Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Pharao nomen est non hominis sed honoris sicut apud nos augusti appellantur reges cum propriis nominibus censeantur. Exprimitur autem in latinum Pharao denegans eum utique deum sive dissipans, seu discooperiens scilicet populum dei cuius fuit afflictor. Hic ergo figuram diaboli habuit, qui in huius saeculi captivitate populum dei perdere, et terrenis uitiorum operibus pregravare temptavit. Cuius eunuchus Putifar qui interpretatur os inclinans ad discendum, emit Ioseph vendentibus fratribus suis, sic et castus in disciplinis evangelicus populus precio fidei emit Christum vendentibus eum Iudaeis proximis sanguinis sui qui merito os inclinans ad discendam dicitur quia subdit se doctoribus ad discendam sapientiam divinam. Pharao ergo somnium uidit quod interpretatus est Ioseph quia mysterium incarnationis dominicae quod ignorabat diabolus, Christus gentibus manifestavit. Nam septem anni ubertatis qui in septem spicis plenis seu in septem vaccis pinguibus ostendebantur, septem carismatum spiritalium dona, quibus ubertas fidei larga pietate redundat significabant. Ac contra septem steriles et tenues famem veritatis et iustitiae, novissimis temporibus praefigurabant. Ioseph autem, qui typum induerat Christi currum meruit, et praeconavit ante eum, et constituit illum Pharao super universam terram Aegypti, et dominus noster postquam est distractus a Iuda ut Ioseph a fratribus suis et de infernorum carcere resurrexit, ascendit currum regni caelestis de quo scriptum est: Currus dei decem milia et accepit potestatem a patre praedicandi et iudicandi sicut apostolus ait. Et dedit ei nomen quod est super omne nomen. Ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium terrestrium et infernorum. Accepit quoque et anulum, pontificatum scilicet fidei, quo credentium animae salutis signo signantur frontibus, nostrisque cordibus per signum crucis, figura aeterni regis exprimitur. Induiturque stola bissina, id est, carnem sanctam bysso candidiorem, et stolam inmortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est intellectum bonum. Preco ante eum precedit, id est aut Iohannes Baptista qui inter eius praecedens preconabat dicens: Parate viam domino. Habebit et alium preconem tubam angeli. Dixit quoque rex ad Ioseph: Ego sum Pharao. Absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti, vertitque nomen illius, et uocavit eum lingua Egyptiaca salvatorem mundi. Quid manifestius de Christo quoniam sub figura Ioseph salvator ostenditur non tantum unius terrae Aegypti, sed etiam totius mundi?
Filia Pharaonis quae Moysen expositum ad ripam fluminis collegit, ecclesia gentium est quae Christum ad flumen salutaris lavacri repperit. Iamnes interpretatur marinus sive ubi est signum, coram enim signis Moysi cessit, et defecit signum eius. Unde et dixerunt magi hic digitus dei est. Mambres interpretatur mare pellicium, sive mare in capite.
Moyses interpretatur sumptus ex aqua. Invenit eum ad ripam fluminis expositum filia Pharaonis, quem colligens adoptavit sibi, uocavitque nomen eius Moyses, eo quod de aqua sumpsit eum. Hic typum Christi gestavit qui populum dei a iugo diabolicae servitutis eripunt, et ipsum diabolum in aeterna poena damnavit, qui decem plagis percussit Aegyptum. Et decem praecepis erudivit populum dei in deserto, quia Christus in mandatis evangelii quibus in deserto istius mundi nutrit credentes arguit ac damnat incredulos. Hic virga percutiens Petram fontem uiventis aquae produxit, sic et Christus per passionem crucis mortem degustans sanguinem et aquam de latere suo produxit, quibus duobus sacramentis sancta inbuitur ecclesia.
Moyses populum per desertum duxit, sed tamen ultra Iordanem in terram repromissionis non introduxit, quia vetus testamentum licet futuram in caelis patriam in scriptis suis promiserit, tamen non nisi per Iesu Christi ducatum aditum regni caelestis nullus adeptus est. Hic quoque per fluenta baptismatis populum suum in terram ecclesiae introducens uitae aeternae electis suis dedit promissionem, et terrigenas fecit esse caeli colas. Accepit ergo Moyses unam de septem filiabus Rahuel qui interpretatur pastio dei sive amicus eius deus, nomine Sephoram quae interpretatur pulchritudo sive placens, quae genuit ei filium quem uocavit Iersan, quod interpretatur advena, peperit et alterum qui uocatus est Eleezer, et interpretatur deus meus adiutor, cum redemptor de gentili populo ecclesiam septiformem spiritali coniugio sibi copulavit. Quae licet munere spiritus sancti septiformis sit, tamen una est in fide catholica. De qua in Cantico Canticorum dicit: Una est columba mea electa genetricis suae. Haec unum genuit filium qui uocatur advena. Et alterum qui uocatur dei adiutorium, quae nomina bene conveniunt populo Christiano ex circumcisione et preputio convocato. Advenae enim sunt quia in incolatu istius mundi a caelesti patria modo peregrinantur, sed tamen dei adiutorio numquam carebunt.
Aaron mons fortitudinis interpretatur propter quod turibulum accipiens in medio superstitum et inter emptorum obviam stetit et ruinam mortis quasi quidam mons fortis exclusit. Hic sacerdotio suo Christi exprimit sacerdotium quia sicut ille cruore uictimarum populum expiabat, ita et Christus sacrificio sui sanguinis peccata diluit mundi. Nam virga Aaron abscisa refloruit ac fructus protulit, sic et arbor crucis Christi aeternae uiriditatis et fructum uitae perpetuae per passionem Christi universo protulit mundo. Demonstravitque Christi sacerdotium perpetuo esse mansurum, et credentibus in eum esse proficuum.
Maria soror Aaron synagogae speciem pretulit. Uxor Moysi Aethiopissa figuravit ecclesiam ex gentibus Christo coniunctam, cuius ob causam zelo synagoga obtrectans adversus Christum, ilico contagione leprae perfunditur. Eleazar interpretatur deus meus adiutor sive dei adiutorium, hic typum tenet sanctorum doctorum qui verbo et exemplo sanctam adiuvant ecclesiam quorum unus ait: Dei sumus adiutores, dei agricultura estis, dei aedificatio estis.
Amalech qui interpretatur populus lambens, sive linguens cum exercitu suo qui humanam semper desiderat perditionem. Et per doli machinationem eam decipere gestit. Hic obvius dei populo resistens, ad signum crucis evincitur. Seon quoque rex Amorreorum qui in Latinum temptatio vertitur oculorum, eundem diabolum significat, qui mendatio fallendi se velut angelum transfiguravit. Og rex Basan qui interpretatur conclusio. Hic intercludere molitur difficultate uitiorum, viam fidei nostrae ne pateat nobis transitus ad regnum promissum uitae aeternae. Septuaginta uiri seniores, per quos cecidit spiritus dei. LXX generationem linguas in hoc mundo diffusas ostendunt, ex quibus multi credentes gratiam spiritus sancti acceperunt.
Dathan et Abiron et ceteri qui a se Moysen et Aaron segregantes sacrificium usurpare conati sunt, hereticorum pravitatem designant perniciemque qui se a sacerdotibus Christi et societate ecclesiae dividunt et sacrificia profana assumunt. Balaam qui interpretatur vanus populus et cadens apertos oculos habuit, typum eorum tenuit qui per fidem cognitionem dei habent, sed obscurati operibus corruunt. Finees ori parcens interpretatur, transfixit enim pugione Zambri cum Scorto Madianitide, idem et domini furorem placavit ut parceret. Nam iste Finees qui Zambri et Scortam in adulterio conversantes taliter interimit, figuram tenuit sanctorum doctorum qui Iudaeos et hereticos spiritali mucrone verbi dei in amplexu falsae doctrinae et concubitu interfecerunt.
Zambri interpretatur lacessiens vel amaricans, propriae enim nomen ab amaritudine figuratum quod peccando amaricaverat populum. Ille quoque qui sabbato ligna collegit significat eum quem cum peccato iudicii dies invenerit, unde aeterni sabbati requiem non meretur accipere. Duodecim exploratores scribarum ac pharisaeorum imaginem tenuerunt, qui Israheliticum populum averterunt, ne confiderent gratiam divinae repromissionis adipisci posse per Christum. Duo portitores qui de terra repromissionis botrum in ligno humeris gestaverunt, duorum populorum significationem expresserunt quorum prior Iudaicus gradiens adversus Christum, dat terga posterior Christianus eum quem vehit inspicit et sequitur Christum.
Iosue enim qui interpretatur salvator ipse in figuram Christi populum a deserto salvavit, et in terram repromissionis induxit. Iste Iesus mittit duos exploratores ad Hiericho urbem, qui suscipiuntur a meretrice Raab, Iesus ille dux populi in semetipso dominum Christum, et uocabulo ostendit et facto. Hiericho autem civitas mundus est, ad quem dominus Christus ad perscrutandos mores hominum duo testamenta direxit. Nam in eo ut credentium fidem aut rebellium per vicariam plenius comprobaret, ante adventum iudicii sui quasi exploratores suos, legem et evangelium destinavit.
Raab vero quae interpretatur latitudo vel fames sive impetus, typum tenet ecclesiae quae de extraneis atque alienis gentibus congregata est quae antea uiviens in desideriis carnis fornicabatur in idolis. De qualibus ait dominus ad Iudaeos quod praecederent eos in regno caelorum. Haec igitur testamenta domini sola suscipit, et ea fideliter conservat, inimicis omnino non tradidit, ipsa potius periclitari optans, dum modo inlaesa ac salva servaret. Haec casurum mundum sicut illa civitatem firmiter credidit, haec pro se ac suorum omnium salute pactum cum testamentis domini fecit. Haec in domo sua coccum id est signum sanguinis posuit, extra hanc, siquis fuerit inventus ruinam saeculi atque incendium mundi nulla ratione uitabat.
Achab qui de Hiericho anathemate concupivit, significat nequam Christianum qui post preceptam fidem saeculares mores vel mundi inlecebras appetit. Caleph vero qui interpretatur quasi cor aut canis, significat doctorem catholicum sapientem corde, et fortem ac strenuum in exercitio uirtutum, iste deposcit sibi a Iosue permitti facultatem ut congrediatur cum dialecticis saeculi, cum his qui pro veris falsa confirmant, ut eos confutet et superet, et subvertet omnia quae illi falsis assertionibus construxerunt. Ideo denique uidens alacritatem eius Iesus benedixit inquit eum scilicet quod talia deposcat et audeat. Sedet tu si uis dare operam studiis, et legem prudenter meditari. Et effici cor in lege dei, potes istas magnificas, et munitas urbes id est assertiones subvertere, falsitatis, ut et tu merearis benedici ab Iesu et accipere Ebron. Interpretatur autem Ebron coniunctio vel coniugium, per quod potest fortasse illud ostendi quod spelunca duplex comparata ab Abraham patriarcha in ea est, in qua coniugia patrum, et reliquiae eorum iacent, idem est Abraham cum Sara, Isaac cum Rebecca, Iacob cum Lia, ipse ergo in memoriis patrum hereditatem, capit prudens et sapiens Caleph, ipsi Iesus Enachitarum gentium metropolim tribuit Ebron, et efficitur ei sors usque in hodiernum diem.
Othoniel qui interpretatur tempus eius deus, vel responsio dei. Iste significat rectores ecclesiarum ac iudices quibus per spiritus sancti gratiam iudicium non solum rerum gestarum datum est sed et animarum. Nam scriptum est de ipso Othoniel et factus est spiritus domini super eum, et iudicavit Israel, et exiit ad bellum, et tradidit dominus in manus eius Chusar Sathon regem. Quare hoc? quia spiritus domini erat in eo, et confortata est manus eius super Chusar Sathon, et post haec dicit quia quievit terra sub eo iudice xl annis, uides quam larga est divina clementia octo annis filii Israel servierant pro multorum delictis xl annis pro unius iustitia in pace perduravit.
Adonibezed qui interpretatur dominus fulminis, significat diabolum de quo apostolus ait: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis, tota autem eius potentia atque potestas vanitas est quem filii Iuda, hoc est filii confessionis ac filii Symeon id est filii exauditionis debellant, cum fideles qui que scuto fidei atque armis uirtutum contra eum dimicant. Comprehendentes quae eum caedunt summitates manuum ac pedum eius, cum primordia malae operationis atque vestigia pravi exempli abscidere uiriliter contendunt, quatinus maligni fraus efficaciam repentinae deceptionis non inveniat, cum uigor illi nocendi spiritali dimicatione aufertur.
Eglon ergo rex Moabitarum qui interpretatur rotatus vel orbitas typum tenet diaboli qui fatigat populum, et propter peccata sua sub servitute constituit. Hunc Aoth iudex qui interpretatur gloriosus, et est ambidexter habens gladium ancipitem, interfecit. Sic doctor catholicus rotantum diabolum in argumentis philosophorum sermone evangelico atque prophetico concludit et extinguit omnem pravi dogmatis et crassae intellegentiae sensum, qui se extollit et erigit adversum spiritalem Christi. Possunt et angeli salutares in Othonielis vel Aoth specie designari, quia sicut saepae ostendimus, non solum a contrariis uirtutibus inpugnamur, sed et divinae bonaeque uirtutes ad auxilium nostrum mittuntur a domino. Mittit etiam nobis dominus uirtutem suam caelestem per quam liberemur a iugo servitutis diabolicae, quae uirtus omnia pro nobis agat dextra et prospera quae faciat nos relinquere viam sinistram, quae ducit in perditionem, et revocet nos ad veram viam, illum qui dicit ego sum via et veritas et uita Iesum Christum dominum nostrum.
Samgar qui interpretatur nomen advenae sive ibi colonus qui et sexcentos uiros de Philistin uomere percussit et defendit Israel, ipse significat doctores ex gentibus qui colunt agrum dominicum, et non semper gladio districti examinis contra adversarios utuntur, sed aliquando agresti et simplici commonitione de animis auditorum uitia et peccata propellunt. Namque Senarius numerus qui multiplicatus pervenit in sexcentos mundi huius figuram tenet, qui in sex diebus dicitur consummatus, sexcentos ergo in Aratro dicitur percussisse ille cui per crucem Christi crucifixus est mundus.
Debbora qui interpretatur apis, significat prophetae suavitatem et caelestis doctrinae dulcedinem, haec habitabat sub palma, inter Rama et Bethel. Rama interpretatur excelsa Bethel domus dei, sub palma sedem habet prophecia, quia iustus ut palma florebit, inter excelsa uidelicet et domum dei, quia nihil uile habet prophetia, nec docet nos quae sunt super terram quaerere, sed quae in caelis sunt et in excelsis.
Haec ergo primo uocavit ad se Baruch qui interpretatur coruscatio, coruscatio vero est, quae habet quidem lucem sed non permanentem, ad modicum enim temporis resplendet et desinit, unde Baruch mihi uidetur formam gerere prioris populi qui primo omnium per prophetiam uocatus est, et legis splendore coruscavit sed non permansit. Cum ergo dixisset Debbora ad Baruch, id est, prophetia ad priorem populum: Tibi precepit dominus deus Israel, et tu ascende in montem Thabor, et accipe decem milia uiros et reliqua quae scripta sunt, quid respondit Baruch ex persona populi ad prophetiam uideamus. Non inquit ascendam nisi et tu ascenderis mecum, quia nescio diem, in qua misit dominus angelum suum mecum, de excusatione quidem verum est, sed de repromissione falsum est. Quod enim non ascenderint in montem dei certum est, quod autem pollicentur se ascensoros esse cum prophetia falsum est. Non enim secuti sunt prophetiam ut crederent ei, de quo omnis prophetia praescripta est Christo. Propterea ergo dicit ad eum Debbora: Ibo tecum, verumtamen scito quia non erit primatus tuus in via hac quam incedis. Sed in manu mulieris tradet dominus Sisaram evidenter ostendit, quia non erit apud illud populum primatus nec permanebit apud eum uictoriae palma sed in manus mulieris cui nomen Iael traditur Sisara.
Iael quoque interpretatur ascensio, et significat ecclesiam qua ascenditur in caelum, cui traditur Sisara qui interpretatur uisio equi, hoc est diabolus superbus et incentor carnalium uitiorum. Quod autem Iael ligno tympora Sisarae transfodit, ecclesiae triumphum expressit, quae ex illo crucis diaboli imperium interficit.
Gedeon interpretatur experimentum iniquitatis eorum, frequentibus enim documentis informatus est, quasi presagio contra hostes futuram uictoriam expediret, ex quo futuro experimento aethimologiam nominis sumpsit. Gedeon ergo iste qui cum trecentis perrexit ad proelium, typum Christi gestavit qui in signo crucis de mundo uictoriam reportavit, trecentorum enim numerus tau littera continetur quae speciem crucis ostendit.
Abimelech interpretatur pater meus rex. Videtur ergo Gedeon Christi imaginem habuisse. Septuaginta vero filii, septuaginta linguae, vel nationes qui credentes per secundam regenerationem filii dei esse, meruerunt. Abimelech vero filius ancillae typum Antichristi portasse intellegitur, qui congregatis perditis nationibus regnum sibi improbe usurpabit. Omnesque sanctos vi, et persecutione omnique, crudelitate trucidabit.
Ioatham vero iunior figura sanctorum fuit, sicut enim Ioatham per fugam recessit, et reliqui interfecti sunt fratres, sic nemo evadere poterit persecutionem Antichristi nisi qui per fugam recesserit. Et in montem benedictionis ascenderit, hic est mons quem sancti circumdabunt, quem et sanctus Moyses in benedictionibus sicut iam superius dictum est, in Deuteronomio posuit. Tola qui interpretatur vermiculum vel coccinum, significat eos qui geminae caritatis ardore accensi, bene ducatum populi Christiani gerunt. Iair qui interpretatur inluminans, hic significat redemptorem nostrum qui dux et rex est populi Christiani, quod bene ipsa demonstrant nomina. Iair enim interpretatur inluminans, et Galaad acervus testimonii, inluminans benedicitur dominus noster de quo scriptum est in evangelio: Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et ad quem in Psalmis propheta ait: Inluminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Hic ergo ex Galaad est, quia ex scripturis sacris eius notitia precipitur quem qui ibi corde credulo quaerit sine dubio invenit.
Iephte qui interpretatur aperiens vel apertum est, hic post uictoriam filiam immolavit, redemptoris ostendens figuram quia facie fratrum suorum id est Iudaeorum abscedens in gentibus principatum accepit, qui omnia humanae salutis sacramenta tamquam iuratus explevit. Et quasi filiam ita carnem proprium pro salute Israhelis domino obtulit, iurasse patri unigenitum legimus Psalmo dicente: Sicut iuravit domino uotum uovit deo Iacob. Scilicet ut sacramentum religionis in carnis suae passione pro salute generis humani expleret.
Samson qui interpretatur sol eorum vel solis fortitudo, fuit enim uirtute clarus et liberavit Israel de hostibus. Hic salvatoris nostri morte et uictoriam figuravit sive quia de faucibus diaboli gentes quasi favum ab ore praerepti leonis abstraxit, sive quia post mortem plures lucravit plurimosque moriens quam uivus extinxit. Dalila quae interpretatur paupercula vel situla, et Samson verticem decalvavit, synagogam significat quae Christum in loco Calvariae crucifixit.
Booz qui interpretatur in fortitudine, sive in quo robor Christum verum ecclesiae sponsum expressit. Ruth interpretatur festinans alienigena enim erat ex gentili populo quae relicta patria festinavit transire in terram Israhel dicens socrui fusae quocumque perrexeris pergam. Haec alienigena quae Israhelitico uiro nupsit ecclesiam ad Christum venientem ostendit.
Anna gratia eius interpretatur quae dum prius esset sterilis natura postremo dei gratiae faecundata est. Haec fuit sterilis, et postmodum faecunda effecta est, ecclesiae Christi typum tenet. Quae prius in gentibus erat sterilis, nunc largiter pollet per universam terram prole innumerosae faecunditas. Hely interpretatur deus meus. Hic sacerdos reprobatus abiectionem sacerdotii veteris testamenti prefiguravit, quia licet illud a deo per Moysen secundum tempus ordinatum fuisset tamen non permansit, quia aliud melius futurum erat ut in aeternum permaneret domini uidelicet nostri Iesu Christi, de quo scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Ofni discalciatus, filius enim Hely fuit electus in ministerium sacerdotii, cuius amissionem suo expressit uocabulo, apostolus enim ait: Calciati pedes in preparatione evangelii pacis. Et propheta quam speciosi pedes qui adnunciant pacem. Iste ergo discalciatus interpretatur ut eius nomine veteris testamenti sacerdotium a veteri populo significaretur ablatum. Finees frater Ofni os mutum interpretatur quo significatur sacerdotii veteris et doctrinae silentium. Hi ergo sacerdotes qui capta ex gentibus arca perempti sunt signant posteritatem sacerdotii prioris fuisse extinctam. Et legis testamentum esse, translatum ad cultum gentium.
Samuhel interpretatur nomen eius deus, hic reprobato Heli in ministerio sacerdotali successit novi sacerdotii successionem, abiecto vetere sacerdotio prenuntiavit. Isai qui interpretatur insulae sacrificium vel incensum populum significat priorem, qui per mare rubrum per Moysen translatus sacrificum secundum legem deo exhibuit in deserto. De quo secundum carnem natus est, David noster dominus uidelicet Iesus Christus qui est rex regum, dominus dominorum.
Saul petitio interpretatur. Notum est enim quod Ebreorum populus eum sibi regem petierit, et accepit non secundum deum, sed secundum suam uoluntatem. Hic rex Iudaici populi insinuat reprobationem sive eiusdem populi aemulationem, qui David id est Christum in iusto iudicio conatus est perdere.
David interpretatur fortis manu, utique quia fortissimus in proeliis fuit ipse et desiderabilis. In stirpe scilicet sua de qua predixerat propheta: Veniet desideratus cunctis gentibus, hic salvatoris nostri expressit imaginem, sive quod in sectatione Iudaeorum iniustam persecutionem sustinuit, sive quod manu fortis fortem vicit diabolum atque alligavit eiusque spolia in toto orbe distribuit.
Goliad designat diabolum cuius superbiam Christi prostravit humilitas. Ionathan interpretatur columbae donum, significat eos qui per gratiam spiritus sancti vere fidei donum et devotionem ergo David nostrum precipiunt. Urias qui interpretatur lux mea dei est, significat diabolum qui se per fictionem in angelum lucis transtulit, cuius coniugio prius erat copulata ecclesia quam Christus concupivit lavantem, id est semetipsa a sordibus saeculi per lavacri undam purificantem. Absalon patris pax interpretatur per antifrasin eo quod bellum adversus patrem gessisset, sive quod in ipso bello David pacatum fuisse legitur, filio a deo ut etiam magno cum dolore extinctum plangeret. Hic typum tenet Iudaeorum vel Iudae proditoris, qui seditionem levaverunt contra verum David invidentes ei et principatui eius insidias molientes.
Salomon tribus nominibus fuisse perhibetur, primum uocabulum eius Salomon dicitur id est pacificus eo quod in regno eius pax fuerit. Secundum nomen est Idida, eo quod fuerit dilectus et amabilis domino. Tertium Coeleth, quod grece appellatur Ecclesiastes, Latine concionator quod ad populum loqueretur. Hic ergo Christi praenuntiat figuram qui aedificavit domum domino in caeleste Hierusalem, non de lignis et lapidibus, sed de sanctis hominibus, ad cuius sapientiam audiendam regina venit Aethiopiae hoc est ecclesia de gentibus. Haec ergo ad pacificum nostrum, et amabilem domino de quo pater ait: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui ut audiret sapientiam eius venit de ultimis terrae finibus. Et audito eo uisisque ministeriis eius in laudem ipsius prorupit dicens: Beati uiri tui, et beati servi tui qui stant coram te semper et audivit sapientiam tuam. Sit dominus deus tuus benedictus cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam et cetera.
Roboam interpretatur latitudo populi et ipsum per antifrasin quo decem tribubus ab eo separatis duae tantum ei relictae sint. Hic ergo Roboam filius Salomonis et Hieroboam servus sub quibus Israel in duas partes divisus est. Designant dissensionem illam in domini adventu factam in qua pars credentium ex Iudaeis regnat cum Christo qui est ex David genere ortus, pars vero secuta est Antichristum cuius cultui nefandae servitutis errore constricti sunt. Aliter autem Roboam significat malos rectores in ecclesia qui terrenis cupiditatibus dediti neglegunt curam habere subditorum, et delectantes in multitudine sibi obsequentium, nec tamen condignam habent sollicitudinem sibi commissorum.
Hieroboam interpretatur iudicatio sive causa populi velut quidam aiunt divisio eo quod in regno eius divisus sit populus Israel, et praecisus a regno stirpis David, divisionis enim populi causa iste extitit. Significat hereticos qui dissensionem amant et unitatem fidei catholicae heresibus scindunt. Ac sic cultui malignorum spiritum sibi obsequentes tradunt, interpretatur autem Hieroboam diiudicans populum. Nam et heretici diiudicare populum uidentur cum erroris sui sequacem faciunt.
Abia qui interpretatur pater dominus vel pater fuit, typum tenet scribarum et Pharisaeorum qui uidebantur regere Iudaicum populum sed paternitatem ac dignitatem nominis sui perdiderunt cum traditionibus suis uiolaverunt legem sicut Abia capta Bethel, idola Israheli in scandalum reservavit ut Ebrei asserunt, et ideo percussus a domino mortuus est.
Asa qui interpretatur tollens sive sustollens, hic in principio regni sui restauravit cultum divinum. Et fecit quod bonum et bene placitum erat in conspectu domini, subvertitque altaria idolorum, et confregit simulacra, unde gratiam domini promeruit. Ita ut pugnans contra Aethiopes uictoriam caperet, et eos usque ad internicionem cederet quia domino pro eo pugnante et excercitum eius adiuvante contriti sunt, sed postea in deterius relabens cum auxilium Assyriorum contra Baassa regem Israhel quaesisset, et Anani prophetam ad se a domino missum ut eum inde corriperet in uincula misisset graviter inde dominum offendit. Unde iuste sibi deo retribuente incidit in languorem gravissimum et pedum dolorem vehementissimum in quo et obiit, nec in infirmitate sua quasivit dominum, sed magis in medicorum artem confidens delusus est. Is itaque eos significat typice qui bono inchoant initio, sed malo finiunt termino. Qui post abdicationem idolatriae et spretam servitutem demoniorum precepta gratia baptismatis et chrismatis sacri unctione, statim in primordio uitae suae pietatis arripiunt opera, sed fortiore aetate ac iuxta terminum praesentis uitae quando uirtutibus operam dare debuerant ad uitia relabuntur, et in pravis delectantur actibus.
Iosaphath qui interpretatur deus iudicium, hic ergo rex typum praefert populi credentium de gentibus. Quia redemptorem nostrum relicto parentum errore convenit sacro baptismate ablutus, et sancti chrismatis unctione linitus a Christo Christianum nomen et regiam dignitatem accepit. Cui Petrus apostolus in epistola sua ait: Vox estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis, quod nominis ipsius interpretatio bene confirmat. Interpretatur autem iuxta quosdam Iosaphath domini dos sive qui est dotatus, ecclesia ergo gentium precioso sanguinis Christi comparata, et spiritus sancti pignore dotata consortium sponsi caelestis, et societatem regni promeruit, cui factae sunt infinitae divitiae sive in conventu diversarum nationum ad fidem, seu in adquisitione variarum uirtutum, et multa gloria spiritalis sapientiae.
Achab autem impius qui in Samaria regnabat, heresiarcas exprimit qui perditorum turbam per errorum devia ducunt. Et in perpetuae mortis precipitium mergunt, quod autem Iosaphath affinitate coniunctus est Achab, descenditque ad eum in Samariam contra hostes prebens ei auxilium, illos figuraliter demonstrat qui de catholicis ad hereticorum amicitiam se inclinant. Qui licet a rectae fidei tramite non recedant, tamen errantium societatem atque communionem perfectae non devitant, quod nullomodo sine culpa esse, poterit, maximae cum Paulus apostolus doceat hereticum hominem post unam et secundam correptionem devitandum.
Ioram qui interpretatur quis est excelsus et de religioso patre Iosaphath genitus ad perfidiam declinavit. Et fornicari fecit filios Iuda, imitatus fornicationem domus Achab, eos potest significare qui catholica fide imbuti ac Christiano baptismate regenerati ecclesiae instituebantur sacramentis, sed relinquentes fidei veritatem errores secuntur hereticorum. Et non solum ipsi a tramite sani dogmatis exorbitant, immo alios secum per errorum devia ducere certant. Unde illos Helias hoc est sermo propheticus redarguit, quia omnis divinorum librorum sanctio tales reprehendit, ac merito suae perversitatis gravissimis contestationibus increpat.
Achazias qui interpretatur adprehendens dominum, significat scribas et pharisaeos doctores legis veteris, qui tenentes scriptam legem domini, non tamen servaverunt. Idcirco Hieu quem dominus per Heliseum prophetam ad extirpandam domum Achab et sacerdotes Baal interficiendos misit, percussit Ioram regem Israel, et Achasizam regem Iuda et Iezabel impiissimam reginam de palatio in Hiezrahel precipitare fecit. Hieu enim typice potest designare gentium principatum quem dominus ac redemptor noster destinavit ut in sacrilega civitate quae prophetas et ipsum dominum prophetarum occidit. Et apostolos eius persecuta est iudicia exerceret, et eam ultione iusta perimeret, atque sacerdotium vanum quod post Christum adventum inaniter habuerat destrueret, templumque subverteret, necnon et impiam synagogam quae sanguinem sanctorum semper sitiebat de regni culmine precipitaret, ac rectores ipsius interficeret.
Athalia igitur haec quae semen David extinguere moliebatur, et regiam stirpem delere, bene impietatem exprimit synagogae, quae per nequitiam mentis, seminis David hoc est Christi insidiatrix erat et odium contra eum semper in corde gerebat, quae aliquando regnare uidebatur cum legis cerimonias temporaliter observabat, interpretatur autem Athalia temporalis domini. Sed Iosabe strenuitate quae interpretatur saturitas domini, id est ecclesiae in qua vere sunt diliciae, servatur Ioas qui interpretatur memoria domini. Christus uidelicet, in quo memoria est nominis domini, ne per crudelitatem sevientis hostis interimatur in cordibus electorum, magisque nutriatur in domo Ioiadae pontificis qui dilectus domini interpretatur, de quo patris uox ait: Hic filius meus dilectus in quo mihi bene complacui. Cuius domus est sancta ecclesia, ubi in fide electorum manens cotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore iudicii sceptrum regni, et potentiam adversus eos extollat, qui eum deprimere cogitabant. Et interfectricem sanctorum aeternis deputaverit poenis.
Amasias qui interpretatur populum tollens, significat malos rectores qui populum dei noxio errore sive pravis exemplis suis tollunt a vera religione, et inducunt in errorem atque pravam conversationem, qui uidelicet sicut Amasias simulant in aliquibus bonos se esse, sed tamen non sunt quia perfectum cor non habent in cultu dei, sed nutantes atque vacillantes semper instabiles fiunt, et magis diabolo quam deo seruire probantur.
Ozias qui interpretatur fortitudo domini, dionimus erat, quia qui in Paralipomenon Ozias, idem in Regum Azarias nominatur. Ozias enim interpretatur uirtus domini, et Azarias auxilium domini, et recte uirtus domini, vel auxilium domini uocatur, quia quamdiu recta egit divina ope adiutus, plurima commisit feliciter bella. Et ubique de hostibus triumphavit, sed postquam per superbiam inlicita temptabat, lepra percussus et nominis et honoris simul fuscavit dignitatem. Hic rex qui ob meritum scelerum suorum, in fronte contagio leprae perfunditur. Regnum indicat Iudaeorum qui dedecus et maculas perfidiae in fronte gerunt, ubi signum crucis portare noluerunt.
Ioatham qui interpretatur consummatus vel perfectus, est secutus pulchram ethimologiam nominis, fecit enim rectum in conspectu domini, et portam templi aedificavit excelsam, iuxta mysticum sensum quem melius rex iste Ioatham cuius uita et opera laudantur. Quam redemptorem nostrum significat de quo Psalmista ait: Quoniam magnus dominus et laudabilis nimis, et terribilis est, super omnes deos? Cuius perfectionem nomen ipsum Ioatham exprimit, interpretatur enim consummatus, sive perfectus. Et de domino salvatore Paulus ad Ebreos scribens ait: Et quidem cum esset, filius dei didicit ex his quae passus est, oboedientiam, et consummatus factus est, omnibus ob temperantibus, sibi causa salutis aeternae, ipse aedificavit portam domus domini excelsam, quia per ipsum introitus patet fidelibus regni caelestis. Ego sum inquit hostium. Per me si quis ingredietur salvabitur, et rectae excelsa haec porta uocatur, quia de hac eadem Psalmista ait: Excelsus super omnes gentes dominus, et super caelos gloria eius. Dicuntur et sancti doctores portae quia per eorum predicationem, uitae discimus introitum, sicut et portae inferi dicuntur heretici qui contra ecclesiam super Petram aedificatum ipsius domini attestatione prevalere non possunt.
Achaz interpretatur adprehendens, denique Achaz qui ex iusto patre editus in perfidiam et scelus idolatriae delapsus est, significat hereticos qui ex catholicis patribus sacramento fidei inbuti sunt, sed ad apostasiam declinantes cultum divinum simulacris errorum suorum prebere non timent, qui fructum uteri sui hoc est effectum pravae meditationis in igne zeli daemoniis immolant. Quia sicut Achaz spoliata domo domini, et domo regum et principum dedit regi Assiriorum munera et tamen ei nihil profuit, ita isti aurum sagacis ingenii, et argentum eloquentiae conflant in cultum idolorum ut intereant, Aegyptum invocant ad Assyrios adeunt, cum a potestatibus, istius mundi protegi quaerunt. Sed intransitu eorum capti atque occisi sunt, quia maledictus est, homo super terram qui confidit in hominem, et ponit carnem brachium suum et a domino recedit cor eius.
Ezechias qui interpretatur adprehendens dominum vel fortitudo domini, et non tamen per se suosque opus dei strenue gessit, immo per nuntios ad simile studium alios provocavit typum gerit domini salvatoris, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter et est caput omnis principatus et potestatis dominus fortis et potens in proelio, hic transgressiones patrum et omnes praevaricationes quae fuerunt sub lege sanguine suo diluit, et cultum pietatis in ecclesia plene instauravit. Ipse legatos suos ad convocandas gentes ad fidem, hoc est primum prophetas, deinde apostolos misit, non solum de Iudaea sed et de aliis nationibus plurimos ad catholicam fidem, et ad veram religionem per praedicationem evangelii sui conduxit. Quod autem Ezechiae pro bono opere adiciuntur quindecim anni, significat omnes sanctos quibus ad obsequendam uitam aeternam, quinque libri legis Moysi, cum decem verbis decalogi dati sunt, ut per complementum legis et preceptorum, regni caelestis plenitudinem consequantur.
Manases autem qui interpretatur obliviosus per multa enim scelera et sacrilegia reliquerat, et oblitus fuerat deum, exemplar est veraciter poenitentium et in domini misericordiam confidentium. Docet enim nos quod post commissa scelera nullus debet de dei misericordia desperare, sed magis per poenitentiam congruam spem habere veniae si eam rite perfecerit. Ammon interpretatur fidelis vel honestus quod magis de eo per antifrasin dictum intelligi potest quam secundum veritatem, quia cum idolatra esset quomodo fidelis esse potuit, typum enim ipse tenet hereticorum qui licet fingunt se esse, bonos et dei cultores, tamen errantes et in errorem mittentes magis diabolo quam deo servire probantur.
Iosias rex qui interpretatur ubi est incensum domini, haec enim est propria ethimologia nominis eius, eo quod deo incensum sacrae orationis et bonorum operum sacrificium offerens, simulacra quae fecerunt anteriores reges combussit. Et celebravit pascha legitimum, et de templo domini idola multa depulit, significat enim in hoc Christum qui pro nobis passionem suscepit, atque omnia execrabilia gentium de templis corporis nostri deiciens, igne uirtutis suae exusta comminuit, atque in huius saeculi torrente proiecit.
Ioachaz qui interpretatur retentus, significat pravos rectores quos populus terrae carnales uidelicet terrenae cupiditati dediti secundum mores suos consentientes uitiis suis personas eligunt, quos Pharao in rebla uinxit. Et in Aegyptum duxit, cum diabolus per multitudinem adolatorum enervans decipit corda praelatorum. Reblath enim multitudo interpretatur sicque in spiritalis Aegypti uinctos catenis peccatorum tenebrosum mergit abyssum.
Ioachim idem est, qui et Elyachim, nam Ioachim interpretatur ubi est preparatio, et Elyachim dei resurrectio, significat deviantes pastores fidelium qui sunt prescientia preparati atque ornati, et potestate sublimati, sed magis per haec dona diabolo servire probantur, quam deo, et variis uitiis subduntur. Sciendum autem quod cum semel quis cuilibet se manciparit uitio, non uno sed multis dominis obnoxius erit. Unde Ioachim quem Pharao antecensum sibi solvere coegit, nunc Nabuchodonosor rex Babylonis sibi tribus annis servire compellit. Quid est ergo aliud regis Babylonis servum esse, quam persuasione delectatione, atque consensu antiquo hosti subditum fore, et in cogitando, loquendo atque in agendo totum uitiis deditum quasi libere ab eo possideri.
Ioachim sive Iechonias qui cum matre ductus in Babylonem simul et thesauro templi domini, significat lapsum atque ruinam pastorum ac rectorum ecclesiae qui veri Nabuchodonosor hoc est diaboli arte delusi, in confusionem abducuntur errorum atque uitiorum, et qui per domini gratiam ac studium bonum alios sermone doctrinae et bonis exemplis ad veram religionem suscitare debuerant. Ipsi variis uitis trucidati, morte absorti sunt peccatorum. Hoc enim nomen Ioachim qui resuscitans vel qui est consurgens interpretatur, significat cum quo simul preciosissima vasa domini in captivitatem asportabantur. Quia illi qui ingenii acumine excellebant, vel morum honestate fulgebant, malorum depravati exemplis simul cum ipsis in praedam cessere diaboli.
Sedechias qui interpretatur iustus domini, huius oculos in Reblatha rex Babylonis evulsit. Reblatha vertitur in latinum multa haec, ideoque significabat eos qui in huius mundi mala actione involvuntur atque a diabolo captivati intellegentiae oculos perdunt.
Hieroboam qui interpretatur diiudicans populum, et decem tribus a domo David, et a templo dei separans ad idolatriam perduxit, significat hereticos qui dissensionem amant, et civitatem fidei catholicae heresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum sibi obsequentes tradunt.
Achab qui interpretatur frater patris, et rex fuit iniustus, et iniquam habuit uxorem, significat persecutores Christianorum, et maxime Iudaeorum populum synagogae cohabitatorem qui persecutus est, prophetas et sanctos dei qui ad eum missi sunt indicare dei uoluntatem, et docere precepta legis ipsius. De quo etiam Christus carnem assumere dignatus est. Concupivit ergo Achab uineam Naboth, qui interpretatur perspicuus sive confessio Hiezrahelitae, hoc est honestatis dei, sive seminis dei, domini uidelicet nostri Iesu Christi veri filii dei cuius uine plebs est Israhelitica, de qua Isaias ait: Vinea domini sabaoth domus Israhel est, ut fecisset in ea hortum olerum, hoc est ut ubi uinum gratiae spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quaeque dogmata per Pharisaicam superstitionem transplantaret, sed Naboth hanc uineam dare nolenti, id est Christo pharisaeorum superstitionibus non consentienti impia uxor Iezabel, hoc est synagoga Iudaeorum machinata est mortem. Interpretatur enim Iezabel cohabitatrix, sive fluxus vanus. Quod bene convenit synagogae quae habitare uidebatur in domo domini, sed per varia desideria vanitatis defluebant. Misit ergo Iezabel litteras ad maiores natu, et ad optimates quae erant in civitate, ut sub introductis falsis testibus testimonium falsum contra Naboth ponerent, quod benedixisset deum, et regem, et sic eductum de civitate lapidarent ut moreretur cum synagoga per pontifices scribas et pharisaeos meditata est, mortem Christi. Hic ergo Achab veros prophetas dei spernens, falsos prophetas audivit, et sic delusus a diabolo gladio hostis interiit. Sic et populus Iudaicus spernendo doctores evangelii, et sequendo praecursores Antichristi, necnon et ipsum caput iniquorum in mortem corruet sempiternam.
Ochozias qui interpretatur adprehendens deum, filius erat Achab, et persequebatur prophetas dei, et maxime Heliam, significat populum Iudaeorum, et maxime principes synagogae, qui peccatis et uitiis dediti, veritatem a se repellebant immo persequebantur. Unde legitur in evangelio, quod miserunt principes et pharisaei ministros, ut adprehenderent Iesum. Domus ergo Ochoziae, synagoga est Iudaeorum, quae legalibus preceptis quasi cancellis cenaculi undique circumdata erat, sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens egritudinem nimiam incurrit, ita et populus Iudaeorum legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum caecidit, ubi quia divina praesidia dereliquit salutis remedia invenire non meruit.
Ieu qui interpretatur ipse est et per prophetam Heliseum domini precepto ordinatus est, ad extirpandam domum Achab, et sacerdotes Baal interficiendos, qui et percussit Ioram regem Israel, et Achaziam regem Iuda. Et Iezabel impiissimam reginam de palatio in Hiezrahel praecipitare fecit, potest designare gentium principatum quem dominus ac redemptor noster destinavit ut in sacrilega civitate quae prophetas, et ipsum dominum prophetarum occidit. Et apostolos eius persecuta est, iudicia exerceret, et eam ultione iusta perimeret, atque sacerdotium vanum quod post Christi adventum inaniter habuerat destrueret templumque subverteret, necnon et impiam synagogam, quae sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine praecipitaret, ac rectores ipsius interficeret.
Nabuchodonosor interpretatur prophetia lagunculae angustae sive prophetans istius modi signum, pro somno scilicet futurorum quod uidisse narratur, et Danihel interpretatus est, sive sessio in agnitione angustiae pro his qui in captivitate ab eo ducti sunt, typum tenet diaboli qui hereticorum plebe erroris captivitate devictam ab Hierusalem hoc est ab ecclesia in Babyloniam, id est ignorantiae confusione adduxit. Princeps cocorum qui muros Hierusalem subvertit, hoc significat quia omnes qui ventris desiderio serviunt, uirtutes animae destruunt.
Hiesus sacerdos magnus figura gerebat Christi per quem ex peregrinatione saeculi huius ad caelestem Hierusalem nobis fuisse regressus ostenditur. Zorobabel apud Ebreos ex tribus integris nominibus traditur esse, compositus Zo, iste, ro, magister, babel, propriae Babiloneum consonat. Et efficitur nomen Zorobabel, hoc est iste magister de Babylone. In Babylone enim ortus est, ubi et princeps gentis Iudeae exstitit.
Iudith interpretatur laudans vel confitens. Hester interpretatur absconsa, hae quoque mulieres quae typum gestant ecclesiae hostes fidei puniunt ac populum ab interitu eruunt. Susanna interpretatur lilia vel gratia eius, haec figuravit ecclesiam, quam falsitate Iudaei quasi adulteram accusant. Tobias priscae legis imaginem tenet cuius oculos Iudaici passeres obcaecant, dum eos luminis sacramentum male intellegentes obcaecant. Tobias filius eius domini nostri Iesu Christi imaginem habuit, qui velut absconditam et obcaecatam figuram caligine legis claritate suae uirtutis inluminat. Machabei septem qui sub Antiocho acerbissima perpessi sunt tormenta gloriosissime coronati sunt. Significant ecclesiam septiformem quae ab inimicis Christi multam martyrum stragem pertulit, et gloriae caelestis coronam accepit.