Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hrabanus Maurus
De rerum naturis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. De prophetis.

Quos gentilitas vates appellat hos nostri prophetas uocant, quasi praefatores quod porrofantur et de futuris vera praedicunt. Qui autem a nobis prophetae, in veteri testamento uidentes appellabantur, quia uidebant ea quae ceteri non uidebant. Et perspiciebant quae in mysterio absconditi erant, hinc est quod scriptum est in Samuhele: Eam ad uidentem. Hinc Isaias: Vidi inquit dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Ezechieli aperti sunt caeli, et uidit uisiones dei, quorundam autem prophetarum aethimologiae nominum adnotandae sunt. Vocabula enim eorum satis ostendunt quid in futuris factis dictisque suis prenuntiassent.

Helias interpretatur dominus deus, ex futuro igitur praesagio sic uocatus, nam dum altercaretur in sacrificio cum quadringentis sacerdotibus Baal, invocato nomine domini descendit de caelo ignis super holocaustum. Quod cum uidisset omnis populus caecidit in faciem suam, et ait: Dominus ipse est deus. Ex hac igitur causa tale prius nomen accepit, pro eo quod per eum postea cognoverit populus dominum deum. Idem et fortis dominus interpretatur, vel quod interfecit eosdem sacerdotes, vel propter quod Achab adversitatem toleravit, hic Christum demonstrat, quia sicut igneo curru, ad superna sublatus est. Ita Christus carnem suam in qua natus est et passus et resurrexit assumpsit in caelum. Vidua ad quam mittitur Helyas pascendas ecclesia est ad quam per fidem venisse Christus legitus, cuius farinae et oleum benedicitur et non deficit, id est gratia corporis Christi et chrismatis unctio quae toto mundo cotidie inpenditur, et numquam minuitur. Septem milia uirorum de quibus dictum est Heliae qui non curvaverunt genua ante Baal significant numerum sanctorum qui spiritu septiformis gratiae ad impleti diabolo renuntiaverunt.

Heliseus domini salus interpretatur, uocabulum autem idem ex futuri praesagio suscepit. Denique et multas uirtutes fecit, et famem pellens populum a morte salvavit. Hic eundem redemptorem dominum figuravit, qui de montis altitudine, id est, caelorum descendens sublimitate humiliatus se ipsum a forma dei usque ad formam hominis, ac mortuis membris sua membra composuit. Et nostrae mortalitati sui corporis medicinam aptavit. Pueri qui insultantes Heliseum clamabant, ascende calve, ascende calve, et invasi a bestiis perierunt, indicant populum Iudaicum qui puerili stultitia inriserunt Christum in loco Calvariae crucifixum, et capti ursi, hoc est Cito et Vespasiano interierunt. Puer Helisei qui cum baculo ad resuscitandum mulieris est filium missus, typum priscae legis ostendit, quae generi humano transmissa nihil prestitit, nisi quod in virga solam austeritatem servitutis monstravit.

Sunamitis filius mortuus humani generis figuram tenet super quem Christus oscitans spiritum septiformis gratiae spiritaliter aspirat, per quem a morte peccator revivescat. Neman Syrus significat ex gentibus populum maculis delictorum pollutum atque a Christo per sacramenta baptismatis purificatum. Esaias interpretatur salvator domini, et merito salvatorem universarum gentium, eiusque sacramenta amplius quam ceteri predicat. Hic quoque formam evangelistarum, et apostolorum expressit qui universa sacramenta Christi non quasi per figuram sed velut presentia predicavit.

Hieremias interpretatur excelsus domini pro eo quod dictum est ei: Constitui te super gentes et super regna, hic autem in verbis, et passionibus suis, mortem et passionem figuravit domini salvatoris. Ezechiel interpretatur fortitudo dei, hic quoque imaginem Christi gestavit, qui positum in hac terrena peregrinatione populum salutaribus preceptis instigat. Daniel iudicium dei, sive quod in presbiterorum iudicio sententiam divine examinationis exhibuit, dum reperta eorum falsitate Susannam ab interitu liberavit. Sive quod uisiones et somnia quibus per singula quaedam enigmata futura monstrabantur sagacimente discernens aperuit. Hic desideriorum uir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit, et uinum concupiscentiae non bibit. Idem uitam celebrem tenuit, similitudinem habuit continentiae, sive eorum qui sunt in otio sancto, et non terrenis rerum copiis abutuntur.

Oseae interpretatur salvator aut salvans, dum enim iram dei in populum Israel ob crimen idolatriae prophetasset domui Iudae salutem prenuntiavit, propter quod Ezechias rex Iuda sublatis idolis, quos precedentes reges consecraverant templum domini purgasse ac purificasse monstratur, hic Christi demonstravit figuram, qui ex fornicatione gentium assumpsit in corpore suo aecclesiam. Iohel interpretatur dominus deus, sive incipiens deo, vel fuit dei. Hoc enim eius uocabulum resonat aethimologia incerta, hic indicat typice eos qui per fidei hostium divinae scientiae incipiunt cognoscere sacramentum.

Amos interpretatur populus avulsus, prophetia enim eius ad populum fuit Israel, qui iam avulsus erat a domino, et aureis uitulis servivit, sive avulsus a regno stirpis David. Hic ergo pastor et rusticus Christi est typus, qui ab officio pastorali pecorum, id est ab Ebreorum regimine translatus, nunc alios greges pascit in gentibus. Abdias interpretatur servus domini, sicut enim Moyses famulus domini, et apostolus servus Christi ita iste legatus ad gentes missus uidet et predicat, quae prophetali digna sunt ministerio et servitute. Inde servus domini uocatur, hic quidem in Samaria centum pavit prophetas, significat omnes fidei predicatores qui in hoc mundo alimentis sanctarum scripturarum omnes credentes reficiunt.

Ionas interpretatur columba sive dolens columba pro gemitu, quoniam in ventre coeti triduo fuit, dolens autem vel propter tristitia qui habuit de salute Ninevitarum, vel propter ederam subito arescente, cuius umbraculo tegebatur contra solis ardorem. Ipse est filius Amathi, hoc est Saraphtenae uiduae ut Iudaei affirmant, quem resuscitavit Helias. Matre postea ad eum dicente: Nunc cognovi quod uir dei es tu, et verbum veritatis in ore tuo est. Ob hanc causam ipsum puerum Amathi uocitatum. Amathi enim ex Ebreo in latinam linguam veritas dicitur. Et ex eo quod verum Helyas locutus est, ille qui suscitatus est filius nuncupatus est veritatis. Ionas quoque tam sermone quam naufragio suo passionem Christi mortemque et resurrectionem figurat, sive quod de nave ad mare, tamquam de cruce ad terram proiectus est, sive quod in ventre coeti exceptus est tamquam in sepultura terrae tribus diebus et tribus noctibus reconditus est. Et quod per figuram Nineven poenitentiam mundi praedixit, in sequentibus typum gerit Iudaeorum, qui salutem gentium non tantum advenire noluerunt, sed cum venit invisi sunt. Nineven quoque gentium significat speciem. Ionas vero in hoc loco Iudaeorum. Nam quemadmodum Ninevitarum salus ad emulationem provocavit Ionam, ita redemptio gentium, scandalum exstitit Iudaeorum, merito et contra orientem civitatis sedisse legitur, sub umbra edere, ita eadem plebs separans se a salute ecclesiae dolore tabida contra Christum id est orientem ecclesiae linguam suam movere nititur, sedens sub umbra legis, quae umbra ferme arefacta est, quia adveniente Christo vetera transierit, et ecce facta sunt omnia nova. Prophetavit autem sub Ozia rege Iuda, quando et Oseae, et Amos et Esaias prophetaverunt.

Micheas qui interpretatur quis hic vel quis iste, aut humilitas, significat illum qui in evangelio ait. Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Et de quo propheta dixit: Generationem autem eius quis enarrabit ad quem verbum dei factum est, quia verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Per cuius dispensationem primum prophetae et postea apostoli ad praedicandum verbum dei missi sunt. Quantum ergo ad hystoriam pertinet secundum ordinem captivitatis qui primum est capta Samaria metropolis Israel. Postea Hierusalem urbs Iudae prophetiae titulis ponitur. Primum de Samaria, secundo de Hierusalem, quantum vero ad mysticos intellectus quia Samaria semper in heresibus accipitur, Hierusalem non typo ecclesiae dicimus verbum domini fieri ad humilem et coheredem Christi. De diversis dogmatibus et de ecclesiae quia forte peccatum commiserat, et totius ordinis uolumen contexerat.

Naum interpretatur germen sive consolator. Increpat enim civitatem sanguinum. Et post eversionem illius consolatur Sion dicens: Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Hic quoque sanctorum praedicatorum typum tenet qui civitatem sanguinum hoc est Babylonem spiritalem increpantes arguunt germen fidei, et bonorum operum ab eis expetentes, si paenitentiam egerint de peccatis suis, consolationem veniae illis promittunt.

Abbacuc interpretatur amplexans quia vel ex eo quod amabilis domini fuit uocatur amplexatio vel quod in certamen cum deo congreditur amplectentis, id est luctantis sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci uoce, ausus est deum ad disceptationem iustitiae provocare. Cur in rebus humanis et mundi istius tanta rerum versaretur iniquitas, significat enim fidelem populum qui super excelsa elevatus in cruce dominum contemplatur dicens: Cornua in manibus eius illic confirmata est, uirtus gloriae eius.

Sophonias speculum vel arcanum domini interpretatur, utrumque ad prophetas convenit, ipse enim sciunt mysteria dei. Unde et Ezechieli dicitur: Speculatorem te posui, et alibi non faciet dominus quicquam nisi revelaverit servis suis prophetis, iste enim significat eos qui per contemplationis arcanum ad perfectum perveniunt meritorum. Aggeus interpretatur in Latinum festivus et laetus resonat, destructum templum aedificandum prophetat. Et post luctum captivitatis regressionis laetitiam praedicat.

Zacharias interpretatur memoria domini, septuagesimo enim anno desolationis templi completo Zacharia predicante memoratus est dominus populi sui, iussuque Darii reversus est, dei populus et reaedificatum est et urbs et templum. Isti enim duo prophetae figuram gestaverunt sanctorum qui nobis in huius peregrinationis uita futurum tempus liberationis decantant. Micheas interpretatur angelus domini id est nuntius, quicquid enim loquebatur quasi a domino essent mandata ita credebantur, et inde ita nomen eius septuaginta transtulerunt dicentes: Assumptio verbi domini super Israel in manu angeli eius. Iste enim typum salvatoris nostri tenuit qui angelus magni consilii dicitur. Esdras interpretatur adiutor.

Neemias interpretatur consolator a domino, quodam enim presagio futurorum nomina ista sortita sunt. Fuerunt enim in adiutorium, et consolationem omni illi populo redeunti ad patriam. Nam et templum domini idem reaedificaverunt, et murorum ac turrium opus ipsi restauraverunt. Typum ergo isti habent et apostolorum et praedicatorum evangelii Christi qui spiritale aedificium dei post exitum fidelium de Babilone istius mundi atque regressum in terram repromissionis, verbis et exemplis cotidiae instaurando reaedificant. Ut quae prius per neglegentiam vel desidiam pristinorum habitatorum corruerant, ipsi instanti nisu et studio perfecto cum cooperatoribus devotis recuperent.

Annanias interpretatur gratia dei, idem Sedrac lingua Caldaica quod interpretatur decorus meus. Azarias interpretatur auxilium domini idem et Abdenago quod in Latinum taceo serviens vertitur. Misael quia populus domini ipse et Misaac qui interpretatur risus vel gaudium, hi tres pueri figuram praetulerunt sanctorum qui corpus suum in persecutione obtulerunt. Asaf interpretatur synagoga significans congregationem quae credidit non quae obstinata permansit. Nam post resurrectionem domini confessa legimus multa milia Iudaeorum sicut inter alia testantur Actus Apostolorum.

