Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hrabanus Maurus De rerum naturis IntraText CT - Text |
Ecclesia Grecum est, quod in Latinum vertitur convocatio, propter quod omnes ad se uocet. Catholica universalis {Greek: apoeooelon} id est secundum totum. Non enim sicut conventicula hereticorum aliquibus regionum partibus coartatur, sed per totum terrarum orbem dilatata diffunditur, quod etiam apostolis approbat ad Romanos dicens. Gratias ago deo meo pro omnibus uobis, quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo. Hinc et universitas ab uno cognominata est, propter quod in unitate colligitur. Unde dominus in evangelio ait. Qui mecum non colligit, spargit. Cur autem aecclesia cum una sit a Iohanne septem scribuntur nisi ut una catholica septiformi plena spiritu designetur, sicut et de domino novimus dixisse Salomonem. Sapientia aedificabit sibi domum, exscidit columnas septem. Quae tamen septem una esse non ambigitur dicente apostolo. Ecclesia dei uivi quae est columna et firmamentum veritatis. Inchoavit autem aecclesia a loco ubi venit de caelo spiritus sanctus et implevit uno loco sedentes, pro peregrinatione autem presenti aecclesia Sion dicitur, eo quod ab huius peregrinationis longitudine posita promissionem rerum caelestium speculetur et idcirco Sion id est speculatio nomen accepit, pro futurae vero patriae pace Hierusalem uocatur. Nam Hierusalem pacis uisio interpretatur. Ibi enim ab orta omnis adversitate pacem quae est Christus presenti possidebit obtutu.
Sinagoga Grece congregatio dicitur quod proprium nomen Iudaeorum populus tenuit. Ipsorum enim proprie sinagoga dici solet, quamvis aecclesia dicta sit. Nostram vero apostoli numquam sinagogam dixerit, sed semper aeclesiam, sive discernendi causa, sive quod inter congregationem, unde sinagoga et convocationem, unde aecclesia nomen accepit. Distet aliquid quod scilicet congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus.