beatificant me mulieres. Hic demonstrat dominum Iesum Christum cuius panis pinguis est in ore credentium qui et delicias prebet regibus hoc est corporis sui et sanguinis sacramenta dat sanctis qui rite reges dicuntur quoniam bene semetipsos vel sibi subditos regunt. Hic secundum prophetiam Moysi est benedictus in filiis et placens fratribus suis cum credentes in eum et per eius gratiam renascentes universum orbem sui similitudine repleverunt et fratribus hoc est apostolis et sanctis gratiam suae dilectionis ita tribuit ut legis cerimonias spernerent et suscepta evangelica veritate gauderent et exultarent quoniam digni habiti essent pro nomine eius contumeliam pati. Cunctisque fidelibus predicarent dicentes omne gaudium existimate cum in temptationes varias incideritis. Unde autem tanta in eis sit abundantia caritatis Christi exponitur figurate dum subditur. Tinguat in oleo pedem suum. Ascendens quippe in caelum. Caput nostrum dominus Christus chorum apostolicum cuius consona predicatione universum mundum erat per agraturus quasi pedem in terra adhuc consistentem oleo spiritus sancti copiosissime unxit. Ex quo concepta uirtute nullo labore deficeret sed inmarcescibilis semper gaudii alacritate polleret cui etiam incorruptibilis calciamenti prestitit munimentum. De quo sequitur: Ferrum et aes calciamentum eius cuius dies iuventutis ita fiunt ut senectutis quia corpus eius quod est ecclesia in primordio fidei floruit uirtutibus sapientia uiguit miraculis coruscavit. Sic et in fine saeculi in electis perseverat uigor fidei et ardor caritatis usque in finem. Hic rectissimus est ascensor caeli quia supra omnes uirtutes caelestes et potestates angelicas post resurrectionem suam ascendit et sedet ad dexteram patris.
Magnificentia eius discurrunt nubes doctores uidelicet et predicatores evangelii in toto orbe disseminant verbum dei. Cuius sunt brachia sempiterna quia cunctis hostibus uictoria eius fit perpetua qui eiciet a facie sua inimicum diabolum et dicit conterere quando novissima inimica destruetur mors. Et electi omnes inmortalitate et incorruptione vestiti triumphantes intrabunt in regnum aeternum.
Ioseph ab eo quod sibi aliud additamentum optaverat mater uocavit augmentum hunc Pharao Sephaneth appellavit quod Ebraice absconditorum repertorum sonat pro eo quod obscura somnia revelavit et sterilitatem praedixit. Tamen quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo Sephaneth Aegyptio sermone salvator mundi eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberaret. Quod autem Ioseph a fratribus venditus in Aegypto sublimatur redemptorem nostrum significat a populo Iudaeorum in manibus persequentium traditum et nunc in gentibus exaltatum. Cui pater in benedictione sua ait: Filius accrescens Ioseph filius accrescens et decorus aspectu. Filiae discurrerunt super murum sed exasperaverunt eum et iurgati sunt. Inviderunt qui illi habentes iacula et cetera. Haec prophetia post passionem domini paternae uocis imaginem praetulit quia redeuntem in caelum post uictoriam Christi pater alloquitur dicens: Filius accrescens Ioseph filius accrescens utique in gentibus quia cum ob incredulitatem synagogae populum reliquisset in numeram sibi plebem ecclesiae ex omnibus gentibus ampliavit quod et David cecinit dicens: Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae.
Filius accrescens et decorus aspectu. Omnes enim superat illius pulchritudo iuxta quod de ipso in Psalmis canitur: Speciosus forma prae filiis hominum. Filiae discurrerunt super murum id est vel ecclesiae quae crediderunt in Christum. Hae super soliditatem fidei quasi super murum amore pulchritudinis Christi accensae discurrunt ut verum sponsum per contemplationem aspiciant et osculo caritatis illi copulentur atque adhaereant. Sed obiurgati sunt eum quando falsis testimoniis calumniantes secundum domini opprimere synagoge populi cogitaverunt. Inviderunt illi habentes iacula. Neque enim quisquam in Ioseph coniecit sagittas vel aliquod vulneris telum sed hoc specialiter evenit in Christum sedit in forti arcus eius. Christus enim arcum suum et arma posuit in deo qui fortis est propugnator cuius uirtute concidetur omnis nequitia perfidorum et de soluta sunt uincula brachiorum eius quibus fratres eum uinctum ad Pilatum duxerunt vel quibus eum suspensum in ligno crucifixerunt. Rescissa sunt enim per manum dei omnipotentis Iacob hoc est per manum omnipotentis dei Iacob ex cuius femore ipse dominus bonus pastor egressus est lapis et firmitas credentium in Israel. Deus patris tui erit adiutor tuus. Quis adiuvit filium nisi solus deus pater. Qui dixit Iacob puer meus suscipiat eum anima mea et omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum. Universa enim subiecit ei celestia per benedictionem caeli et terrae per benedictionem abyssi iacentis deorsum. Ut omnibus angelis et hominibus dominaretur. Benedictionibus uberum id est sive duorum testamentorum quorum altero nuntiatus est altero demonstratus. Sive benedictionibus uberum Mariae quae vere benedicta erant quia isdem sancta uirgo de se potum lactis inmulsit. Unde et illa mulier in evangelio ait: Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti. Benedictionibus uberem et vulvae etiam hic benedicitur et vulva eiusdem matris. Illa utique uirginalis quae nobis Christum dominum edidit. De qua per Hieremiam prophetam dicitur: Priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te. Benedictiones patris tui confortate sunt in te benedictionibus patrum tuorum Benedictiones inquit patris tui caelestis quae datae sunt tibi a summo caeli et abyssi confortatae sunt. Idem prevaluerunt benedictionibus patrum tuorum. Ultra omne enim sanctorum meritum patriarcharum convaluit benedictio omnipotentis patris in filio ita ut ei nullus sanctorum aequetur donec veniret desiderium collium aeternorum. Colles isti sunt sancti qui Christi adventum prophetantes magno cum desiderio incarnationem eius expectaverunt. De quibus dominus dicit: Quia multi iusti et prophetae cupierunt videre quae uidetis. Hi ergo sancti dicti sunt colles propter excellentiam sanctitatis qui etiam aeterni uocantur quia uitam consecuntur aeternam nec intereunt cum mundo sed esse creduntur aeterni. Fiant in capite Ioseph omnes scilicet benedictiones iste super caput Christi ponuntur quas incarnatus accepit. Et super verticem Nazarei de quo scriptum est. Quoniam Nazareus uocabitur id est sanctus dei inter fratres suos quia ipse est caput omnium eminens universorum sanctorum uidelicet quos etiam et fratres uocat in Psalmis.
Beniamin qui interpretatur filius dexterae quod est uirtutis. Nam mater eius moriens uocaverat nomen eius Benoni id est filius doloris mei. Pater autem hoc mutavit filium dexterae nominans. Beniamin autem Pauli apostoli imaginem pretulit quia et minimus apostolorum fuit et de tribu eius ascendit. Iste est lupus rapax mane persequitur diripiens vespere doctor pascens. Quod autem dixit Moyses in benedictione Beniamin amantissimus domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter humeros illius requiescet. Videtur quidem secundum historiam tangere quod Beniamin a patriarcha simul et propheta spiritu dei pleno uidelicet patre suo Iacob amaretur. Et quod per dispensationem dei locus ille in quo cultus eius maxime futurus erat tribui eidem decerneretur hoc est Hierusalem ubi templum et altare dei construebatur. Atque ideo subiungitur quasi in thalamo tota die morabitur quia Hierusalem fuit eo tempore locus quem elegit dominus ut esset nomen eius ibi.
Allegoricae autem dominus noster Iesus Christus ipse amantissimus est dei patris de quo dixit: Hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui. Hic in uirtute patris permanet quia in dextera uirtutis sedet. Et regnat in excelsis sed et de humanitate eius intellegi potest quia in ea divinitas habitet confidentes quam sibi coniunxit in unitate personae. Quod autem dicit in thalamo morabitur et inter humeros illius requiescet. Significat quod in utero uirginis caelesti sponso coniuncta est ecclesia quae in fortitudine potentiae Christi et in operibus eius maximam fidutiam ac requiem mentis habet.
Manasse dictus est ab eo quod sit pater eius oblitus laborum suorum. Ita Ebraice uocatur oblivio gestat autem figuram prioris populi. Effrem qui interpretatur frugifer sive augmentum eo quod auxerit eum deus. Hic autem gentium significat populum qui per benedictionem patriarchae prepositus est maiori populo Iudeorum. Thamar interpretatur amaritudo pro uiris mortuis idem et commutans mutavit enim se in habitum meretricis quando cum socero suo concubuit. Fares interpretatur divisio ab eo quod diviserit membranula secundarum divisoris inde id est Phares sortitus est nomen. Unde et Pharisaei qui se quasi iustos a populo separabant divisi appellabantur. Zara frater eius in cuius manu erat coccinum interpretatur oriens sive quia primus apparuit sive quod plurimi ex eo iusti nati sunt ut in libro Paralipomenon continetur. Thamar mutat habitum mutat et nomen et fit de synagoga ecclesia sed in ea prorsus nomen amaritudinis manet non illius amaritudinis in qua domino fel ministravit sed illius in qua Petrus amare flevit. Nam et Iudas latine confessione. Confessioni ergo amaritudo misceatur ut vera paenitentia presignetur hac poenitentia fecundatur ecclesia in omnibus gentibus constituta. Oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die. Et predicare in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. Nam et ipse habitus meretricis confessio peccatorum est. Typum quippe ecclesiae gerit Thamar ex gentibus evocate sedens cum hoc habitu ad portam enan vel enam quod interpretatur fons. Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum pervenire ad semen Abrahae. Illo enim non cognoscente foetatur quia de illo predictum est: Populus quem non cognovi serviet mihi. Accepit in occulto anulum et monile et virgam uocatione signatur iustificatione decoratur glorificatione exaltatur. Quos enim predestinavit illos et uocavit quos autem uocavit illos et iustificavit et quos iustificavit illos et glorificavit.
Sed haec ut dixi in occulto ubi fit et conceptio sanctae ubertatis mittitur autem promissus haedus tamquam meretrici. Haedus ex probatio peccati per eundem Odollamitem tamquam increpantem et dicentem generatio uiperarum sed non eam invenit peccati ex probatio qua mutavit confessionis amaritudo. Post vero iam publicis signis anuli et monilis et virgae vicit temere iudicantes Iudaeos quorum iam personam Iudas ipse gestabat. Qui hodie quae dicunt non hunc populum esse Christi nec habere nos semen Abrahae sed prolatis certissimis documentis nostrae uocationis iustificationisque et glorificationis erubescunt sine dubio et confundantur. Et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. Pignora enim refert habere secum ecclesia accusatur enim a Iudaeis quasi adulteratrix legis sed ostendit virgam signum passionis et monile legis legitime et anulum pignus inmortalitatis quod autem scriptura dicit: Parietem Thamar et duos in utero geminos habentem quorum scilicet primus qui dicitur Zara misit manum suam et obstetrix ligavit coccinum et dehinc illo manum intrinsecus retrahente posterior qui Fares uocatur porrexit manum et nascendo precessit. Figuraliter congruit quod extenderit Israel in legis opera manum suam. Et eam prophetarum et ipsius salvatoris pollutam cruore contraxerit. Postea vero proruperit populus gentium scilicet ut futuri essent novissimi qui erant primi et primi futuri essent qui erant novissimi.
Iob autem ut quidam suspicantur in libro Geneseos Iobab nominatur et de stirpe Esau generatione quarta natus creditur. E contra Ebrei asserunt eum de Nahor stirpe esse generatum. Nam Eliphaz qui unus de tribus amicis Iob esse legitur in libro Ebraicarum questionum scriptum repperi quod ipse fuerit filius Esau ex Ada uxore. In Latinum quoque vertitur Iob dolens. Et recte dolens propter percussionem carnis et passiones dolorum calamitates enim suas nominis aethimologia prefiguravit hic ergo in factis dictisque suis personam exprimit redemptoris de quo scriptum est: Ipse dolores nostros tulit et aegrotationes portavit. Uxor quoque ipsius Iob quae eum ad maledicendum provocavit pravitatem carnalium designat. Tres vero amici illius typum tenent hereticorum qui sub specie consulendi studium gerunt seducendi. Eliu vero qui contra eum superbe locutus est doctorem superbum et arrogantem demonstrat qui durius increpatione sua fidelium intra sanctam ecclesiam arguit et increpat turbam.