Ethan interpretatur robustus. Ethan autem iste sicut et Eman de cantoribus, David regis est quos verba dierum narrant. Filius uidelicet Cusi filii Abdi de cognatione merari filii Levi, vel de illis sapientibus quibus in libro Regum Salomonis sapientia praefertur. Sapientior inquit Ethan Ezrahelita et Eman. Tantae igitur scientiae hoc carmen est ut sapientissimi illius nomine mereatur ascribi. Eman filius fuit Iohel filii Samuel de familia Caadh filii Levi unus de cantoribus, quos David in collocatione arcae prefecit reliquis ad canendum. Eman interpretatur frater eius quo uocabulo dominus Christus appellat eos qui eius preceptis operibusque devoti sunt, sicut ait in evangelio: Ite dicite fratribus meis. Israhelitae deum uidentes, quod utique illis accidere manifestum est, qui per oboedientiae mysterium sancta domini luce radiantur.

Idithun interpretatur transiliens eos, significans eum qui mente terrena transcendit, transilitque eos qui inhaerentes humo, et incurvati in terra ea quae ima sunt congitant, atque in excelso mentis habitans, de uirtute dei libero carmine philosophatur. Filii Chorae sicut et Eman, Ethan, Asaph, et Idithun non psalmografi sed cantores fuere. A David quidem ob psalmodiam electi sed ob significantiam nominum titulis psalmorum congruenter adfixi. Chore ergo dicitur Calvariae in cuius nominis loco dominus est crucifixus, et ideo filii Chore merito dicuntur qui passionis illius sacramenta devotione famulantur. Zacharias interpretatur memoria domini ob hoc quod canit memorari testamenti sancti sui. Iohannes Baptista interpretatur domini gratia eo quod sit limes prophetiae praenuntius gratiae, sive initium baptismatis per quod gratia ministratur. Hi sunt prophetae veteris testamenti novique quorum finis Christus cui dicitur a patre: Et prophetam in gentibus posui te.

Prophetae autem genera septem sunt. Primum genus extasis quod est mentis excessus sicut uidit Petrus vas illud submissum in stupore cum variis animalibus. Secundum genus uisio sicut apud Esaiam legitur: Vidi dominum sedentem super solium excelsum. Tertium genus somnium sicut Iacob sub nixam in caelo scalam dormiens uidit. Quartum genus per nubem sicut ad Moysen et ad Iob post plagam loquitur deus. Quintum genus uox de caelo sicut ad Abraham sonuit dicens: Ne inicias manum tuam super puerum. Et ad Saulum in via: Saule, Saule, quid me persequeris? Sextum genus accepta parabola sicut apud Salomonem in proverbis, et apud Balaam cum evocaret Abalac. Septimum genus repletio spiritus sancti sicut pene apud omnes prophetas.

Alii tria genera uisionum esse dixerunt. Unum secundum oculos corporis, sicut uidit Abraham tres uiros sub ilice Mambrae, et Moyses ignem in rubo, et discipuli transfiguratum dominum in monte, inter Moysen et Heliam, et cetera huiusmodi. Alterum per spiritum quo in imaginibus ea quae per corpus sentimus uidemus sicut uidit Petrus discum illum submitti de caelo cum variis animalibus. Et sicut Isaias dominum in sede altissima non corporaliter, sed spiritaliter uidit, non enim deum forma corporea circumterminat, sed quemadmodum figuratae non propriae dicuntur multa, ita etiam figurate multa monstrantur. Tertium genus est uisionis quod neque corporis sensibus illa parte animae qua corporalium rerum, imagines capiuntur, sed per intuitum mentis quo intellecta conspicitur veritas, sicut Daniel praeditus mente uidit quod Balthasar viderat corpore sine quo genere illa duo vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem mittunt. Omnia tamen haec genera spiritus sanctus moderatur, habere autem prophetiam non solum bonus sed etiam malus potest. Nam invenimus Saulem regem prophetasse, persequebatur enim sanctum David, et impletus spiritu prophetare coepit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL